Capitulum 7
Capitulum 7
Quomodo mulier ex costa viri facta sit
OPinio Magistri est §. E. ex costa viri factam esse mulierem sine appositione materiae alicujus externae; nimirum sola substantia ipsius costae ad magnitudinem muliebri corpori necessariam in semet¬ ipsa multiplicata. Et ad eam rem adducit exemplum de paucis panibus quibus aliquot hominum millia leguntur a Christo satiata. Eos enim simili modo fuisse multiplicatos existimat. Qua in opinione porro sibi constat, dum infra dist. 30. §. N. docet nihil alimenti transire in substantiam humanae naturae, sed solum illud quod ex primo homine transmissum descendit, in semetipso auctum & multiplicatum ad veritatem humanae naturae pertinere.
Eadem opinio tam de panibus quam de muliere placuit Hugoni Victorino lib. 1. de sacramentis, & in annotationibus super Genes. Eamque sequuntur Durandus & Gabriel scribentes in hanc dist. Quin & Innoc. 3. ser. 1. in dominica. 4. Quadragesimae reperitur idem sensisse de panibus multiplicatis. Dicit enim argumentationem eorum factam fuisse sine additamento. Dictos authores movet haec potissimum ratio, quia si materia aliunde assumpta fuisset ad supplendum quod costae deerat, jam multo major fuisset illa materia, quam costa: Quocirca potius diceretur Eva ex illa materia facta fuisse quam ex costa. Eadem opinio est Lirani, qui eam possibilem docere nititur hac ratione; quia si potuit Deus materiam facere ex nihilo, potuit etiam ex parva facere majorem. Quod idem est argumentum Hugonis.
Verum haec opinio merito a plerisque aliis improbatur, ac nominatim a S. Thoma qui eam 1. part. quaest. 92. artic. 3. rejicit non solum ut improbabilem, sed etiam ut impossibilem. Non enim intelligi posse ut aliquid ex minori fiat majus, nisi vel extensione quantitatis ut fit in rarefactione, vel accessione externae materiae ut fit in accretione. Quare cum materia costae non fuerit aucta, id est, major effecta per rarefactionem (sic enim corpus Evae non habuisset soliditatem & firmitatem quam natura corporis humani postulat) concludit auctam fuisse per alterius materiae additionem. Similiter autem omnino dicendum de panibus.
Putat autem idem S. Thomas eam materiam ab initio creatam, per conversionem ejus corporis in quo prius erat, sive terrae, sive aeris circumfusi, sive cujuscumque alterius, accessisse ad substantiam sive costae, sive mulieris. Atque haec communis ac verior est sententia.
Ratio est, quia tota materia simul initio creata est; nec ulla nos necessitas cogit fateri primam illam materiam nova alicujus creatione postea auctam fuisse. Nam prorsus credibile est Deum initio tantam materiam creasse quanta sufficeret omnibus operibus deinceps efficiendis. Dixi autem, sive costae, sive mulieris. Nam & hoc dubitatur, utrum illud externum mediate an immediate conversum fuerit in corpus mulieris. Mediate quidem, sic ut primo converteretur in costam, costa deinde in mulierem. Immediate vero ut ex costa simul & externo illo addito tanquam ex pluribus materiae partibus, nulla alia conversione interveniente, formaretur corpus mulieris; sicut immediate ex terra factum fuerat corpus viri. Qui quidem posterior modus plus habet probabilitatis duplici ratione, tum quia frustra videntur poni duae conversiones, cum una sufficiat; tum quia praeter naturam est, ut una consta in tantam excreverit magnitudinem quantum est totum corpus humanum. Quod proinde sine necessitate non est ponendum.
At dices juxta priorem modum facile solvi rationem adductam contra additionem materiae. Respondebitur enim ideo potius dicendum ex costa factam esse mulierem, quam ex addita materia licet majore, quia ex sola costa immediate facta sit mulier: Sed respondemus juxta posteriorem etiam modum, haud difficulter allatam rationem solvi posse; nimirum si dicamus ideo potius ex costa quam ex reliqua materia factam dici mulierem, quod costa primo & principaliter electa & assumpta sit a Deo ut ex ea formaret corpus mulieris, idque propter mysterium per eam significatum; reliqua vero materia fuerit quid accessorium & habens se per modum supplementi, nihilque faciens ad mysterium in ea formatione significatum. Cujus rei signum est quod non costa ad illam materiam, sed illa materia ad costam localiter admota fuit, ut simul ex utraque corpus mulieris fieret. Ad hunc modum etiam de panibus multiplicatis recte respondetur. Quamvis enim materia quinque panibus addita, fuerit haud dubie multo major, quam praeexistens substantia panum; vere tamen & convenienter dicuntur tot hominum millia ex quinque panibus fuisse saturata, quoniam illi quinque panes primo & principaliter assumebantur, ut aliena materia ad illorum substantiam accedente, tanta fieret eorum augmentatio, quae sufficeret pascendae tantae multitudini hominum. Sicut autem in miraculo panum illud fuit peculiare, quod externa materia ita panibus addita fuerit, ut in ipsorum substantiam verteretur, non autem ut simul cum panibus transmutaretur in aliquid tertium, quomodo costa cum addita materia transformata est in mulierem; sic & in opere formationis mulieris potest simile quid etiam considerari. Costa enim pars erat humani corporis, electa ad hoc ut totum alterius hominis corpus ex ea fieret. Nec admodum improbabile est, juxta eorum sententiam qui ponunt in homine animam sensitivam ab intellectiva re distinctam, partem sensitivae animae simul cum costa fuisse viro detractam, quae transiret ad foeminam. Neque enim costam & carnem mortuam, sed vivam viro detractam, Deus in mulierem formavit. Quare licet reliqua materia non transierit in naturam costae, sicut ibi in naturam panis; transiit tamen in naturam animati & humani corporis, cujusmodi corpus vel corporis pars erat costa. Quocirca etiam hac ratione potius ex costa, quam ex reliqua materia facta dici debet mulier, sicut ibi saturatio tot millium ex quinque panibus.
Porro quidam praedicta solutione non contenti, insuper addunt ideo ex costa, non autem ex addita materia mulierem factam dici, quod virtute costae de viro sumptae reliqua materia conversa fuerit in corpus humanum; quomodo proles vere dicitur nata de substantia parentum, non autem ex materia nutrimenti; quam tamen multo copiosiorem necesse est accedere ut corpus humanum in utero matris formetur, licet etiam de hac re secus sentiat Magister, uti ad distinctionem 30. videbimus. Igitur quemadmodum hic tota substantia prolis accepta refertur parentibus propter principium ab illis acceptum, cujus virtute quicquid additur, in similem substantiam convertitur. Quod & de vino crescente in vite & de aliis multis similiter dici potest, ita existimant & de mulieris ex costa formatione dicendum.
Sane de panibus hoc ipsum valde probabile est; nimirum sic factam fuisse eorum multiplicationem, addita aliunde materia, ut ea virtute prioris panis tanquam seminalis principii in consimilem naturam transmutaretur. Indicat hoc Augustinus tractatu 24. in Joann. cum dicit panes illos quinque quasi semina fuisse, non quidem terrae mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata. Sicut ergo semina non in seipsis sed externae materiae accessione multiplicantur in copiosam segetem, idque per virtutem quandam in ipsis existentem. Nam sine hujusmodi virtute non vere semina dicerentur, ita de panibus illis sentiendum videtur. Nec obstant superiora verba ejusdem Augustini quibus ait; Unde enim multiplicat de paucis granis segetes. inde in manibus suis multiplicavit quin¬ que panes. Potestas enim erat in manibus Christi. Nam sicut potestas Dei non excludit virtutem quae est in granis, sed eam facit eaque utitur tanquam instrumento ad eorum multiplicationem; ita opotestas divina quae erat in manibus Christi, non excludebat virtutem quae ponitur fuisse in panibus, sed eam faciebat eaque utebatur ad ipsorum multiplicationem.
Jam quod disputat Magister §. F. & G. utrum ex costa facta sit mulier secundum rationes rebus inditas ab initio, an vero secundum rationes tantum in mente divina praeexistentes, id ex Augustino satis plene ab eodem Magistro explicatur. Dicendum est enim, non id habuisse primam naturae institutionem, ut ex costa mulier fieret, sicut nec habuit, ut ex quinque panibus amplior fieret panum multiplicatio; sed Deum praeter primam naturae institutionem voluisse uti costa hominis velut quodam seminali principio, ad aliud humanum corpus formandum, sicut & panibus illis quinque, teste Aug. usus est tanquam seminibus ad exhibendam tantam panis copiam, quanta tot millibus hominum pascendis sufficeret.
On this page