Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Hominem nisi peccasset moriturum non

IN DISTINCTIONEM DECIMAMNONAM. §. 1. Hominem nisi peccasset moriturum non

DE mortalitate vel immortalitate primi hominis secundum corpus, agit hac dist. Magister, ubi prima quaestio occurrit; Utrum, moriturus fuisset homo, si non peccassit. Ad quam: juxta regulam fidei catholicae respondendum, nullum hominem sive primum, sive ex posteris ejus aliquem corpore moriturum fuisse, si non peccando Deum offendisset vel primus homo vel posterorum aliquis. Tradit enim fides Catholica mortem corporis hominibus, non naturae necessitate perinde ut brutis animantibus accidere, sed eam merito peccati, quod est mors animae, intrasse in genus humanum. Quae quidem manifesta est doctrina scripturae sacrae causam mortis ubique in peccatum referentis.

Primum quidem Gen. 2. de ligno vetito dictum est homini: In quocumque die comederis ex eo, morto morieris: id est, ut teste Hieronymo Symmachus vertit, mortalis eris; hoc est necessitati moriendi obnoxius. Non enim de morte animae, ut Pelagianvolebant, illa sententia accipienda est, sed de morte corporis; quemadmodum ex eo patet, quod homini post transgressionem pro maledictione repositum est, dicente Domino: In sudore vultus tui vescers pane tuo, donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es & in pulverem reverteris. Quo argumento praeter alia Pelagianos urget Aug. libr. 1. de peccatorum meritis c. 3.

Item scriptum est sap. 1. Deus mortem non fecit, scilicet humanam, id est, non ita hominem instituit ut moreretur, quomodo bestiarum instituit naturam; sed impii manibus ac verbis accersierunt illam, scilicet peccando & peccata peccatis cumulando. Neque enim solius primi hominis transgressio mortem meruit, sed eam peccatis suis merentur omnes mali. Et c. 2. Deus creavit hominem inexterminabilem, id est, immortalem: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum, quia nimirum diabolus invidia succensus adversus hominem, tentavit eum & ad peccandum induxit, & sic per peccatum in mortem traxit.

Nec minus aperta est apost. doctrina Roman. 5. Per unum hominem, inquit, peccatum in hunc mundum intravit, & per peccatum mers, & ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt: Et quae deinceps eodem cap. sequuntur. Item cap. 6. Stipendia peccati mors, & c. 8. Corpus quidem mortuum est, id est, necessitati mortis subjectum propter peccatum: spiritus vero vivit propter justificationem. Quo loco tum quia corpus nominatur, tum quia spiritus per justitiam vivere dicitur; plane perspicuum est de morte corporis non animae apostolum loqui. Ejusdem apost. verba sunt aCor. 15. Per hominem mors, & per hominem resurrebio mortuorum, & sicut in Adam omnes moriuntur, ita & in Christo. omnes vivificabuntur. Et infra eodem cap. Stimulut mortis peccatum est, id est, aculeus quo mors est inflicta homini, peccatum est.

His & hujusmodi scripturae testimoniis contra Pelagianos, qui mortem corporis in naturam non in peccatum referebant, ideóque dicebant Adamum etiamsi non peccasset, moriturum fuisse; usi sunt veteres, atque imprimis Aug. variis locis, ut lib. 1. de peccatorum meritis a cap. 2. usque ad 9. & rursus cap. 16. Item lib. 13. de civit. cap. 5. & 23. & Ench. cap. 25. & 26. & alibi. Prosp. sent. 148. & resp. ad 5. objectionem Vincent. Greg. lib. 4. moral. c. 26. necnon alii patres, iis potissimum locis quibus scripturas jam memoratas commentariis illustrant.

Denique hoc ipsum tanquam Catholicum dogni definitum est in duobus conciliis contra Pelagianos coactis, Carthaginensi & Milevitano, quibus etiam ipse Aug. interfuit. Habita sunt autem tempore Innocentii I. & ab eodem pontifice confirmata, ut constat ex ejus epist. 25. ad Carth. & 26. ad Milevitanum concilium scriptis. Deinde iterum confirmata a Caelestino papa in ep. ejus ad episcopos Galliae. Milevitani concilii can. 1. haec sunt verba: Quicumque dict Alam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit. Huic deinde accessit definitio concilii Arausicani 2. can. 2. authore Leone primo, ac postremo concilii Tridentini sess. 5. cap. 1.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1