Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Utrum salva virginitate fieret in primo statu generatio

§. 2. Utrum salva virginitate fieret in primo statu generatio?

PLUS difficultatis habet argumentum quo superior oppugnatur doctrina, ex eo quod neque mulier a viro cognosci possit, neque foetum conceptum patere sine corruptione carnis, qua integritas illa corporis, quam virginitatem vocamus, amittitur.

Quidam existimant nihil esse absurdi si dicatur, per actum conjugalem in illo statu futurum fuisse ut integritas foeminei corporis violaretur, sicque virginitas, quatenus significat integritatem corporis amitteretur. Ita sentiunt S. Thomas in hanc distinction. quaest. 1. art. 2. ad 1. & in 4. distinct. 49. quaest. 5. art. 3. quaest. 1. ad 3. Bonaventura in eandem hanc distinctionem quaest. 4. Altisiodorensis lib. 2. suae summaetractatu 10. cap. 2. quaest. 4. & nonnulli alii. Cui sententiae favere etiam videtur Epiphanius haeresi 78. quae est contra Antidicomarianitas, ubi dicit Evam cum adhuc esset virgo, transgressam fuisse Deo mandatum, volens significare quod nondum fuerat cognita viro quando peccavit. Quare secundum eum, si cognita viro fuisset ante peccatum, virgo non esset.

Sed huic sententiae vehementer resistit ratio primi illius status. Si enim ibi futura erat in corpore muliebri per concubitum vel partum violatio integritatis & amissio virginitatis; ergo consequenter ibi futura erat corruptio & corruptiva passio & dolor, quia partium corporis violenta destructio fieri non potest naturaliter sine dolore. At certum est dolorem ibi futurum non fuisse, quia ad maledictionem & poenam peccati pertinet illud: In dolore paries filios; ergo nec corruptio, nec fractio, nec violenta partium corporis distractio ibi futura erat. Adde quod haec omnia sunt mala poenae; & proinde ab ille integritatis statu prorsus removenda

Quod autem respondent quidam ideo dolorem nullum in partu futurum fuisse, quia Deus poenam illam miraculose a partu prohibuisset, non recte dicitur, Non enim in illo statu opus erat miraculis. Hoc autem pacto miracula fuissent quot idiana, utpote singulis mulicrum partubus adhibenda.

Rectius igitur Augustinus libro decimoquarto de Civitate Dei, capite 26. docet in illo statu sic futurum fuisse concubitum, ut nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris. Ita namque tunc potuisse utero conjugis salva integritate foeminei genitalis virile semen immitti, sicut nunc potest eadem integritate salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti, eadem quippe via posse illud injici qua hoc potest ejici. Ad pariendum vero, inquit, non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus foeminea viscera relaxaret. Ubi notandum sanctum Augustinum non ponere miraculum in conceptu vel partu mulieris, quem futurum dicit in statu innocentiae salva virginitate; sed significare quod ibi futura erat naturalis viscerum muliebrium apertio & relaxatio; quae proinde neque corruptio seu violatio dici debeat, neque dolorem allatura esset, nihilo magis quam naturalis apertio oris aut cujuscumque alterius membri quod naturaliter & contrahi potest & laxari. Hoc autem quia desiit in corpore muliebri post peccatum, idque in poenam peccati; fit ut nunc neque cognosci possit mulier a viro sine effractione quadam claustri virginalis, neque parere sine violentia viscerum per quae foetus erumpit, divulsione gravissimum dolorem adferente. Hanc suam sententiam sanctus Augustinus repetit libro de peccato originis cap. 35. Eidem subscribit Haimo in sermone de vigilia Nativitatis Domini, diserte affirmans quod in statu innocentiae sine virginitatis detrimento fuisset humani generis multiplicatio. Magister quoque §. A. dicit quod homines in paradiso filios genuissent sine corruptione.

In eandem sententiam S. Thomas rejecta priori opinione inductus est. Nam in 1. quaest. 98. art. 2. cum postremo loco movisset argumentum de corruptione, sine qua non est congressus viri & foeminae; respondet ipsius S. Augustini verbis quae supra posuimus. In quibus etiam notandum, pro eo quod dicitur, maturitatis impulsus eum legere, naturalis impulsus. Consentit & Durandus in hanc distinctionem scribens, sed eatenus tantum ut ab illo statu removeat divisionem seu laesionem, qua solveretur integritas carnis, ponat autem cum sancto Augustino laxationem seu dilatationem violentiae expertem, cum qua nimirum consistat integritas; licet hujusmodi integritatem non putet sufficere ad virginitatis rationem, ut qui nomine virginitatis existimet significari privationem actus generationis. Quod si verum esset, sequeretur nec Deum posse efficere, ut per actum generationis virginitas non amittatur, quia hoc implicaret contradictionem.

Porro ex Augustini sententia consequens est beatam Virginem Deiparam, etiamsi, quod quidam opinati sunt, non peperisset utero clauso cum miraculo penetrationis dimensionum, quomodo Christus ad discipulos intravit januis clausis; adhuc tamen in partu virginem permansuram fuisse, sicut sine tali miraculo mulieres permansissent in partu virgines tempore innocentiae; dummodo nulla ponatur integritatis violatio, sed tantum vel miraculosa, ut in B. Virgine; vel naturalis, ut in primo statu, secreti virginalis apertio. Quanquam sine dubio multo majus miraculum est, utero clauso peperisse.

Ad verba Epiphanii responderi potest, quod sic loquatur secutus morem quo nunc in hoc statu corruptionis & peccati loquimur, eo quod nunc mulieres a viris cognitae non sunt virgines.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2