Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Conjugium continentia laudabilius in primo statu

§. 3. Conjugium continentia laudabilius in primo statu.

EX dictis colligitur, quod in statu innocentiae? Econtinentia quae est ab actu conjugali, non fuisset laudabilior conjugio, imo simpliciter ne laudabilis quidem, ut bene colligit Sanctus Thomas, ubi supra ad tertium. Nam in actu conjugii nulla fuisset turpitudo, nihilque inordinatum, permansisset etiam integritas carnis, nulla in ipso conjugio molestia, quam Apostolus 1. Corinth. 7. tribulationem carnis vocat, ac praeterea fuisset in co perpetuum bonum foecunditatis, & ipsorum conjugum inter se castissimus amor, & fides intemerata. Quibus omnibus conjugalibus bonis caruisset continentia absque ullius alterius boni compensatione. Quin & laudabilius fuisset matrimonium continentia nostri status. Nam omne bonum hujus continentiae fuisset in illo matrimonio, & insuper quiddam amplius; scilicet foecunditas cum perfecta animi castitate sine ulla tentatione libidinis. Hinc illud etiam consequitur, nullos ibi futuros fuisse qui praedictam continentiam colerent, utpote quae ibi non virtus, sed vitium esset, ideóque illicita, ut ait Durandus. Unde & pari numero fuissent in illo statu mares & foeminae, ut quemadmodum Deus ab initio fecit unum marem & unam foeminam ac duos constituit esse in carnem unam, ita deinceps innocentia durante, pari lege omnes homines conjugio copularentur, quod fieri non posset, nisi par esset in utroque sexu numerus. Ex quo nonnulli etiam opinati sunt tunc quolibet partu geminos, masculum & foeminam in lucem editum iri; sed hoc non est necessario consequens, quia paritas illa numeri utriusque sexus haberi posset ex diversis partubus sive ejusdem mulieris, sive diversarum. Neque enim ita ponenda est haec paritas ut semper quoties mas nasceretur, simul tempore nasceretur & foemina. Nam neque Eva simul creata fuit cum Adam, sed post ipsum facta est. At naturale est, ut plus aetatis ad matrimonium requiratur in viro quam in foemina. Quare potius existimandum quod paritas illa numeri foeminarum cum maribus Deo providente futura esset tempore convenienti, juxta naturalem aptitudinem utriusque sexus ad matrimonium.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3