Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Formatio mulieris ex viro quid significet

§. 3. Formatio mulieris ex viro quid significet.

CUm non sit dubitandum quin singula quae circa mulieris formationem facta a Moyse describuntur, suam habeant eamque sacram ac mysticam significationem, & quidem ejusmodi quae pertineat ad Christum & Ecclesiam, uti post Apostolum ad Ephes. cap. 5. testatur sanctus August. lib. 9. de Genes. ad literam cap. decimotertio, breviter nobis ea significatio explicanda est.

Primum per Adam Christus, per Evam Ecclesia significatur. Adam correptus sopore sibi immisso a Deo Christum significat voluntate Dei Patris in cruce mortuum. Nam soporem illum Adae non usitatum somnum fuisse, sed ecstasin propheticam, satis apparet ex ipsius verbis propheticis, quae statim post eum soporem eructavit, tanquam divina revelatione in somnis accepta. Quod & sanctus Augustinus docet ejusdem libri capite ultimo, & Joan. Chrysost. hom. 15. super Genes. Idque etiam 70. interpretes significarunt, quando pro sopore reddiderunt ecstasin¬

Formatio Evae ex latere viri dormientis significat ortum & progressum Ecclesiae de latere Christi in cruce mortui. Ex eo enim sanguis & aqua profluxerunt, ad significandum sacramenta, quibus a peccatis abluimur & emundamur, eademque virtute sanguinis Christi efficacia, per quae Ecclesia ortum & incrementum accepit. Quoniam autem Christi infirmitas fortitudo est Ecclesiae, ad id significandum non caro sed costa nominatur, ubi formatio mulieris ex viro describitur. Iterum autem osse sublato, non aliud os, sed caro quae infirmior est, viro restituta dicitur, maxime secundum vulgatam & 70. interpretum versionem. Per illud vero quod dicit Moyses, Aedificavit Dominus costam in mulierem, non autem finxit aut fecit, significatum est Ecclesiam esse domum Dei, quae de vivis lapidibus ex Christo quotidie aedificatur; quemadmodum idem Apostolus compluribus locis docet.

Praeter haec autem habet & aliam significationem formatio mulieris ex viro, pertinentem ad conjugalem viri & foeminae societatem. Quam significationem tribus locis indicavit Apostolus Ephes. 5. 1. Corinth. 11. & 1. Timoth. 2. Sed illa ipsa tamen viri & mulieris conjunctio juxta ejusdem Apostoli authoritatem ad Ephes. 5. ulterius ad significatio nem Christi & Ecclesiae, cujus & singulare sacramentum, referri debet.

De utraque significatione videre est Augustinum lib. 9. de Genes. ad literam capit. 13. & 15. & Ambrosium lib. 2. in Luc. ad cap. 12. Peculiariter autem de posteriori videatur Cajetanus in Genes. ubi eam non indocte explicat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3