Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Unde homini immortalitas in primo statu.

§. 6. Unde homini immortalitas in primo statu.

DE immortalitate primi status adhuc quaeritur, unde ea homini fuerit, utrum ex sola causa interna, an ex sola externa, scilicet ex ligno vitae; an vero ex utroque simul. Sunt enim de hac re diversae opiniones.

Quidam, quorum sententiam refert Magister S. B. & C. putaverunt ita hominem factum immortalem, ut etiam sine usu ligni vitae semper vivere posset, si non ei fuisset praeceptum ut de eo comederet. Peccaret enim, inquiunt, si non comederet, & peccando immortalitatem amisisset. Praeceptum autem fuisse probant, quia dictum est homini, ex omni ligno paradisi comede. Sed haec probatio inefficax est; tum quia verba illa non tam sunt praecipientis, quam concedentis usum omnium arborum, una excepta; tum quia nec opus erat ut aliquid primo homini positiva lege praeciperetur, quemadmodum nec nobis opus est praecepto positivo, ut cibum capiamus. Quare si nobis sufficit lex naturae cum naturali appetitus instinctu, ad hoc ut alimenta sumamus, sine quibus vivere non possumus; multo magis ex eadem lege atque instinctu satis intelligebat homo integer ad hoc se teneri, ut aliquando de eo ligno comederet, sine quo vitam suam perpetuo conservari non posse sciebat, ut ad eam rem lege positiva opus non fuerit.

Alii immortalitatis causam posuerunt in solo ligno vitae; adeo ut etiamsi peccasset homo, semper tamen victurum fuisse existiment, si paratum semper haberet illius arboris usum. Idcirco enim dicunt hominem per ejectionem e paradiso semotum fuisse ab illo ligno, ne de fructu ejus comedens semper viveret. Cui sententiae favere videntur verba Domini ejicientis Adam e paradiso, Genes. 3. Nunc autem, inquit ne forte mittat manum suam & sumat etiam de ligno vitae, & comedat & vivat in aternum.

Ita plerique veterum sensisse putantur, ut Irenaeus libro 3. contra haereses cap. 37. Hilarius in expositione Psalmi 68. Methodius apud Epiphanium in haeresi Origenis, Chrysostomus homilia 18. in Genes. Augustinus libro 6. de Gen. ad literam cap. 25. libro 13. de civitate cap. 23. & lib. 1. contra adversarium legis & Prophetarum cap. 15. Cyrillus libro 3. contra Julianum; & author quaestionum veteris & novi testamenti quaest. 19. Quibus accedit etiam illa Augustini sententia loco jam allegato de Gen. ad literam, qua dicit immortalitatem status illius de ligno vitae extitisse, non de conditione naturae. Hanc porro sententiam inter Scholasticos amplectitur Durandus.

At vero alii docent immortalitatem fuisse primo homini ex utroque simul; scilicet ex interna bona qualitate, & ex ligno vitae, quemadmodum & nunc temporalis conservatio vitae hominis partim dependet ex interna corporis temperie, partim ex alimento. Quanquam hoc interest, quod bona illa constitutio corporis primo homini inerat ex bona animi constitutione, id est justitia, non item homini lapso. Hac igitur bona corporis qualitate per peccatum deperdita, negant solum vitae lignum mortem ab homine prohibere potuisse, quemadmodum nunc nec cibus quamvis optimus hominem lethali morbo laborantem potest eripere mortis periculo, sic ut non ex hujusmodi morbo moriatur.

Hanc sententiam probabilem facit illud imprimis quod dicit Apostolus Rom. 8. corpus mortuum esse propter peccatum. Per hoc enim significatur in ipso corpore nunc inesse corruptionis & mortis causam, quae non inerat ante peccatum; scilicet aut morbidam quandam ac mortiferam qualitatem, aut potius privationem bonae illius constitutionis ac temperaturae, quae ante peccatum inerat, cujus nimirum defectu nunc corpus mortuum dicatur.

Accedit manifesta probatio ex Concilii Arausicani can. 1. & Concilii Tridentini sess. 5. canone 1. in quibus definitur totum hominem secundum corpus & animam per peccatum in deterius mutatum fuisse. Inde enim sequitur in ipso corpore ante peccatum fuisse qualitatem quandam, qua ita bene sese haberet, ut posset non mori. Estque haec compluribus locis doctrina Augustini, ut libro primo de peccatorum meritis capite 16. libro nono de Genes. ad literam capite 10. & libro 1I. capite 32. & libro 13. de civitate capite 3. & 23. Hoc etiam Leo Papa voluisse videtur, quando dixit hominem immortalitatis dote nudatum duram mortis subiisse sententiam. Dos enim immortalitatis hominis secundum corpus non in aliquo externo, sed in ipso corpore hominis constituenda est. Atque huic sententiae subscribunt plerique doctores scholastici. Quam & nos ut probabiliorem amplectimur.

Ad id vero quod ex Genesi objicitur, facilis est responsio; Verba illa Dei, sicut & alia proxime praecedentia, quibus ait: Ecce Adam quaesi unus ex nobis, &c. ironice dicta esse. Non enim vere Adam similis Deo factus erat, sciens bonum & malum, sed per peccatum & ignorantiam ex peccato contractam longissime ab eo recesserat. Ad eundem modum nec vere futurum erat, ut habita copia ligni vitae viveret in aeternum. Sed inde amotus est, etiam apposito gladio flammeo atque versatili, ne stulte sibi ex ejus ligni usu promitteret immortalitatem. Hic sensus est apud Cyrillum libro contra Julianum, & subindicatur a Chrysostomo hom. 18. in Genes.

Alii vero, ut S. Thomas & Bonaventura super hanc distinct. & Lyranus super Genes. non quidem ironice dictum interpretantur, sed hoc sensu; quia in aeternum, id est, valde diu vivere potuisset homo, si a ligno vitae non fuisset prohibitus, quomodo & nunc certa ratione victus in plures annos produci potest hominis vita, non tamen perpetuari. Verumtamen ut ita res se habeat de ligno vitae, non est necesse; quoniam & nunc, qui cibus homini sano saluberrimus est, aegrotis plerumque noxius est & exitialis. Sic enim & lignum vitae quod homini integro praestabat immortalitatem, eidem corrupto mortem accelerare potuisset, nimirum propter subjecti diversitatem.

Quod attinet ad loca e patribus citata, uno excepto Methodio, cujus in diversum aperta est sententia, possunt omnes intelligi locuti fuisse eo sensu, quo juxta alterutram expositionem jam datam loquitur ipsa scriptura.

Quod autem postremo ex August. adferebatur, id exponendum videtur hoc modo, primi status immortalitatem non fuisse de sola conditione naturae, sed etiam de ligno vitae. Nam, ut jam ex ipso etiam Augustino ostendimus, ad eam conditio naturae sine ligno vitae non sufficiebat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6