Capitulum 2
Capitulum 2
An homo stante innocentia potuisset mori
QUod dictum est & probatum, mortem ex peccato originem traxisse, quidam de sola mortis necessitate intelligunt; ita videlicet docentes hominem peccati merito subjectum esse necessitati moriendi, cui ante peccatum subjectus non erat; ut tamen eum dicant permanentem in inocentia mori potuisse, si ferro, igne vel alio quocunque modo vis ejus corpori adferretur a quopiam alio qui innocentiam primam deseruisset; nihil tale tamen eventurum fuisse, eo quod Deus per suam providentiam omne periculum avertisset. Et addit Scotus primum hominem omnesque ejus posteros naturae necessitate tandem morituros fuisse; nimirum propter elementorum pugnam, ex quibus compositum est corpus humanum, nisi Deus antequam illud accideret, eos transferret ad statum immortalitatis, talemque mortem, si accidisset, non magis homini quam bestiis poenalem futuram fuisse, sed utriusque naturalem.
At vero cum hac opinione difficile fuerit concordare scripturas & conciliorum decreta, quibus jam ostendimus hominem nisi peccasset, non fuiss moriturum. Non enim ea tantum significant quid non esset futurum, verum etiam quid juxta ordinem rerum a Deo semel institutum, oporteret non fieri; nempe, ut homo innocens & peccati expers more¬ retur. Quocirca dicendum omnino videtur quod homo stante innocentia non potuit mori.
Pro cujus rei intellectu sciendum hominem non esse a Deo institutum ut creaturam mere servilem, sicut instituta est brutorum natura, quae proinde naturaliter & morti sunt obnoxia, & pro utilitate hominum occidi possunt, imo & alia aliis per mortem in usum nutrimenti cedunt; sed fecit Deus hominem perinde ut angelos, natura sua liberum, & aliarum rerum dominum, atque insuper ipsius Dei per gratiam & justitiam velut socium & amicum. Unde satis intelligitur sic hominem institutum esse, ut ei nihil adversum accideret, quamdiu in ejus amicitia permaneret; sed futurum ut semper juncta essent seque invicem consequerentur haec duo, bonum esse, & beatum esse, itemque innocentem esse, & expertem esse miseriae. Hanc enim legem Aug. lib. 1. de libero arbitrio cap. 6. & lib. 3. cap. 9. ita perpetuam esse vult, ut ea sublata ordo universi deformetur. Unde & lib. 4. contra duas epistolas Pelagianorum cap4. injustum esse dicit, ut mors sine peccato propagetur in posteros. Quod & repetit lib. 6. contra Julianum cap. 2. Eamque sententiam confirmat concilium Arausicanum can. 2. asserens illum Deo tribuere injustitiam, qui mortem sine peccato in genus humanum transisse affirmat. Quanquam haec intelligenda sunt, ut modo diximus, juxta ordinem semel institutum. Nam si de absoluta Dei potentia loquamur, non dubium quin ita potuerit humanam naturam absque ulla ejus injuria tanquam totius creaturae dominus instituere; ut licet homo in anima conservaret innocentiam, corporis tamen conditione brutis animalibus similis esset, morti caeterisque miseriis non minus quam illa obnoxius. At nunc testatur scriptura longe excellentiori dignitatis gradu secundum corpus conditum esse hominem; ita ut per mortalitatem quam sibi peccando contraxit, dejectus dicatur longe infra honorem primae suae conditionis, & comparatus esse jumentis insipientibus. Quod autem ne fieri quidem potuerit, ut stante innocentia homo moreretur, aperte testatur Sapiens, cum dicit hominem factum a Deo inexterminabilem. Nam inexterminabile dicitur quod non potest exterminari. Sic Methodius apud Epiphanium in haeresi Origenis. Ab immortali Deo, inquit, simulacrum ejus, in quo sui excidisset imagnem, non nisi immortale & incorruptibile fieri debuit. At incorruptibile dicitur quod corrumpi non potest.
Hanc porro sententiam satis expressit Magister §. D. quando ita hominem factum esse dicit immortalem, ut non posset mori si non peccaret, verbis scilibet desumptis ex glossa ordinaria super illud Genes1. Faciamus hominem ad imaginem, &c. Eandem sententiam inter Scholasticos tenent Albertus, S. Thomas, Durandus, & omnium apertissime Bona ventura, qui art. 2. super hanc distinctionem impossibile esse dicit ut simul consistant innocentia & corruptionis poena, propterea quod ordo divinae justite nullam inordinationem in universo sustineat. Quod similiter intelligendum est de ordine semel instituto, secundum quem res creatae administrantur.
On this page