Capitulum 10
Capitulum 10
Respondetur ad objectiones
Primo: Scriptura mortem semper refert in peccatum tanquam causam, ut patet Genes. 2. & 3. Sap. 1. & 2. Rom. 5. 6. 8. & alibi; nusquam autem in naturam, non ergo mors, sed immortalitas est homini naturalis.
Tertio: Conc. 2. Arausic. can. 2. affirmat eos injustitiam dare Deo, qui dicunt mortem corporis sine morte animae, id est, sine peccato, in omne genus humanum transisse. Non ergo dici potest mors naturalis. Sic enim non esset Deus injustus, si hominem etiam non peccantem permisisset subire mortem, utpote accidentem ei naturaliter.
Quarto: Aug. lib. 13. de civit. cap. 15. sic ait: Constat inter Christianos veraciter Catholicam tenentes fidem, etiam ipsam nobis corporis mortem non lege naturae, sed merito inflictam esse peccati.
Quinto: Anima rationalis naturaliter immortalis est: ergo competebat ei corpus naturaliter immortale.
Sexto: Anima rationalis naturaliter appetit semper esse in corpore: ergo naturaliter finem illum consequi poterat, & proinde corpori naturaliter competebat immortalitas
Septimo: Si non competit homini naturaliter immortalitas corporis: ergo necesse est animae quiddam competere praeter naturam, ipsique summopere fugiendum, utpote naturali ejus inclinationi vehementer repugnans; scilicet ut exiguo tan¬ tum tempore sit in corpore, postea autem in aeternum maneat extra corpus. Nam resurrectio per quam anima corpori restituitur, extra supraque ordinem naturae est.
Octavo: Alienum videtur a Dei sapientia tale compositum substantiale facere, cujus una pars sit immortalis, altera mortalis, cum neutra sine altera possit naturaliter esse perfecta. Unde nec ulla alia talis compositio in rerum natura reperitur.
Nono: Homo creatus in puris naturalibus pervenire potuisset ad beatitudinem aliquam naturalem, tanquam finem suum ultimum. At vera beatitudo nulla competere ei potuisset constituto in perpetuo metu & expectatione mortis, per quam etiam ipsam beatitudinem erat amissurus, sine spe recuperandi eam in aeternum. Nam anima per mortem separata aut illam beatitudinem non habuisset, aut certe minus habuisset, propter absentiam corporis, cui naturaliter inclinatur, & sine quo manet imperfecta.
Decimo: Si immortalitas non est homini naturalis, sed supernaturalis; ergo Deus non posset satisfacere suae justitiae in puniendis hominum peccatis poena sempiterna, nisi supernaturaliter faciendo eos immortales. Requirit enim justitia Dei, ut sicut totus homo peccavit, ita totus, id est, corpore & anima constans in aeternum puniatur.
Ad primum quidem, ideo mortem & mortalitatem in sacris litteris non in naturam ut causam referri, sed in peccatum, quia cum homini beneficium immortalitatis fuisset supernaturaliter collatum, ipse peccando se eo privavit, & ita carentia illius beneficii, quae in homine cum solis naturalibus instituto fuisset tantum privatio seu defectus naturalis, facta est poena peccati hominis. Hoc autem nobis scriptura diligenter inculcare studet, ut ) intelligamus quantum bonum peccando amiserimus. Ad hunc modum rem istam explicat S. Thomas 2. 2. quaest. 164. art. 1. Neque tamen scriptura prorsus tacuit mortem esse homini naturalem. Hoc enim significavit in illis Domini verbis ad Adam: Donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es & in pulverem reverteris, & Sap. 9. Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, & terrena inhabitatio deprimit sensum. Quasi dicat, ideo corpus corrumpi, quia est habitaculum terrenum, id est, de terra factum. Potest huc etiam illud Apost. adduci: Primus homo de terra terrenus; qualis autem terrenus, tales & terreni. 1. Corinth. 15. Nam de immortalitate & corruptibilitate hominis secundum corpus agit eo loco Apostolus.
Ad secundum respondetur, Milevitanum canonem non aliud damnare, quam si dicatur primum hominem sic factum fuisse, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset, non peccati merito, sed necessitate naturae. Non negat autem homines post peccatum, atque ex peccati merito mori necessitate naturae, utpote jam spoliatos dono immortalitatis. Deinde quod dicit, necessitate naturae potest accipi dictum de natura ut instituta est in primo homine. Sic enim intelligebant Pelagiani, dicentes id esse naturam hominis instituti, quod secundum fidem catholicam est poena damnati. Potest & sic intelligi, sed sola necessitate naturae
Ad tertium respondeo nullum esse dubium, quin Deus tanquam totius creaturae Dominus, potuerit hominem creare talem, qui etiamsi non peccaret, moriturus esset. Cum enim creaturae suae Deus nihil debeat nisi quantum promittendo se obligat, injustitiae argui non potest, si eam quando & quomodo vult, destruat. Quod ergo dicit canon Arausicanus, illos injustitiam dare Deo, qui dicunt mor¬ tem intrasse in genus humanum sine peccato; intelligendum est, praesupposita Dei ordinatione qua sic hominem instituerat, ut si non peccaret, nunquam moreretur. Quod autem talis fuerit Dei ordinatio, aperte nos docet scriptura.
Ad quintum respondetur, animae quidem quatenus immortalis est, aptissime congruere corpus immortale. Verum quia eadem anima requirebat corpus aptum atque accommodatum ad certas functiones exercendas, quibus tamen aptum esse non posset, nisi compositum ac temperatum esset ex contrariis humoribus & qualitatibus, unde naturaliter tandem sequitur compositi corruptio; hinc per accidens ei conveniebat corpus secundum naturam mortale. Sed quod ex parte corporis deerat, supplevit bonitas & potentia creatoris, dum corpus primo homini dedit immortale ex dono gratiae, quod tale non erat ex conditione naturae. Haec responsio est S. Thom. locis superiori cap. annotatis.
Ad sextum respondetur ita institutam esse creaturam intellectualem, ut quaedam naturaliter appetat ad quae tamen non nisi via supernaturali pervenire queat, quale est, Deum perfecte cognoscere. Quic quid enim per naturam aliquo modo cognoscimus, ejus etiam perfectam notitiam eadem natura impellente deside amus. Tale etiam est quod animae beatorum naturaliter appetunt suorum corporum resurrectionem, quae tamen nonnisi supernaturali virtute eis praestari potest. Si ergo anima naturaliter appetit sui corporis aeternitatem, licet eam naturaliter assequi non possit.
Ad septimum videtur dicendum, bene concludi, fistendo intra limites naturae, quod anima praeter naturam, id est, praeter naturalem suam inclinationem perpetuo manere debeat a corpore separata. Verum hunc naturae defectum suppleri virtute supernaturali divina per resurrectionem mortuorum.
Ad octavum eadem fere responsio adhibenda est quae ad quintum argumentum. Nec mirum nullam aliam similem compositionem reperiri in rerum natura, quia solus homo tale compositum est, in quo natura spiritualis & immortalis conjuncta sit cum natura corporali & materiali.
Ad nonum videtur dicendum, quod hominis beatitudo mere naturalis non potuisset esse perfecta, & proinde nihil esse absurdi, si conjunctas haberet cum certa expectatione mortis multas alias hujus vitae miserias, quae ne a prudente quidem & omnibus virtutibus instructo homine praecaveri & averti! possent, licet eas patientia & aequanimitate, necnon optimarum secundum naturam operationum compensatione, multum mitigare posset, sibique leviores reddere.
Ad ultimum probabiliter respondetur, quod Deus suae justitiae satisfacere non possit in puniendis hominum peccatis aeterna ipsorum hominum poena, nisi faciendo eos supernaturaliter immortales, idque non provenire ex impotentia Dei, sed ex voluntaria ejus ordinatione, qua naturam humanam ita condidit, ut duabus constaret partibus, altera naturaliter immortali, altera vero naturaliter mortali; cum utique potuerit utramque naturaliter immortalem instituere, si de potentia ejus absoluta loquamur.
On this page