Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quomodo primus homo factus dicatur in animam viventem

§. 5. Quomodo primus homo factus dicatur in animam viventem.

POtest adhuc contra primi hominis immortalitatem objici quod Moyses Genes. 2. scribit Adam factum esse in animam viventem, utique tribuens ei vitam quandam cum bestiis communem; & proinde, ut apparet, mortalem. Sic enim Apostolus illam sententiam intelligere & exponere videtur 1. Corinth. 15. ita scribens; Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est & spirituale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale: deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales terreni, &c. Significare videtur his verbis Apostolus primum hominem ideo a Moyse dici factum esse in animam viventem, quod similiter ut nos habuerit corpus animale atque terrenum, quod morte resolutum aliquando per resurrectionem transformandum sit in corpus spiritale. Nam & Augustinus epist. 146. ad Consentium intellexit illud de corpore animali ab Apostolo dictum propter mortis dissolutionem. Respondetur memoratis scripturae sententiis non significari mortalitatem primi hominis eam qua mori illum necesse esset, sed magis confirmari discrimen superius datum inter immortalitatem primi hominis, & eorum qui participes erunt beatae resurrectionis. Quod ut intelligatur, breviter exponenda sunt utriusque scripturae verba. Factus dicitur primus Adam in animam viventem, quia corpus habebat quod alimentis egeret, & mori posset: Novissimus autem Adam in spiritum vivificantem, quia corpus habet quod nec alimentis indigeat, nec mori possit. Quomodo recte utrumque post Augustinum libr. 13. de civitate cap. 23. in textu exponit Magister. Est autem in utroque sententiae membro partim Hebraica proprietas, partim synecdocheEa namque phrasi dictum est: Factus est in animam viventem; pro eo quod diceretur: Factus est anima vivens. Qua dictum est alibi: Ero illi in partem, id est, ero illi pater. Synecdoche vero in eo quod anima pro animali posita est, ut sit sensus: Adam factum esse animel vivens, vita nimirum vegetativa, quam ciborum alimonia conservari necesse fuerit. Quamvis autem his verbis homo non distinguatur a brutis animantibus, sed magis id ei tribuatur, quod cum brutis habet commune; satis tamen per alia tam praecedentia, quam sequentia ab iis distinguitur, & maxime per illud: (quantum ad rem praesentem attinet.) In quacunque die ex eo comederis, morte morieris; & illud: donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es, &c. Haec enim ostendunt non ita eum factum fuisse in animam viventem, ut mori eum neccsle esset sive peccaret sive non; sed potius ut mori non posset si non peccaret.

Porro simili locutione dicitur novissimus Adam factus in spiritum vivificantem, quia nimirum Christus, qui quatenus humani generis instaurator est alter Adam, factus est per suam resurrectionem spiritus vivificans, id est, habens animam, vel ut alii interpretantur, spiritum sanctum, qui perpetuam vitam subministret corpori, qua fiat ut nec cibis egeat, nec mori possit. Sic enim & Apostolus dixit ad Roman. S. Si spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit & mortalia corpora vestrapropter inhabitantem spiritum ejus in vobis. Quanquam priorem intellectum, quo per spiritum anima ad hominis naturam pertinens intelligitur, Hilarius elegisse videtur, cum in expositione Psalmi 67. sub finem dicit, beatis fore naturam quae seipsam alat conservetque, ita ut non egeat externo a quo conservetur.

Jam vero similiter prorsus exponendum est corpus animale & corpus spirituale. Nam animale corpus dicitur ab anima vivente, spirituale vero a spiritu vivificante, juxta expositionem jam datam.

Dicitur deinde primus homo de terra terrenus, non propter peccatum, cujus merito audivit: Terra es & in terram ibis, sed quia secundum corpus de terra factus, etiam in terram redire poterat, si peccaret, uti Augustinus loco supra dicto exponit. Christus autem de caelo caelestis, quia corpus habens de caelo, id est, caelesti virtute formatum in utero virginis; vel potius quia ipse habens originem de caelo, id est, caelestem atque divinam, etiam corpore caelestis est propter qualitates caelestes, utpote quod per spiritum sanctum ita sit resurrectione reformatum, ut in terram redire jam non possit. Unde recte subjicit Apostolus: Qualis terrenus, tales & terreni, & qualis caelestis, tales & calestes; illud propter mortalitatem, qua mori quis potest; istud propter immortalitatem, qua non potest mori.

Ad locum Augustini respondetur eum non de corpore primi hominis, sed de nostro loqui, quod ita animale est ut non nisi per mortis dissolutionem transmutandum sit in spirituale, juxta id quod dicit Apostolus, Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Nam de primo homine subjungit ibidem Augustinus, eum nisi peccasset, accepturum fuisse corpus spiritale sine mortis interventu.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5