Capitulum 1
Capitulum 1
Quis in primo statu modus generationis filiorum
DE filiorum in primo statu procreatione, quaestio moveri solet, utrum ea futura? esset per concubitum maris & foeminae; tur. Ad hoc namque praeter alia conducit haec inquisitio, ut id quod in humana natura vitiosum est, ab eo quod rectum & a Deo institutum est, discernere sciamus.
Quorundam opinio est nullam sexuum commixtionem in innocentiae statu futuram fuisse, propteri an alio modo. Neque enim inutiliter id quaeriea quod commixtio sexuum, licet etiam solius causa generationis fiat, nec esse possit sine corruptione carnis qua virginitas violatur, nec pudenda libidine carere, quorum utrumque ab illo foelici statu procul abesse debuit.
Adferunt quoque scripturam Luc. 22. Filii hujus saeculi nubunt & traduntur ad nuptias. Unde consequens putant nihil tale futurum fuisse in statu primae foelicitatis, uti futurum non est in statu perfectae beatitudinis, eo quod neuter status sit filiorum hujus saeculi.
In hac opinione inveniuntur fuisse ex veteribus nonnulli, ut Gregorius Nyssenus, vel quisquis author libri de opificio hominis capite 17. & 18. & eum secutus Damascenus libro secundo de fide orthodoxa capite 30. & libro quarto capite 25. Item Procopius in Genes. ad illud capitis 4. Adam cognovit uxorem suam. Euthymius in illud Psal. 50. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Chrysostomo quoque eadem opinio ascribitur propter quaedam ejus verba quae sunt in homil. 18. & 20. super Genes. Quamvis aliis videtur Chrysostomum non aliud velle, quam quod in primo statu non erat futurum tam vehemens studium propagandi posteritatem, per quam parentes memoriam suam redderent immortalem, quale nunc in hominibus conspicimus; idque propterea quod ipsi parentes tunc erant immortales futuri, qui nunc mortales cum sint, qualemcumque immortalitatis umbram ac speciem filiorum procreatione aliisque modis studiose consectantur. Sed haec responsio potest quidem accommodari posteriori loco. Prior autem locus adeo apertus est, ut hujusmodi interpretationem non admittat. Qualis etiam apud eundem locus est libro de virginitate cap. 16. & 17. ubi diserte affirmat non fuisse futurum inter homines conjugium, si Adam in obedientia permansisset.
Quin & Augustinum aliquando ita sensisse constat ex libro 1. de Genesi contra Manichaeos cap. 19. & lib. de vera religione cap. 46. & lib. 1. de sermone Domini in monte cap. 15. Haesitanter autem idem ipse de ea re loquitur libro de bono conjugali cap. 2. sicut & Hieronymus in disputatione sua contra Jovinianum. Fertur eadem sententia inter proprias opiniones Armenorum.
Porro inter recentiores Judocus Clicthovaeus hanc secutus est opinionem in commentariis quos in Damascenum scripsit ad loca supra citata, ac rursum in annotatis ad librum 6. Richardi Victorini de Trinitate, propositione 18. ubi ab authoris quem enarrat sententia recedens, novam procreationis filiorum in primo illo statu rationem comminiscitur, eamque duplicem. Alteram, ut absque mutuo commercio tam vir quam foemina ex semetipsis foecundi essent, quomodo terra non suscepto semine, sua sponte, ut ait, fructum allatura erat; alteram ut mulier conciperet ex solo viri anhelitu, quomodo B. Virgo concepit ex Spiritu sancto.
Alii vero, quibus eadem opinio placuit, vel nullos alios homines in illo statu procreandos fuisse putaverunt (quod S. Augustinus se aliquando sensisse fatetur lib. 14. de civitate Dei, cap. 21.) vel eo modo procreandos caeteros, quo factus est primus homo, quod sensisse videtur Damascenus; vel eo modo quo multiplicati sunt angeli per operationem divinae virtutis, ut vult Nyssenus, vel certe nascituros modo quodam nobis incognito, soli autem sapientiae divinae perspecto, quemadmodum ait Joan. Chrysostomus locis citatis libro de Virginitate.
Sed horum omnium conjecturas, seu verius commenta manifeste scriptura sacra redarguit. Primum, quia testatur Deum primos homines creasse masculum & foeminam, nimirum sexu differentes. Cujus differentiae usus non alius est, quam conjunctio membrorum ad propagandam sobolem, quod & indicant verba continuo subjecta: Benedixitque illis Deus & ait: Crescite & multiplicamini. Quae verba primis parentibus ante peccatum dicta, eadem repetita sunt post peccatum ad Noe & filios ejus. Unde intelligimus eandem corporum conjunctionem utrique fuisse communem
Apertius. autem id declarant verba prophetica Adae, quibus ante peccatum, & quidem futuri ignarus ait: Erunt duo in carne una. Hoc enim etiam utrique statui commune esse ostendit Dominus Matthaei 19. ubi ad primam institutionem revocans legem matrimonii, illud allegat; Masculum & foeminam fecit eos. Et istud: Erunt duo in carne una. Ostendit & Apostolus 1. Corinth. 6. ubi eum qui meretrici adhaeret, unum cum ea corpus effici probat, o scriptum sit: Erunt duo in carne una.
Hanc sententiam, priori repudiata & retractata, in posterioribus suis scriptis constanter tenuit sanctus Augustinus, ut lib. 14. de civitate Dei a capite 21. usque ad 27. lib. 9. de Genesi ad literam cap. 3. 4. 7. & 10. libro de peccato originis cap. 35. & 36. & libro 2. de nuptiis & concupiscentia cap. 31. & sequentibus usque ad finem libri, lib. 3. contra Julianum cap. 7. & lib. 4. cap. 4. & lib. 6. cap. 9. ac denique in retractationibus lib. 1. cap. 10. 13. & 19. & lib. 2. cap. 22. Sanctum Augustinum sequuntur Richardus de sancto Victore loco supra notato, & Magister in hac distinctione. Quem etiam concorditer omnes Scholastici doctores secuti sunt.
Accedit ratio physica. Si enim, teste Philosopho, naturalissimum animantis opus est generare sibi simile; homo autem est in genere animantium primus & perfectissimus; necesse est & hoc opus in eo reperiri secundum naturam; & quidem eo modo perficiendum, quem naturalis membrorum dispositio exigit. Quare etiam in statu innocentiae homo qui factus erat in animam viventem, & secundum apostolum corpus habebat animale, id est, vitalibus actionibus indigens ad sui & speciei conservationem, generationi qua species conservatur, operam dare debuisset, sicut nutritioni qua conservatur individuum.
Jam quod Nyssenus & Damascenus ad argumentum quod sumitur ex discrimine sexus in quo creati sunt primi homines, respondent, Deum, ut futuri peccati praescium, creasse homines majculum & foeminam, cum eo discrimine non creaturum illos si non fuissent peccaturi, neque ex ratione probabilitatem habet, ut ex proxime dictis facile est intelligere, neque satis consonat fidei nostrae. Si enim sexus diversitas est ex peccato praeviso, non ergo futura est in beatis post resurrectionem, qua omnes peccatorum effectus sunt penitus abolendi. At hoc fidei Catholicae contrarium esse scribit Hieronymus in epistola quae pugnat adversus errores Joan. Hierosol. & a nobis quoque refutandum est ad distinctionem 44. libri. 4.
Quod autem contra objiciunt de pudenda libidine, id ab Augustino plerisque locis jam citatis perspicue solvitur. Non enim quia nunc sine turpi libidine & inordinato membrorum motu non fit ad generandum conjunctio corporum, idcirco incredibile videri debet sine hujusmodi malo futuram eam fuisse in statu integritatis. Alioqui & illud incredibile videbitur quod dicit scriptura: Erat autem uterque nudus, & non erubescebant. Nec non illud quod superius secundum scripturam ostendimus, homines si non peccassent, futuros fuisse immortales, quoniam istiusmodi rerum nulla in hac mortalite existant exempla quae nobis fidem faciant. Sicut ergo per peccatum mors in naturam subintravit humanam, ita & conjugium sua institutione sanctum erubescenda quaedam turpitudo ex peccato suborta affecit ac dehonestavit, eadem scriptura attestante, dum ait: Et aperti sunt oculi amborum, & cognoverunt se esse nudos.
Ad eam vero Domini sententiam quae est apud Lucam, capite 20. prompta responsio est, filios hujus saeculi dictos a Domino, qui agunt vitam animalem, qualem & Adam egit in paradiso, eosque opponi filiis resurrectionis, qui juxta Apostolum 1. Corinth. 15. erunt in spiritum vivificantem. Quibus sicut nubere non conveniet, ita nec edere aut bibere, quorum tamen utrumque filiis hujus saeculi quasi proprium tribuitur.
On this page