Capitulum 5
Capitulum 5
Quomodo mulier viro sit et socia et subjecta
MUlierem factam esse viro sociam primum ostendunt haec Domini Dei verba: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile sibi. Quod & repetitur Ecclesiastici 17. Deinde ex eo quoque declaratur quod mulier facta sit non de capite nec de pedibus, sed de latere viri. Per hoc enim praeter mysterium illud Christi & Ecclesiae, significatum est mulierem viro nec ut dominam, nec ut ancillam datam esse, sed ut sociam, quemadmodum post Hugonem recte annotavit Magister §. C.
At vero permulta sunt alia scripturae testimonia quae mulierem viro subditam esse oportere apertissime doceant, ut 1. Corinth. 11. & 14. Ephes. 4. Coloss. 3. 1. Timoth. 2. & 1. Petri 3. Eam autem subjectionem qualis esse debeat, his verbis docet Apostolus ad Ephes. Mulieres, inquit, viris suis subditae sint, sicut Lomino. Quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae. Et iterum: Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita & mulieres viris suis in omnibus. Et infra: Unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat, uxor autem timeat virum suum. Quae lex adeo universalis est, ut Augustinus sermone 63. de diversis cap. 11. dicat hac lege conjugii etiam S. Mariam fuisse subditam viro suo Joseph.
Alibi vero scriptura videtur dominium attribuere viro in mulierem. Nam Genes. 3. primae mulieri in persona omnium mulierum, quae viros habiturae essent, dictum est a Deo: Sub viri potestate eris & ipse dominabitur tui. Paulus quoque 1. Timoth. 2. dum non permittit mulieri ut dominetur in virum; contra insinuat viro jus dominandi in mulierem, nimirum respiciens ad illam Dei senten¬ tiam: Et ipse dominabitur tui, per quam viro jus dominandi in mulierem delatum fuisse testatur sanctus Augustinus lib. 11. de Genes. ad litteram cap. vicesimoseptimo. Unde & Sara laudatur ab Apostolo Petro 1. epistol. cap. tertio, quod suae conditionis non immemor, virum suum Dominum vocaverit, ut habetur Genes. 18. Quo exemplo dicit Joan. Gerson in sermone de Nativitate beatae Mariae, consideratione quarta, quod ipsa etiam B. Virgo non confundebatur Joseph, quem virum suum propter veritatem conjugii agnoscebat, Dominum suum appellare.
His accedunt veteres leges Romanorum aliarumque gentium, quibus constitutum est viros mulieribus praeesse. Cujus illustre exemplum habemus Esther 1. ubi Persarum atque Medorum Rex Assuerus inviolabili lege sancivit viros esse principes ac majores in domibus suis, uxores autem tam majorum, quam minorum debere honorem deferre suis maritis, eamque legem jussit per omnes populos sibi subjectos, id est, centum vigenti provincias divulgari.
Ad hanc autem majoritatem viri supra mulierem designandum in eo somnio quod Joseph patriarcha fuit divinitus immissum Genes. 37. vir per solem, & mulier per lunam significata fuit, quasi ille in domo sit luminare majus, haec luminare minus. Nec illud praetereundum hunc principatum viri in mulierem in ipsa etiam formatione mulieris designatum fuisse, partim quidem in eo quod mulier post virum facta sit. Id quod consideravit Apostolus 1. Timoth. 2. partim autem in eo quod facta sit ex viro tanquam ex suo principio. Hoc enim urget idem Apostolus 1. Corinth. I1. ubi ob hanc causam virum vocat caput mulieris.
Ex quibus etiam intelligitur, non demum post peccatum mulierem sub viri potestate redactam, verum etiam in innocentiae statu futurum fuisse, ut mulier viro subjecta esset, quemadmodum diserte docet Aug. lib. 19. de Civitate Dei, cap. decimoquarto & decimoquinto. Cui & sanctus Thomas astipulatur secunda secundae quaestione 164. articulo secundo ad primum, dicens quod etiam ante peccatum vir caput mulieris fuisset, & ejus gubernator extitisset. Quae res ex eo quoque probatur, quia majorem viro prudentiam quam mulieri natura attribuit, ut alias omittamus rationes eodem pertinentes, quas affert Philosophus in ethicis & oeconomicis.
Quae cum ita sint, jam quaeritur quomodo consentiant ista duo, mulierem & sociam esse viro & subjectam; cum societas aequalitatem quandam importare videatur. Respondeo neutiquam haec pugnare. Nam societas proprie non aequalitatem importat, sed actionum communionem, quae quidem etiam inter inaequales consistit, velut dum inter aliquos ita communicantur actiones, ut alius dirigat, alius dirigatur, ut inter patrem & filium, praeceptorem, & discipulum, ducem & militem. Unde est illud Aenaeae ad comites suos apud Virg. O socii, &c. Imo scriptura societatem agnoscit inter Deum & homines, ut patet 1. Joannis 1. Similiter ergo nihil prohibet mulierem quae lege divina ac naturali subjicitur viro sociam ejus esse. Est autem viro socia in generatione prolis, & ejusdem educatione, nec non in gubernatione rei domesticae sicut ad eam quoque pertineat regimen & administratio familiae, neque haberi uxor debeat ancillae loco, sed ut adjutrix viro similis, quemadmodum scriptura loquitur; ita tamen ut viro tanquam primario gubernatori ac directori, in his omnibus, excepto jure debiti conjugalis (in quo ambo pares sunt, ut docetur ad distinctionem tricesimam secundam lib. 4.) parere & subjecta esse debeat. Nam quod Apostolus sine exceptione dicit, In om nibus, id intellige de omnibus iis ad quae potestas maritalis se extendit, quomodo filii jubentur parentibus obedire per omnia, scilicet ea quae sunt patriae potestatis.
Quamvis autem ista mulieris subjectio locum habuerit etiam ante peccatum, ut bene probatum est; illud tamen ad peccati poenam referendum, quod onerosa, dura & molesta sit mulieri potestas viri, quae grata & amabilis eifuisset, si peccati corruptio non intervenisset, ut quidem de partu ejus factum fuisse constat. Quare sicut mulier nunc parit cum dolore, quae paritura fuerat sine dolore; ita nunc viro subjicitur cum molestia, quae libenter ac sine molestia viri supra se potestatem fuerat admissura. Unde ea potestas, quae ante peccatum tantum fuisset potestas, post peccatum, tam vitio mulieris, quam viri facta est dominium, id est, potestas gravis & imperiosa. Quod significatum est illa Domini sententia ad mulierem: Sub viri potestate eris & ipsi dominabitur tui. Ita docet de hac potestate S. Augustinus lib. II. de Genes. ad literam cap. vicesimoseptimo, dicens inter alia, quod maritum habere dominium meruit mulieris non natura sed culpaQuod tamen, inquit, nisi servetur, depravabitur amplius natura & augebitur culpae. Quo pertinet etiam quod S. Gregorius parte secunda sui pastoralis cap. sexto, scribit hominem non hominibus caeteris, sed brutis animalibus natura praelatum esse, scilicet ut dominum, ideoque ei dictum esse, ut ab animalibus, non ut ab hominibus timeatur. Ita enim dicitur Genes. 9. Terror vester ac tremor sit super cuncta animalia, &c. Quod cum naturaliter homini in bruta conveniat, post peccatum etiam homini in homines datum est, quemadmodum eodem loco. subjungit Gregorius.
Attamen sciendum est, quod ne per hujusmodi quidem dominium mulier viro serviliter subjici dicenda sit, si modo legitime eo vir utatur, scilicet non imperandi libidine, aut studio propriae utilitatis, sed consulendi officio, sicut Augustinus loquitur lib. 19. de civitate cap. 14. hoc est ad eum modum quo parentes filiorum, aliique praefecti suorum subditorum utilitati ac saluti consulentes, severiores se interdum erga eos exhibent, quando ita vident expedire. Nam servilis subjectio longe alia est, qua nimirum servus domino ita subjicitur, ut non servi, sed solius domini utilitas ex ejus obsequio & opere quaeratur. Quod subjectionis genus tanquam parum christianum, e repub. Christiana dudum sublatum est.
Igitur pro dictorum intelligentia, notanda est tripiex praefectura. Una nullam prorsus adferens molestiam. Altera molesta quidem, sed qua consulatur ei qui subjectus est. Tertia quae & molestiam adferat subdito, nec tamen ei sed soli praecipienti utilis sit. Prima pertinet ad statum innocentiae. Secunda ad bonos, qui praesunt in hac corruptibili vita, tam saeculares quam ecclesiasticos. Ad hoc enim quisque bonus praeest, ut prosit iis quibus praeest. Tertia ad malos & propria tantum commoda spectantes. Quem praefecturae modum ac rationem damnat Christus cum ait: Reges gentium dominantur eorum, &c. & Petrus 1. epistolae 5. Non dominantes in clero. De qua re plura legere est apud Augustinum lib. 19. de civitate cap. 14. & 15.
On this page