Capitulum 4
Capitulum 4
Responsio ad ea quae contra primi hominis immortalitatem objiciuntur
PRo majori declaratione ejus immortalitatis, in quam creatus fuit homo, adducenda sunt & solvenda quaedam argumenta quibus illa oppugnatur.
Primum jam supra indicatum tale est: Corpus primi hominis compositum erat ex 4. elementis, quorum contrariae & pugnantes inter se qualitates in quibuscunque reperiuntur corporibus, ea tandem naturalcessitate ad corruptionem & interitum ducunt Igitur & in corpore primi hominis sic futurum erat. Ad hoc responderi quidem potest, etsi ea sit elementorum natura, ut in omni mixto corpore per qualitates suas contrarias pugnam excitent tendentem ad mixti dissolutionem; humanum tamen corpus Dei voluntate atque potentia ab eo corruptionis & mortis periculo futurum fuisse immune, quomodo respondet Aug. lib. 1. de peccatorum meritis cap. 3. adducens simile de vestimentis & calceamentis Israelitarum per annos 40. non detritis, & lib. 5. contra Julianum cap. 5. & 7. necnon Cyrillus lib. 3. contra Julianum Augustum, ubi ex authoritate Platonis philosophi tribuentis diis inferioribus immortalitatem ex voluntate & consilio summi Dei, quam non habeant ex natura, ostendit non esse incredibile, hominem etsi corruptibili natura prognatum, Deo tamen volente non fuisse moriturum si non peccaret. Verum restat explicandum quomodo per Dei voluntatem futurum esset ut corpus ex contrariis constans non tandem corrumperetur. Quidam dicunt qualitates illas tametsi contrarias, non tamen inter se pugnaturas fuisse, quia talis earum fuisset in humano corpore proportio ac contemperatio, ut nulla aliam aut destrueret, aut quoquo modo laederet, minueretve; idque propter optimam & perfecte contemperatam corporis constitutionem. Nam & post resurrectionem erunt in nostris corporibus contrariae qualitates, sed sine mutua actione & pugna. Hic modus placere videtur Augustino libro quinto contra Julianum cap. 5. & Bonaventurae super hanc distinctionem art. 2. Quod autem nulla qualitatum pugna ibi futura esset, probat Augustinus quia nullum malum in homine esse potuit ante peccatum: pugna autem non est sine malo, quia vel est inter ponum & malum, vel inter duo mala: nam bonum bono non contrariatur. S. Thomas 1. p. q. 97. art. 1. causam immortalitatis refert in animam. Non enim, inquit, corpus hominis erat indissolubile per aliquem immortalitatis vigorem in ipso existentem, sed inerat animae vis quaedam supernaturaliter divinitus data, per quam poterat corpus ab omni corruptione praeservare, quamdiu ipsa Deo subjecta mansisset, &c. Quam sententiam contra Scoti impugnationem defendit Cajetanus in ejusdem loci commentario. Ad eandem confirmandam facit illud Augustini epistola 56. ad Dioscorum: Tam potenti natura Deus fecit animam, ut ex ejus beatitudine redundet in corpus plenitudo sanitatis & incorruptionis vigor. Quod etsi ab Augustino scriptum est de perfecta beatitudine animae, & similiter de perfecta incorruptione corporis, scilicet ea quam habebimus post resurrectionem, potest tamen servata analogia applicari ad beatitudinem & immortalitatem primi status. Non est autem haec sententia sic intelligenda, quasi prorsus omnem contrariorum pugnam a corpore hominis integri excludat. Nam pugnam ibi aliquam necessario agnoscendam esse patet, quia in homine etiam adulto & plenam corporis mensuram consecuto, locum habuisset nutritio. Semper enim in illa vita animali durasset necessitas sumendi alimenti. At nutritio semper aliquid addit corpori. Quocirca ne corpus immodice excresceret, necesse erat semper aliquid decedere. Neque rursum per hujusmodi recessum corpus ipsum passurum erat defectum aliquem, sed in statu suo conservatum fuisset; quia quantum pugna absumebat, tantum nutritio apponebat. Simul enim fiunt nutritio & absumptio. Quae res utcumque declarari potest exemplo hominis mortalis existentis in statu, licet non sit simile per omnia. Hinc quoque sequitur priorem sententiam quatenus omnem pugnam omnino excludit, non subsistere. Nec obstat objectio de malo. Nam etsi pugna non sit sine malo ejus particulae quae corrumpitur; esse tamen potest sine malo totius corporis, quod integrum & indefectibile perseverat, modo jam explicato.
Aliud argumentum sumitur a vi externa, qua ingruente laedi potuisset corpus hominis, ut a ferro, vel igne. Sed respondetur stante Dei ordinatione qui constituit malum poenae non futurum in natura rationali sine malo culpae, fieri non potuisse, ut quae„ cunque vis externa homini inferretur. Quamvis etiam tale esset corpus hominis, quod ab igne, ferro aliisve ejusmodi nocumentis pati ac laedi posset, si quid eorum incideret; ita tamen Dei providentia protegebatur hominis innocentia, ut nihil tale unquam ei in innocentia permanenti accideret. Sic enim de homine in hoc statu corruptionis secundum quendam modum integro cecinit poeta:
Integer vitae scelerisque purus, Non eget Mauri jaculis nec arcu, &c. quanto magis homini in ea integritate qua factus est, constituto sic adfutura erat Dei providentia ut nullum ei malum appropinquaret.
Tertio, potest objici quod dicitur 4. Esdrae 3. Et dedisti Adam corpus mortuum; scilicet ab initio & ante peccatum, ut apparet ex contextu. Mortuum autem dicere videtur mortale; quomodo accipitur apud Apostolum Rom. 8. Respondetur librum illum non habere authoritatem in Ecclesia, & aliter loqui Apostolum cum ait: Corpus quidem mortuum propter peccatum. Quanquam potest hic reddi sensus sententiae: Dedisti ei corpus mortuum, id est, inanime, cui postea animam iufudisti, secundum scripturam Genes. 1.
Quarto, primus homo non potuisset vivere in aeternum sine ligno vitae; ergo corpus ejus non magis erat immortale ante peccatum quam post, quando pulsus fuit e paradiso, ne comedens de ligno vitae viveret in aeternum. Sed hujus argumenti solutio patebit infra, cum de ligno vitae ejusque virtute agemus.
Quinto, Ambrosius libro de fide resurrectionis cap. 6. mortem nobis naturalem esse dicit, nec pro poena sed pro remedio datam. Et similiter loquitur lib. 7. in Luc. ergo secundum Ambrosium necessitate naturae mors accidit homini, non autem merito peccati; & proinde moriturus erat homo etiamsi non peccasset. Respondeo mortem recte dici naturalem, quia ex causis accidit naturalibus; idque necessario, ita ut evitari non queat in hoc statu corruptionis. Quod enim non sentiat Ambrosius mortem naturalem esse, quasi natura hominis instituta sit cum necessitate moriendi; clare docent haec ejus verba ejusdem libri cap. 9. Mors, inquit, in natura non fuit, sed conversa in naturam est; scilicet per peccatum & ex merito peccati. Qua ratione etiam ipsum peccatum versum est in naturam, juxta illud Apostoli Ephes. 9. Eramus natura filii irae. Quomodo enim natura (ait Augustinus tract. 4. in Joannem) nisi quia vitium pro natura inolevit? Dicit autem Ambrosius mortem esse pro remedio, non pro poena; quia est talis poena quae sit remedium & finis omnium poenarum & miseriarum hujus vitae. Quem sensum ipsa ejus sequentia verba diserte exprimunt. An autem mors etiam eo sensu possit dici naturalis, quia naturalis esset homini etiam innocenti, insolis naturae bonis constituto, postea videbitur.
On this page