Capitulum 6
Capitulum 6
Utrum fames et sitis in primo statu fuissent
CUm a statu primae innocentiae excludenda sit omnis poenalitas & miseria; consequens est in, eo nec famem nec sitim futuram fuisse, quatenus his vocabulis defectuosum aut vitiosum aliquid significatur. Non enim uno modo haec accipiuntur.
Primo namque & usitatissime fames & sitis dicuntur appetitus cibi & potus ad instaurandum aliquid quod naturae per internam pugnam qualitatum jam detractum est; qui appetitus quandam sensus molestiam conjunctam habet, qua scilicet admonetur & quasi premitur animal ad assumendum id quod illi defectui reparando necessarium est. Juxta hunc modum fames & sitis in primo statu non fuissent, tum quia nullus ibi defectus erat, tum quia molestia omnis aberat. Ita S. Augustinus lib. 14. de civitate Dei, cap. 26. dicit primo homini cibum adfuisse, ne esuriret, potum, ne sitiret, quo videlicet defectum alioqui venturum anteverteret, sicut & lignum vitae praesto aderat, ne ad illum senectus aditum haberet.
Secundo, potest iis vocabulis significari immoderatus & inordinatus edendi & bibendi appetitus, quomodo Magister ea accipit in textu §. G. Quomodo acceptae fames & sitis gulae potius sunt quam necessitatis, & pro fine habent eam quae ex cibo & potu percipitur, voluptatem, non ipsius naturae conservationem aut corporis sanitatem. Quod proinde genus appetitus ab innocentiae statu, multo magis quam primum illud, alienum fuisset, utpote cum peccato conjunctum. Eadem ratio, si naturalem quidem cibi potusque cupiditatem per ea vocabula intelligas, sed quae rectae rationis ordinem turbet. Talis enim appetitus etsi peccato careat, sine dubio tamen vitiosus est. Sed forte usus Latine loquentium non habet, ut hoc secundo modo fames & sitis accipiantur, si nihil aliud addatur.
Tertio, per famem & sitim potest generaliter significari naturalis appetitus edendi & bibendi. Sic accepta fames & sitis fuisset haud dubie in primo statu, nimirum summa tranquillitate & absque ulla molestia incitans hominem; non quidem ad instaurandum eum qui jam contractus esset, naturae defectum, sed ad occurrendum tempestive defectui alioqui superventuro per moderatam cibi potusque sumptionem. Quod igitur apud patres interdum legimus, velut apud S. Basilium homilia secunda de jejunio; & S. Ambrosium in libro de Elia & jejunio, primos parentes in paradiso jejunasse, & tantisper innocentiam servasse, quamdiu jejunium colerent, non jejunio quod carnem affligat, quale nunc ab homine postquam peccavit, exigitur, sed de sola cibi ac potus abstinentia, etiam quae famem ac sitim hujus postremi generis nullam adhuc conjunctam haberet, intelligendum est. Neque vero ob aliud abstinebant, nisi quia ad alimentum sumendum, nullo adhuc naturali desiderio admonebantur; tametsi S. Augustinus, ut ad superiorem distinctionem annotavimus, nolit consentire iis qui affirmant primum hominem ante peccatum non fuisse usum ligno vitae.
Porro, quod de appetitu cibiac potus dictum est, hoc de omni opere tam naturae, quam liberae actionis similiter intelligendum, nempe in primo statu quicquid ejusmodierat, futurum fuisse absque omni molestia, imo cum magna & honesta delectatione conjunctum, quemadmodum de agricolatione pulchre declarat S. Aug. libro de Genesi ad literam, cap. 8. tractans illud Genes. 2. Posuit Deus hominem in paradisum voluptatis, ut operaretur.
On this page