Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Utrum nati fuissent justi atque in justitia confirmati

§. 5. Utrum nati fuissent justi atque in justitia confirmati.

IN primo statu nascituri erant filii, non tantum Tusu rationis praediti, sed justitiae dono ornati. Sicut enim primus homo accepit a Deo dominium in omnem creaturam corpoream, Genesis 1. quod quidem dominium secundum eam perfectionem qua homini initio datum fuit, effectus erat justitiae; ita geniturus erat filios ejusdem dominii participes, ac proinde & justos. Deinde nati fuissent filii immortales, id est, in aeternum victuri, si non peccarent. At sicut mors peccato, sic vita aeterna soli debetur justitiae, ut scriptura docet Sapient. 1.

Praeterea, nunc non ob aliud parvuli nascuntur injusti, quam quia ex Adam orignalem injustitiam contrahunt; ergo si nec Adam nec posterorum ejus quisquam peccasset, omnes eorum filii justitiam originalem ab iisdem parentibus contraxissent, cum sit utriusque tam peccati quam justitiae, ex primo parente contrahendi perratio. Is enim sicut peccato suo totam posteritatem infecit, ita justitiam proomnibus acceperat.

Utrum vero nati fuissent in justitia confirmati, sic ut ab ea excidere ultra non possent; alia quaestio est. De qua disserens sanctus Anselmus libro 1. cur Deus homo capite decimooctavo, partem affirmantem statuere conatur hujusmodi argumento: Primi homines succumbentes tentationi diaboli totum humanum genus ex ipsis nasciturum subjecerunt necessitati peccati. Quare si eam tentationem superassent, & ipsi statim illius victoriae merito fuissent in justitia confirmati, & idem confirmatae justitiae beneficium ad totam posteritatem transmisissent.

Pro eadem sententia facere videntur verba sancti Gregorii lib. 4. moralium capite 36. ad illud: Nunc enim dormiens silerem. Si, inquit, primum parentem nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennae generaret, sed hi qui nunc per redemptionem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur.

Partem negantem confirmant sancti Augustini verba libro 14. de Civitate Dei, cap. 10. ubi filios cum parentibus ad perfectae foelicitatis statum fuisse transferendo dicit, si omnes juste obedienterque viverent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitatem committeret, quae damnationem reciperet. Quibus similia tradit idem doctor libro 9. de Genesi ad literam capite 3

Huic sententiae suffragatur & ratio. Non enim primi homines procreassent filios meliori conditione, quam qua ipsi a Deo conditi erant; justos ergo quidem, sed non in justitia confirmatos genuissent, atque hi rursum filios procreassent tales quales ipsi e suis parentibus nati essent; & ita deinceps horum filii ac nepotes quamdiu in innocentia prima permanerent.

Adde quod sicut angeli & primi homines ex divina ordinatione ad beatitudinem non erant perventuri nisi per meritum voluntatis siberae ad bonum & malum; ita & de tota hominum posteritate sentiendum pari ratione. Neque enim prius erant in termino constituendi, quam vitae hujus curriculum, quod est tempus merendi, peregissent. Quo pertinet quod Hugo libro primo de Sacramentis parte secunda capite sexto, & post eum Magister in fine hujus distinctionis dicunt, Deum illis hominibus bona invisibilia & aeterna meritis quaerenda proposuisse, & ita ordinasse ut per meritum venirent ad praemium. Tradit hanc sententiam sanctus Thomas 1. quaestione 100. articulo secundo, eamque in tantum probat, ut dicat non videri possibile, quod pueri in statu innocentiae nascerentur in justitia confirmati.

Porro ex hac sententia consequens est ficri potuisse, ut ex posteris Adae alii in Dei obedientia permanerent, alii contra Deum in superbiam erigerentur; ac rursum, ut justi non semel tantum, sed saepius a diabolo ad transgressionem legis divinae sollicitarentur; imo & citra tentationem sola electione propriae voluntatis ad peccatum deflecterent, eo scilicet modo, quo peccavit angelica natura.

Nec vero quicquam in contrarium concludit Anselmi ratio, tum quia proclivior est via ad necessitatem mali quam boni, ut exempli gratia, ad morbum incurabilem quam ad stabilem sanitatem. Malum enim ex singulis oritur defectibus, bonum non nisi ex integra causa nascitur & constituitur: tum quia qui nunc nascuntur ex Adam, non ita subjecti sunt necessitati peccati, quin per liberum arbitrium gratia Dei praeventum possint ad bonum converti, cum ad aetatem adultam venerint.

Quicunque autem in bono sunt confirmati, de eo simpliciter fatendum est, quod non possunt amplius malum eligere. Sed nec illud concedendum, saltem statim post primam tentationem devictam, primos homines ac caeteros illius status accepturos fuisse gratiam confirmationis, qua fieret ut deinceps peccare non possent, uti Scotus videtur sentire. Nam durante vita hac animali durabat tempus meriti, qua durante manebat possibilitas peccandi. Et alioqui sequeretur eos tota reliqua vita bonis suis operibus nihil promerituros fuisse; quod est absurdum.

Ad verba Gregorii respondetur, aliud esse electum, aliud in justitia confirmatum. Multi enim in hac vita electi sunt, quorum tamen nemo confirmatus est, ut amplius cadere non possit, tametsi verum sit & certissimum, omnes electos aliquando in Dei amore confirmandos esse. Deinde in iisdem verbis, sub primo homine non peccante, intelligendi sunt & caeteri parentes (qui in illo innocentiae statu futuri erant) non peccantes.

Ac postremo accipienda sunt illa verba velut respicientis ad causam nunc actu positam, non ad eam quae poni vel accidere potuisset. Quomodo Ecclesiastici 7. de parentibus dicitur: Memento quoniam nisi per illos natus non fuisset, cum utique potuerit quis ex aliis nasci parentibus, si ita Deus ordinasset. Nunc tamen quisque non aliam nascendi originem habet, quam hos homines qui eum genuerunt, ut recte unicuique dicatur: Sine illis non esses. Ad eundem modum damnatio hominum reproborum nunc non aliam originem habet, quam peccatum primorum parentum. Hanc igitur originem attendens Gregorius, non male neque incommode dixit. Si Adam non peccasset, neminem damnandum, sed solos electos ex illo nascituros fuisse. Quomodo etiam recte dicitur, nisi Christus mortuus fuisset, neminem salvandum; cum tamen etiam alio modo quam per Christi meritum potuerit Deus hominem ad salutem reparare.

Quod autem non sit absolute dicendum, si Adam non peccasset, omnes ex eo nascituros electos seu praedestinatos, eo posito quod, ut jam satis ostensum est, non nasceretur in justitia confirmati; probatur hoc argumento. Quia temere ponitur praedestinatio in toto genere, nisi ponatur confirmatio, & per eam peccatum excludatur. Si enim duo primi parentes quamvis in gratia ac in pleno rationis usu creati, a prima tentatione separati sunt, & nisi succurrente gratia Christi praedestinati non fuissent: Itemque si ex angelis in magna abundantia gratiae creatis, tam multi peccando ceciderunt, nulla profecto probabilitatis ratio est, ut dicatur omnes omnino homines quotquot ex Adam erant nascituri, non obstante liberi eorum arbitri vertibilitate, praedestinatos fore, ac nunquam peccaturos fuisse. Quocirca prudenter sanctus Augustinus nihil tale ausus est asseverare, sed magis contrarium ejus insinuavit duobus locis supra citatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5