Capitulum 6
Capitulum 6
Utrum et quae praefectura fuisset in primo statu
Nonnullis in dubium vertitur, fuissetne omnino in statu innocentiae praefectura, sive ut, loquuntur, superioritas aliqua aliorum in alios. Quod enim nihil tale futurum esset, si homo non peccasset, ex eo suaderi putant; quia in illo statu omnes recti & sapientes fuissent; ideoque nemo docendus propter ignorantiam, nemo regendus propter imprudentiam, nemo propter malitiam fuisset castigandus; quippe cum ista vitia vel peccata sint, vel ex peccato contracta, & proinde ab illo statu rectitudinis aliena. Neque apparet quem alium usum praefecturae in illo statu fingere possimus.
Sed diversam sententiam persuadent imprimis ea quae superiori cap. dicta sunt & scripturae testimoniis comprobata de praefectura viri in mulierem, etiam in statu innocentiae.
Deinde confirmatur ex comparatione bonorum angelorum, inter quos alii aliis superiores sunt, ut quorum alii principatus, alii potestates, alii etiam dominationes, alii denique apud Judam apostolum majestates vocantur; unus quoque tanquam omnium princeps, archangelus dicitur. Hinc apud Danielem cap. 8. & Zach. 2. inducuntur angeli aliis quaedam agenda praecipere. Quare etiam inter homines, etsi non peccassent, alii aliis praelati essent, ut viri foeminis, & parentes filiis, quemadmodum docet Augustinus loco superius citato de civitate Dei, & quaest. 153. super Genes. Praelati, inquam, fuissent ordine quodam naturae; cui tamen etiam respondisset ordo gratiae, sicut & in angelis res sehabet.
Item quamvis in innocentiae statu nulla malitia, nulla imprudentia, nulla vitiosa ignorantia fuisset; quoniam tamen non omnes in sapientia, scientia & justitia futuri erant aequales, fierique poterat, imo futurum erat, ut in iis proficerent; postulabat ordinis ratio, ut alii aliis subessent atque parerent, scilicet sapientioribus, doctioribus, melioribus, a quibus & plenius instruerentur, & ad perfectiorem Dei cultum exemplo simul & doctrina promoverentur, fieretque etiam in illo statu quod dicit Petrus 1. epist. cap. 4. Unusquisque gratiam quam accepit in alterutrum administrantes. Tale quid Augustinus lib. de catechizandis rudibus cap. 18. consideravit in ea praefectura, quam naturaliter habet vir in foeminam.
His adde quod nec in statu perfectae beatitudinis, ubi nullus erit exspectandus justitiae profectus, cess. bit omnis praefectura. Nam praeter supremam & perpetuam Dei monarchiam in omnem etiam rationalem creaturam, sicut nunc est, semperque mansura est praefectura angelorum in angelos; ita nihil vetat, quo minus futura sit & hominum juxta aliquem modum praefectura in homines. Quare nec statui innocentiae praefectura repugnat.
Aliam praeterea rationem adfert S. Tho. 1. p. qu. 96. art. 4. sumptam ex sociali hominum vita, quae non consistit sine praefectura ejus, qui in bonum commune, idque unum & certum aliquod intentus sit, cum multi multa considerent.
Ea vero dominatio quae servitutem respicit, ut jam supra diximus, ab illo felici innocentiae statu longissime aberat; sicut & omnis ea praefectura, quae non sine molestia vel praefectorum vel subditorum exerceretur. Ita docet Aug. locis supra memoratis. Ac de hujusmodi praelatura, scilicet premente ac terrorem inferente locutum esse Greg. in pastorali, quando dixit hominem non hominibus sed brutis natura praelatum esse, jam ante indicavimus.
On this page