Capitulum 4
Capitulum 4
Eva quo tempore et loco formata
DE tempore creationis Evae illud imprimis juxta ea quae supra dicta sunt, tenendum, eam non simul cum viro creatam fuisse, sed illum prius, ipsam posterius. Hoc enim Apostolus expresse affirmat 1. Timoth. 2. Adam, inquit, primus creatus est, deinde Eva. Author quoque libri Sapientiae cap. 10. Adam primum formatum fuisse a Deo, & solum creatum, scribit. Idem planissime liquet ex historica narratione formationis mulieris Genes. 2. Cum enim factus esset Adam dixit Deus: Non est bonum hominem esse solum, faciaemus ei adjutorium simile sibi. Fuit igitur aliquod tempus quo homo solus erat & sine socio, nec habens adjutorium simile sibi. Quocirca adductis ad eum omnibus animantibus adhuc dicitur: Adae vero non invemebatur adjutor similis ei, quae causa fuit statimi post creandi mulierem, prout ibidem scriptura consequenter declarat.
Fallitur ergo Cajetanus dum sentit Adam & Evam simul creatos fuisse, quomodo in caeteris animalium generibus simul creatus fuisse creditur uterque sexus. Non enim eadem ratio est hominis & caeterorum animalium. Nam inter homines, utpote rationale animal, ordo superioritatis & subjectionis institui debuit, qui proprie locum non habet in bestiis. Deinde & propter mysterium significandum, de quo supra. Cum igitur constet Evam post Adam creatam fuisse, quaeritur utrum eodem die, id est, sexto crcata fuerit, an septimoSeptimo creatam sentit Catharinus super Genesim scribens. Sed jam diximus ad distinctionem decimamquintam, non septimo, sed sexto die creatam fuisse mulierem; tum quia in descriptione operis sexti diei creatio mulieris continetur; tum quia Genes. 2. & Exod. 20. scriptura aperte testatur Deum septimo die requievisse & cessasse ab omni opere suo, scilicet eo quod pertinebat ad mundi ac totius creaturae institutionem. Ad quam utique pertinebat mulieris in humano genere productio, multo magis quam in aliis animantium generibus. In quibus nemini dubium est sexum foemininum intra sex primos dies creatum fuisse. Quibus argumentis accedit patrumiita communiter sentientium authoritas.
Altera quaestio est de loco. Nam virum quidem extra paradisum fuisse creatum, nulla videtur esse dubitatio, cum dicat scriptura Deum in paradiso posuisse hominem, quem formaverat, & iterum: Tulit ergo Dominus Deus hominem, & posuit eum in paradisum veluptatis, &c. Quae verba manifeste significant hominem, id est, Adam (hoc enim nomen iis locis est in Hebraeo) extra paradisum factum fuisse ut in eum transponeretur. Sed de muliere non similiter nec ita clare scriptura loquitur. Unde de ea alii aliud senserunt. Josephus enim lib. 1. 1. antiquitatum cap. 1. & Tertullianus lib. 2. contra Marcionem & Rupertus lib. 2. in Genes. cap. 32. existimant mulierem aeque ut virum extra paradisum creatam esse. Contra vero sanctus Basilius homilla undecima Hexa. Sanctus Thomas prima parte quaestione 102. articulo quarto ad tertium, caeterique scholastici super hanc distinction. censent in paradiso mulierem factam esse. Quod profecto valde consentaneum est narrationi scripturae. Postquam enim Adam introductus fuit in paradisum, adducta sunt ad eum animalia, deinde ex ejus latere formata Eva. Neque enim Adamum postquam semel paradisum fuit ingressus, credibile est rursus inde exivisse, ut ex ipso extra paradisum Eva formaretur; cum neque scriptura, neque patres ullum agnoscant alium primi hominis exitum e paradiso, quam quo exiit pulsus inde propter peccatum una cum muliere peccati socia. Huc adde quod nec scriptura nec patres Evam dicant translatam & positam fuisse in paradisum. Unde cum constet eam in paradiso fuisse (ibi enim peccavit & inde ejecta est) consequenter intelligitur etiam in paradiso fuisse formatam.
Nec obstat haec ratio: Si mulier in paradiso facta fuit; ergo multo magis vir qui muliere dignior est, in paradiso fieri debuit. Recte enim respondet S. Thomas loco jam citato, mulierem factam fuisse in paradiso, non propter dignitatem suam, sed propter dignitatem principii ex quo corpus ejus formabatur. Quia similiter, inquit, & filii in paradiso fuissent nati, in quo parentes erant positi.
On this page