Capitulum 9
Capitulum 9
Utrum immortalitas primi status fuerit homini naturalis
CUm naturale & supernaturale non uno modo, sed varie dicantur, melius ac plenius distinguendo respondebitur ad quaestionem; utrum naturalis an supernaturalis fuerit primo homini cor4 poris immortalitas: Erat enim illi quadam ratione naturalis, quadam ratione supra naturam; sicut & mors homini lapso quadam ratione naturalis est, quadam ratione contra naturam. Si enim naturale id intelligatur, quod inest a prima institutione naturae, quomodo dictum est a Cyril. libro tertio contra Julian. id esse singulis rebus naturam, quod Deus instituerit: Hac ratione immortalitas erat primo homini naturalis; mors vero & integro & lapso homini contra naturam, ut ex supra dictis est manifestum. Ostensum est enim hominem initio institutum esse immortalem, id est, a necessitate moriendi liberum.
Item, si naturale dicatur id in quod naturaliter fertur cujusque appetitus; etiam sic immortalitas homini naturalis est, & mors contra naturam. Immortalitatem enim omnes homines natura appetunt. mortem vero refugiunt; adeo ut etiam Christus assumptae naturae veritatem per hujusmodi naturale desiderium voluerit in se declarare, quando ob mortem imminentem tristatus fuit.
Quod si naturale intelligas, quod cuique inest a nativitate, sive sit naturae bonum atque conveniens & naturali appetitui consentaneum, sive non; ita primo homini immortalitas, nobis autem mortalitas naturalis est. Ille immortalis conditus fuit; nos autem nascimur morti obnoxii. Juxta quem modum Sap. 12. quorundam naturalis malitia notatur, & Ephes. 2. omnes dicimur natura filii irae. Sic igitur & ipsum originale peccatum omnibus Adae posteris naturale est, unde & peccatum naturae vocatur a doctoribus. Hoc modo Ambr. libro de fide resurrectionis cap. 9. interpretatur mortem nobis esse naturalem: Mors, inquit, in natura non fuit, sed conversa in naturam est.
Rursum si naturale dicatur, quod in ipsa natura causam habet, etiam hoc pacto immortalitas fuit primo homini quodammodo naturalis. Nam in optima humani corporis temperie tanquam interna causa, & in ligno vitae tanquam externa causa ( quarum utraque ad illum effectum naturalis erat) immortalitas hominis consistebat. Et ad hunc modum de immortalitate loquitur Cyrillus lib. 3. contra Julian. & Magister §. ult. hujus distinctionis.
Caeterum alia ratione erat eadem immortalitas homini supernaturalis; partim quidem ratione justitiae, a quo bona illa corporis constitutio, & ex consequenti immortalitas ipsa dependebat. Erat enim in illo justitia supernaturalis, quatenus per eam anima Deo subjiciebatur & adhaerebat ut bono ac fini suo supernaturali. Qua subjectione durante inerat animae vis quaedam supernaturalis, per quam poterat corpus ab omni corruptione praeservare, ait sanctus Thomas prima parte quaestione 97. articulo primo; partim ratione corporis sive materiae, ex qua homo factus est, quae cum terrena fuerit, causam in se immortalitatis non habebat, sed potius mortalitatis. Unde homo post peccatum audivit, Donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia pulvis es, & in pulverem reverteris. Genes. 3. Quae utique verba significant eum ratione materiae terrenae & elementaris ex qua conditus fuerat, detracto jam dono supernaturali immortalitatis, subjectum esse corruptioni & morti. Quod & significat illa generalis sententia Ecclesiastici 4. Omnia qua de terra sunt, in terram convertentur. Quamvis igitur primus homo in ipsa natura causam quandam habuerit immortalitatis, non tamen plenam ac totalem. Quin potius si dona supernaturalia cogitatione ab eo separemus, & sola in eo consideremus naturalia; mortalis erat, ita ut necesse esset eum mori. Erat enim compositus ex contrariis, quorum pugnam necessario tandem consequitur ipsius compositi corruptio. Juxta hunc igitur modum immortalitas erat primo homini supernaturalis. Et hoc modo loquitur Cyrillus libro primo in Joann. capite decimoquinto, cum dicit hominem supra naturam immortalitatem fuisse consecutum, & libro 4. contra Julianum, ubi dicit hominem corruptibili natura progenitum, Deo volente fuisse immortalem.
Quoniam autem supernaturale proprie non opponitur ei quod primo, secundo, vel tertio modo naturale dicitur, ex modis jam enumeratis, sed ei tantum quod quarto modo; secundum quem tamen non potest immortalitas primo homini dici simpliciter naturalis, quia ad eam homini praestandam solae causae naturales, uti diximus, non sufficiebant, idcirco potius absolute supernaturalis dici debet immortalitas homini integro quam naturalis. Unde propositio illa qua dicitur, immortalitatem primi hominis non fuisse gratiae beneficium, sed naturalem conditionem, merito a sede apostolica improbata est, maxime si sensus ejus sit, immortalitatem ita esse debitam naturae humanae, ut Deus non potuerit eam creare mortalem. Hoc enim constat esse falsissimum.
Quod autem supernaturalis fuerit homini immortalitas, praeter argumenta jam indicata videtur etiam hac ratione concludi. Si immortalitas esset homini naturalis; igitur homines in puris naturalibus constituti nunquam essent morituri, praesertim si permanerent in justitia naturali, quam vel in creatione accepissent, vel per actus bonos sibi comparassent. Cum igitur in illo statu nunquam cessasset hominum propago, ne aliquando frustra esset nhumano genere naturalis facultas generandi, necessario futurum erat ut homines semper magis ac magis multiplicarentur, quibus proinde tandem orbis terrarum pro habitatione non sufficeret. Quare ut hoc absurdum removeatur ab illo pure naturali statu hominum, necesse est in eo locum facere morti, per quam fiat ut alii aliis succedentibus cedant. Neque enim vitari potest hoc incommodum per translationem hominum ad statum alium foeliciorem. Illa enim translatio & ille status foelicior fuisset praeter & supra ordinem naturae. Nunc autem de solo ordine naturae nobis sermo est.
Hanc doctrinam cum magistro hac distinctione tradunt plerique scolastici doctores, ac nominatim Sanctus Thomas 1. p. quaestione 76. articulo 5. in responsione ad 1. argumentum, quod tale erat: Materia debet esse proportionata formae; sed anima intellectiva est forma incorruptibilis; non ergo convenienter unitur corpori corruptibili, ubi rejicit hanc solutionem tanquam insufficientem, quod corpus hominis ante peccatum fuerit incorruptibileQuia, inquit, corpus hominis ante peccatum immortale fuit non per naturam, sed per gratiae divinae donum. Alioquin immortalitas ejus per peccatum sublata non esset, sicut nec immortalitas daemonis. Quocirca subjungit aliam argumenti solutionem, quam ibi videat studiosus. Idem sic docet 1. 2. quaest. 85. articulus 6. ubi disputat utrum mors aliique defectus sint homini naturales, & 2. 2. quaest. 164. art. 1. ubi disputat an mors sit poena peccati; & in commentario super Rom. 5. Ac rursum 1. quaest. 97. art. 1. in corpore & ad 3. ubi virtutem illaro quam tribuit animae hominis integri ad conservandum corpus ab omni corruptione, dicit ei non naturalem fuisse, sed supernaturaliter divinitus datam. Quod & rationabiliter factum esse docet. Quia enim, inquit, anima rationalis excedit proportionem corporalis materiae, conveniens fuit ut in principio ei virtus daretur, per quam corpus conservare posset supra naturam corporalis materiae. Nec vero aliter sensisse videtur Augustinus. Nam libro 6. de Genes. ad literam capite 25. cum dixisset immortalitatem homini fuisse de ligno vitae, non de constitutione naturae, paulo post ita subjungit: Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio conditoris. Et libro 14. de Civitate cap. 20. loquens de immortalitate primorum hominum: Qui status, inquit, eis de ligno vitae, quod erat in medio paradisi, mirabili Dei gratia praestabatur. Idem libro 1. de peccatorum meritis cap. 3. comparationes adhibet ad declarandam primorum hominum immortalitatem, ab iis rebus quae non natura sua, sed divino miraculo, permanserunt ad tempus, incorruptae.
On this page