Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Solvuntur argumenta Cajetani

§. 2. Solvuntur argumenta Cajetani.

PRimum ac praecipuum Cajetani pro sua diversa opinione argumentum est. Si ad literam intelligatur mulieris ex costa viri productio, necessario fore consequens alterum istorum; scilicet aut costam illam viro fuisse initio superfluam, & proinde eum creatum fuisse monstrosum, velut si sex in altera manu digitos habens factus fuisset; Aut fuisse unam ex necessariis, atque ita ejus ablatione virum mutilum, mancum & imperfectum relictum fuisse, utpote parte seu membro ad integritatem necessario carentem, velut si digitorum unus de naturali numero fuisset ablatus. Sicut enim decem digitos in manibus ac totidem in pedibus naturaliter habet homo, sic 24. costis hinc inde pari numero dispositis compaginatum est naturaliter humanum corpus. Ex quo numero si una desit, non servatur naturalis corporis integritas & perfectio, nihilo magis quam in digitis.

Ad hoc argumentum ita fere respondent: Primum hominem sic factum esse a Deo uti decuit; neque in prima rerum institutione quicquam ut monstrosum notari potuisse, quando natura nondum aliter se habebat, licet etiam illud quod fieret, diversum esset a modo & conditione rerum ut nunc secundum naturam existunt. Sublata quoque costa ex qua facta est Eva, nihil hominis integritati ac pulchritudinidecessisse: Utrumque enim condecens fuisse ut ab initio cum ea costa prius homo crearetur, & paulo post ac suo tempore, eandem in usum, ad quem data erat, convertendam amitteret. Quam rem similitudine seminis in corpore virili, & foetus in utero materno existentis, declarant. Utrumque enim a parentis corpore citra ullam ejus mutilationem aut perfectionis detrimentum congruenti tempore separatur. Itaque dicunt horum instar costam illam superfluam quidem Adamo fuisse, quatenus consideretur ut homo singularis: necessariam vero quatenus erat primus homo, totiusque generis futurus parens, ex quo non quidem naturaliter, sed tamen secundum Dei ordinationem etiam ipsa mulier, quae illi ad procreationem generis erat necessaria, formaretur. Quod autem necessarium cuipiam est ad certum usum, non posse dici ei superfluum absolute. Hanc solutionem praeter alios adfert sanctus Thomas prima parte quaest. 92. art. 3. ad 2. licet eam non ita plane explicet. Est autem haec solutio bona, & quae merito sufficere debuisset Cajetano.

Caeterum nonnullis magis placet costam illam simpliciter fuisse unam de necessariis, neque tamen ea detracta remansisse Adam mutilum & imperfectum, eo quod in locum ablatae costae mox alia similis reposita fuerit. Quod enim scriptura dicit Deum replevisse carnem pro ea, non sic intelligunt, quasi sola caro in locum costae fuerit substituta, sed caro cum costa, id est, costa carne vestita & contecta. Quomodo & e diverso non ex sola costa viri factam esse mulierem constat, sed etiam ex carne; quippe cum diserte dicat Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, & caro de carne mea, tametsi certi mysterii causa, de quo proximo capite solam costam scriptura nominaverit, cum de formatione mulieris loqueretur. Hanc responsionem adjuvat nonnihil textus Hebraicus, in quo non legitur, replevit, sed clausit carnem pro ea, ut sit sensus: Carnem Adae educta costa apertam & hiantem rursum a Deo clausam & continuatam fuisse. Itaque juxta hanc expositionem non significatur carnem repositam fuisse loco costae, sed clausam tantummodo. Quid autem loco costae repositum fuerit, non dicitur. Recte tamen intelligitur non carnem sed costam pro costa fuisse repositam, & proinde eam, quae detracta fuit, non superfluam fuisse, sed de necessariis, id quod etiam hoc argumento probatur. Si enim Adae ut particulari homini superflua fuisset ea costa, nec ad illius naturam pertinuisset; non ita recte diceretur Eva formata ex ipso Adam. Ac rursum, si costa illa non erat naturale ac proprium os Adae, sed additum praeter naturam, haud satis convenienter de eo dixisset Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis. Membrum enim superfluum, quodque quis malit abesse quam adesse, quantum ad naturam propriam, non reputat suum. Adde quod arctissima illa conjunctio Adami & Evae, atque hujus ab illo naturalis origo ac dependentia multo congruentius significatur per formationem Evae ex costa viro naturali & necessaria, quam ex superflua.

Placuit haec solutio non tantum Catharino & Pererio, verum etiam quibusdam antiquioribus, ut ex Tostato colligitur, qui eam impugnat, sed rationibus non admodum urgentibus. Quin & Hugo Victorinus in quaestionibus super Genes. videtur in hac esse sententia, dum ostendit costam hanc non fuisse superfluam, quia nec dentes puerorum qui postea mutantur, superflui dicuntur. Exigit enim haec comparatio pro costa adempta aliam costam fuisse repositam, sicut pueri pro dentibus amissis alios recipiunt dentes. Ex qua comparatione etiam illa quaestio facile solvitur, qua quaeri solet, utrum Adae an Evae reddenda sit illa costa. Sicut enim dentes pro quibus amissis alii succrescunt, non reddentur homini in resurrectione; ita nec illa costa reddetur Adae, qui jam ejus loco aliam recepit, cum qua & mortuus est. Reddetur autem Evae, ut pote cujus corpus ex illa principaliter formatum & compositum fuit. Verum de hac re ex professo disputatur ad distinctionem 44. lib. 4.

Aliud argumentum Cajetani: Moyses scribit Deum adduxisse Evam ad Adam, quasi ex loco diverso ac distanti, sicut adduxerat cuncta animantia; non igitur ut litera sonat, ex latere viri formata est Eva. Responsio. Dicitur adducta, quia statim ut formata fuit, praesentata est viro a sopore expergefacto. Utitur autem ad id significandum scriptura adducendi vocabulo, quia facta erat mulier ut esset viro socia, eidemque subjecta, propter quod non dicitur Adam adductus ad Evam, sed Eva ad Adam.

Aliud: Moyses significat Adam & Evam simul creatos fuisse, his verbis Genes. 1. Creavit Deus hominem ad imaginem suam, masculum & foeminam creavit eos; non ergo foeminam ex masculo. Respondeo Moysen non dicere quod simul, id est, eodem puncto temporis eos creaverit, licet creationem eorum simul una sententia complectatur. Caeterum quod ibi strictim & breviter dicit mulierem a Deo creatam esse; id quo modo & ordine factum sit, postea distincte edisserit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2