Capitulum 8
Capitulum 8
Utrum semel an saepius utendum fuisset ligno vitae
EX dictis emergit alia quaestio; Satisne fuisset ad illum immortalitatis effectum consequendum; semel de ligno vitae comedere, an vero opus fuisset saepius illo uti. De qua quaestione diversae sunt sententiae. Nam glossa ordinaria super illud Genes. 1. Faciamus hominem, &c. vult lignum vitae ad hoc datum fuisse ut semel tantum, nimirum completae aetatis tempore, de ea quisque sumeret, qua sumptione ita perfecte fieret immortalis, ut cibi adjumenta ulterius non requireret. Quam sententiam Magister quoque recitat ad distinct. §. D. & E. ex quaestione 19. libri quaestionum veteris & novi Testamenti. Sed & Chrysostomi verba in homilia 18. super Genes. tale quid sonare videntur. Idipsum vero aperte docet Rupertus libro tertio in Genes. cap. tricesimo.
At aliorum sententia, & ea quidem scripturae sacrae conformior est, saepius illius ligni fructu utendum fuisse contra senectutis defectum. Id quod compluribus locis indicat Augustinus. Qui etiam lib. 1. contra adversarium legis & Prophetarum capite 15. dicit non esse negandum, quod ex eo ligno Adam comederit antequam peccaret; & lib. 2. de peccatorum meritis cap. 21. Recte, inquit, intelliguntur ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse cibo vetito, atque usi fuisse concessis, ac per hoc & caeteris, & praecipue ligno vitae.
Nec vero aliter intelligendum quod idem Augustinus libro primo de peccatorum meritis, capite 3. & libro 8. de Genesi ad literam capite 5. dicit lignum vitae daturum fuisse stabilitatem contra vetustatem: Non enim unica ejus sumptione stabilem, id est, perpetuam sanitatem homo consecuturus erat; sed ad vigorem plenae aetatis conservandum subinde ac saepius ei opus fuisset esu ligni vitae.
Et quidem ita necessario dicendum videtur, si, quod magis probabile diximus, virtutem illius ligni fateamur fuisse naturalem. Nam per hujusmodi virtutem praesertim existentem in subjecto corruptibili, non potuisset homini conferri immortalitas, nisi virtus illa perpetuo certis temporibus homini applicaretur. Si vero ponatur supernaturalis fuisse, sufficere ad eum effectum poterat semel applicata; siquidem Deus ita ordinasset. Sed de hac Dei ordinatione nihil exploratum neque ex scriptura neque aliunde potest adferri. Quare etiamsi dicatur virtus illa fuisse supernaturalis, uti sensisse videtur Augustinus, adhuc recte dicitur cum eodem Augustino, homini ad vitam perpetuandam opus fuisse iterata subinde fructus illius vitalis comestione.
On this page