Capitulum 3
Capitulum 3
Quomodo primus homo fuerit mortalis vel immortalis
EX his quae dicta sunt, intelligi potest quo sensu primus homo in statu integro mortalis; & quo sensu immortalis dici potuerit. Bifariam enim mortalis quis dici potest, ac totidem modis immortalis. Uno modo mortalis, quem necesse est mori, altero modo, qui potest mori. Et rursum uno modo immortalis, qui non potest mori; altero modo, quem non necesse est mori. Priori igitur modo Adam in primo statu non fuit mortalis, sed tantum P posteriori; idque dumtaxat juxta sensum divisum. Mori enim non poterat quamdiu servaret innocentiam; sed quia peccare poterat, poterat etiam mori. Per peccatum autem & ipse & tota ejus posteritas facta est mortalis priori modo, scilicet ea mortalitate, quae omnibus bestiis communis est & naturalis. Unde & corpus mortuum propter peccatum Roman. 7. & 8. Item immortalis priori modo non erant homo in statu integro, nisi tantum sensu conjuncto; posteriori autem modo simpliciter immortalis erat.
Caeterum sancti post resurrectionem, de quibus Luc. 20. dicitur absolute, quod ultra mori non poterunt, neutro modo mortales erunt; immortales autem etiam priori modo idque simpliciter, quia nec ultra poterunt peccando mortem aut mortalitatem incurrere. Et quidem de primo homine expressam habemus sententiam Sapientis, qua dicit eum factum esse inexterminabilem, id est, immortalem. Exterminatio enim mortem significat. Unde in lege subinde dicitur, qui hoc aut illud fecerit, exterminabitur de populo, id est, morte punietur. Et quamvis apud Sapientem inexterminabilis intelligi possit immortalis posteriori modo; rectius tamen ut supra diximus intelligitur priori modo, non quidem simpliciter, sed ut dictum est, sensu conjuncto. Vult enim scriptura, fieri non potuisse ut homo per mortem exterminaretur, si non admisisset peccatum. Quo sensu etiam a Methodio dictum est, hominem a Deo incorruptibilem fieri debuisse. Quare & immortale in iisdem Methodii verbis videtur eodem modo exponendum.
Jam igitur ex his facile est videre quid intersit inter mortalitatem status integri & corrupti; ac rursum inter inmortalitatem primi status & ejus quem post resurrectionem expectamus. Utrumque discrimen diligenter ab Augustino expositum est libro de correptione & gratia cap. 11. & sequentibus, libro primo de peccatorum meritis cap. 3. & 5. & libro sexto de Genes. ad literam cap. 20. 25. & 26. Necnon a Gregorio lib. 4. moralium cap. 26. Idem docet author quaestionum veteris & novi testamenti quaest. 19. & praeterea Chrysostomus homilia 15. in Genes. Cyrillus libro tertio contra Julianum, Damascenus libr. 2. de fide orthodoxa cap. 12. & glossa ordinaria super illud Genesis: Faciamus hominem, &c.
Quoniam autem apud authores prophanos, is tantum mortalis dicitur, quem necesse est mori; & is immortalis, qui mori non potest, propterea quod reliqui duo modi, alter mortalitatis, alter immortalitatis eis incogniti fuerint (quod quidem non solum in Lingua Latina & Graeca, verum etiam in linguis vulgaribus obtinuit) inde est quod quidam veteres hunc loquendi morem sequentes, atque Latini sermonis proprietatem retinentes dixerunt, Adam in primostatu neque mortalem fuisse, neque immortalem. Sic enim locuti sunt Petrus diaconus in priori libro de gratia Christi cap. 6. & Fulgentius in posteriori cap. 13. Itemque Maxentius in professione suae fidei cap. 28. Si tamen ad alia quaedam vocabula respiciamus apud ethnicos usitata, inveniemus nec hunc loquendi modum ab eorum consuetudine alienum esse, quo mortale dicitur quod mori potest, licet etiam possit non mori. Ita namque apud eos vulnerabile, fragile, divisibile, combustibile dicitur, quod vulnerari, frangi, dividi, comburi potest; licet etiam possit hujusmodi passionem non subire, quemadmodum annotatum est ab Aug. lib. 2. de peccatorum meritis cap. 3.
On this page