Capitulum 11
Capitulum 11
Quomodo passibilis fuisset homo in statu integro
AD quaestionem superiori cohaerentem, qua quaeritur, utrum homo in statu integro fuisset passibuis, breviter respondendum cum lancto Tho¬ ma scribente in hanc distinctionem, & prima quaestione 97. articulo secundo, cum passio alia sit corruptiva, alia perfectiva, solam posterioris modi passionem in illo statu locum habere potuisse, quales sunt passiones sensuum dum patiuntur ab objectis; qua ratione etiam ipsum intelligere, est pati quoddam.
Unde non tantum secundum corpus, sed etiam secundum animam fuisset homo integer hoc modo passibilis. Passio vero corruptiva ab illo statu prorsus aliena erat, ea ratione qua illa mors corruptioque dicitur. Quicquid enim hoc modo passibile est, idem & corruptibile est. Quare non aliter homo integer erat passibilis corruptive, quam quomodo supra diximus eum fuisse mortalem. Sicut enim innocentia con stabat cum morte, ita nec cum hujusmodi passione. Sed quia poterat homo ille peccare, poterat etiam mori. Quare similiter & corruptive pati.
Porro ne pateretur rectus permanens, multipliciter ei cautum erat a divina providentia. Nam passionem corporis externam depellebat partim ipsius hominis prudentia, partim peculiaris Dei protectio; scilicet in his quae prudentiam humanam fugere poterant, ut sunt multa casualia. Internam vero depellebat interior animae bona constitutio. Sed hoc totum intellige de passione disponente & viam parante ad corruptionem totius. Non enim est negandum quin aliquae partes corporis ex iis quas materiales vocant, interna actione qualitatum primarum periturae essent corpori, quemadmodum supra monstravimus. Sed quia per continuam nutritionem vicissim aliae partes erant accessurae, non erat hujusmodi passio disponens ad totius corporis corruptionem.
On this page