Capitulum 4
Capitulum 4
Quales in primo statu nati fuissent filii
ULterius quaeritur quales tam corpore quam anima filios procrcassent primi homines, eorumque posteri, si in innocentia perstitissent. Et quidem quoad corpus, utrum statura grandes an parvulos, & utrum imbecilles an membrorum officiis utentes: Quoad animam vero, utrum & sensu parvulos ac mente infirmos, an autem ad discernendum bonum ac malum sufficientem rationis usum habentes.
Quo loco constituendum imprimis est, nascituros fuisse filios ut peccati, sic & miseriae omnis expertes; & proinde quicquid ad miseriam pertinet, ab illo nascentium ac recens natorum statu excludi oportere. Sed & illud verum est quod aiunt naturam sequendam esse, ubi divina non occurrit authoritas. Erant igitur nascituri filii quales nunc nascuntur, iis exceptis quae ab illo statu removet authoritas divina, peccato scilicet & miseria.
Unde non est negandum eos propter uteri materni angustias parvulos fuisse nascituros, uti nunc nascuntur, nec non ea teneritudine corporis, quod ad actiones viriles nondum esset idoneum. Quamvis enim res omnes ab initio perfectae conditae sint a Deo, quae tamen ex illis oriuntur, seu nativitate, seu alio generationis modo, eas in ortu suo imperfectas esse, deinde progressu temporis incrementa capere tam virium quam magnitudinis, suamque perfectionem consequi videmus. Attamen verisimise est eosdem parvulos habituros fuisse usum omnium suorum membrorum ad actiones illi corpusculo necessarias & illi aetati congruentes, quemadmodum sensisse sanctum Augustinum satis apparet ex iis quae disserit lib. I. de peccatorum meritis cap. 37. & 38. Quae sententia plene expressa reperitur apud Alexandrum Alensem parte secunda summae; licet enim sanctus Thomas prima parte quaestione 99. articulo primo, non omnino sequatur, ut qui agnoscat in illo statu defectus pueriles. Itaque ex Augustini sententia consequens videtur, sicut deducit Alensis & quidam alii, quod pueri recenter nati usum habuissent manuum ad capiendum & tenendum quippiam, & pedum ad progrediendum, & linguae ad loquendum. Unde nec proprie ulli infantes essent in eo statu. Verumtamen non est dubitandum quin ibi non tantum mares, sed & foeminae essent nasciturae, sicut initio masculus & foemina creati fuerunt. Sicut enim ad perfectionem universi pertinent diversi gradus rerum, ita diversitas sexus ad perfectionem requiritur humanae naturae; imo ad necessitatem, ut sine qua non pesset natura propagari. Nec obstat quod ex sententia philosophi, foemina imperfectum est animal, & praeter intentionem naturae velut ex occasione generatum, lib. 2. de generatione animalium cap. 3. & libro 4. capite 2. 3. & 6. licet enim in generatione foeminae natura particularis non assequatur intentionem suam, quae est ut nascatur animal in sua specie perfectum, & generanti simile etiam secundum sexum; completur tamen intentio naturae universalis, dum nascitur animal in eo sexu qui necessarius est ad generationem. Nec provenisset in illo statu generatio foeminae ex imbecillitate virtutis generantis, sicut nunc plerumque accidit; sed ex aliis causis, ac potissimum ex ipsius generantis voluntate, quemadmodum id docte explicant sanctus Thomas ubi supra, articulo 2. ad 2. & Bonaventura in hanc distinctionem quaestione 6.
Jam quod ad mentis officia attinet, quamvis ignorantia earum rerum quae non debent sciri, non sit in vitio ponenda; quaedam tamen sunt quorum cogrritio adeo congruit omni hominum aetati, ut non possit non in quacunque aetate vitiosum videri si nesciantur. Unde recte & convenienter dicitur, quod in illo rectitudinis statu parvuli etiam rationis usum aliquem ab ipso nativitatis exordio habituri fuissent; ita ut pro conditione illius aetatis inter bonum & malum, noxium & innoxium, licitum & illicitum discernerent, aliquam Dei suique notitiam haberent, & ad praecepta ad disciplinas percipiendas jam tum formabiles esse inciperent, ac fortassis etiam in utero materno Deum novissent saltem tenui quadam notitia paulatim perficienda. Haec omnia probabilia fiunt ex iis quae scribit sanctus Augustinus libro 1. de peccatorum meritis capite 36. & 37. & libro 2. capite 29. item libro 1. confessionum eap. septimo, & libro 22. de Civitate Dei, capite vicesimosecundo. Nam quod iis locis non de habituali tantum scientia, sed de actu & usu scientiae loquatur, diligenti lectori facile manifestum fiet.
Quod autem illiusmodi nascentium hominum status tam corpore quam anima tunc fuisset, ipsarum etiam bestiarum exemplis astrui potest, quarum pleraeque statim in lucem editae & progrediuntur & ultro ad ubera materna accurrunt, & nutrimentum quaerunt, & vocem emittunt suo generi propriam, & alia quae vitae suae necessaria sunt & commoda, cognoscunt & prosequuntur; sicut & contra quae noxia sunt, natura duce & impultrice fugiunt & aversantur. Quae cuncta magis consentaneum erat homini, caeterorum omnium animalium domino, a nativitate competere, nisi per peccatum secundum animam & corpus, ut concilia loquuntur, ita deterius mutatus, & non modo similis jumentis insipientibus, ut canit Psalmista, sed & infra illorum conditionem in multis, ut experientia testatur, abjectus fuisset.
On this page