Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

An praedicta virtus ligni vitae fuerit naturalis

§. 7. An praedicta virtus ligni vitae fuerit naturalis ?

DE ligno vitae quaerunt doctores, utrum ea virtus qua praestare poterat homini immortalitatem, naturalis ei fuerit, an supernaturalis.

Posteriori quaestionis parti favere videtur August. Nam lib. 8. de Gen. ad lit. cap. 5. virtutem illius arboris declarat & credibilem facit duobus exemplis; altero subcinericii panis, in cujus cibi fortitudine ambulavit Elias 40. diebus & noctibus, 3. Reg. 19. altero farinae & olei non deficientis, 3. Reg. 17. In his autem constat operatam fuisse virtutem divinam & supernaturalem. Idem August. ejusdem operis libro undecimo cap. 40. dicit Adam postquam peccaverat, separari debuisse a ligno vitae, sive quod ex ipso subsisteret foelix ille status corporis ex re visibili, virtute invisibili, sive quod in eo esset sacramentum visibile invisibilis sapientiae. In quibus verbis non significat Aug. se dubitare, fueritne virtus illa invisibilis, id est, corporis visibilis naturam excedens, quomodo quidam hunc locum intellexerunt3 sed potius duas causas commemorat, propter quas oportuerit hominem peccatorem a ligno vitae separari. Quanquam hoc quod dicit, in ligno fuisse sacramentum visibile invisibilis sapientiae, non valet ad probandum virtutem supernaturalem. Sacramentum enim dicitur non propter operationem supernaturalem, sed tantum propter significationem rei sacrae, sicut serpens aeneus & alia multa generali nomine sacramenta vocantur. Alius Augustini locus est libro decimotertio de civitate capite 20. ubi dicit quod status immortalitatis primis hominibus de ligno vitae mirabili Dei gratia praestabatur. Accedit & V. Bedae sententia super Genes. affirmantis lignum vitae sic dictum fuisse, quia divinitus acceperat, ut qui ex eo manducaret, corpus ejus stabili sanitate firmaretur. Hanc autem sententiam apertissime tradit Bonaventura scribens in praesentem dist. ubi inter alia probat eam hoc argumento, quia cum lignum illud per se fuerit corruptibile, non potuit in se naturalem habere virtutem tribuendi homini immortalitatem. Deinde in haec verba concludit: Ergo sicut sacramenta nostra non creant gratiam, sed divina virtus eis assistens in eorum legitima perceptione gratiam infundit, ita fructus illius arboris non dabat immortalitatem, sed divina virtus, cum fru¬ ctus ille comedebatur, immortalitatem homini largiebatur.

Contra vero sunt alii authores qui naturalem fuisse eam virtutem doceant, ut Strabus in Genes. & Hugo Victorinus in quaest. super Gen. Atque hanc fuisse S. Thom. sent. plane colligitur ex iis quae scribit in f. p. qu. 97. art. ult. Quo loco probat lignum vitae non potuisse corpori humano praestare aliquam dispositionem immortalitatis, qua fieret ut nunquam dissolvi posset, propterea quod virtus cujuscunque corporis sit finita. Quae probatio ejus invalida prorsus esset, si virtus ligni vitae dicatur fuisse supernaturalis. Supponit ergo eam naturalem fuisse. Huc quoque tendit eorum omnium opinio, qui existimant lignum vitae sua illa virtute qua poterat homini integro praestare vitam immortalem; potuisse etiam homini jam lapso prodesse saltem ad vitam in tempus valde longum producendam. Hoc enim sine ratione diceret, si non esset ea virtus illi arbori naturalis. Nam homini peccatori virtus illa divina & supernaturalis non adfuisset, sicut nec adest nunc iis, qui ad sacramenta indigni accedunt.

Haec igitur sententia nobis probabilior apparet. eo maxime quod virtus supernaturalis non sit in corpore naturali sine necessitate vel manifesta authoritate ponenda. Nam ad argumentum Bonaventurae facile respondetur, nihil prohibere quo minus effectui corporali & nonnisi successione quadam perpetuo, qualis est vita corporalis in statu innocentiae, causam tribuamus naturalem; praesertim cum ipsa causa, id est, arbor vitae, licet non in individuo, secundum speciem tamen perpetua esset futura, quod sufficiebat ad usum ejus perpetuum. Quam solutionem suggerit etiam S. Thomas loco paulo ante citato.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7