Capitulum 7
Capitulum 7
Utrum homo indiguisset somno in primo statu
DE somno peculiariter quaerendum est propter opinionem Alexandri Alensis, qui parte secunda suae summae quaest. 89. membro 3. sentit tanquam probabilius, quod homo in primo statu nec eguisset somno, nec aliquando dormivisset. Quod probat his argumentis.
Primo, quia necessitas somni secundum philosophum est languor & fatigatio sensuum, quae sunt a primo statu removenda.
Secundo, quia secundum eundem philosophum somnus causatur a fumo e stomacho ascendente ad cerebrum, atque inde rursus decidente in organa sensuum eaque opprimenge, maxime oculos. Haec autem organorum oppressio poena est, ideoque ab illo statu aliena.
Tertio, quia & si aliae quaedam adferantur causae somni, omnes similiter poenales sunt, ut secundum Avicennam, obstructio viarum virtutis sensibilis a corde procedentis, & secundum Galenum, recessus caloris naturalis ab organis sensuum ad interiora: Item labor, aegritudo, aetas puerilis, quas causas enumerat philosophus libro de somno & vigilia.
Quarto, quia anima in illo statu Deo fruebatur, ut scribit sanctus Augustinus libr. 14. de Civitate Dei, capite vicesimosexto, & Deum praesentem contemplabatur; non quidem visione beatifica, sed ea tamen quae major & certior esset cognitione fidei quam nos habemus, uti docet Hugo libr. 1. de Sacramentis parte 6. cap. 14. Unde concludit Alensis non esse verisimile, quod anima per hujusmodi cognitionem sublimata & tanta jucunditate beata voluisset somnum admittere, quo vel ad horam tanto bono privaretur.
Postremo citat authores Isidorum & Gregorium, quorum ille libro de ordine creaturarum, ad defectus hujus vitae refert inter alia, quod sensus somno indigent; hic vero lib. 8. Morai. cap. 20. inter miserias carnis in quas ex Adae peccato incidimus, ponit quod salus corporis nostri labore vegetatur, ne quiete torpeat, quiete refovetur, ne laboris exercitatione succumbat, fatigata vigiliis somno reparatur, oppressa somno vigiliis excutitur. Addi potest quod idem Gregorius ejusdem lib. cap. 6. de homine lapso dicit: Qui nunc, quia conditionis suae soliditate non figitur, alternantis semper desiderii motu variatur, ut & quietus actionem desideret, & occupatus ad otium anhelet. Quia enim fixa mens stare cum potuit, noluit; stare jam non valet, etiam cum vult.
Sed his non obstantibus, magis probanda nobis videtur S. Thomae & aliorum sententia, qui somnum in innocentiae statu admittunt, & ut necessarium ponunt.
Primo, quia vita illius status erat animalis, teste Apostolo 1. Corinth. 15. Quare sicut tunc corpus egebat cibo ne deficeret, ita & sensus egebant quiete ne fatigarentur. Unde & provisum a natura fuisset, ut a cibo quo occurrebatur defectui corporis antequam eveniret, allevarentur fumi seu vapores, quibus instrumenta sensuum occupantibus, ipsorum quoque priusquam acciderent, occurreretur fatigationi ac defectui. Quanquam etiam ipsi nutrititiae potentiae somnum conferre tradunt Philosophi & Medici.
Secundo, quia in illo statu erat vicissitudo dierum & noctium; nox autem a natura data est cunctis animalibus ad somnum & quietem, sicut dies operi destinata.
Tertio, quia scriptura expresse dicit Genes. 2. Deum immisisse soporem in Adam, qui quidem sopor vere somnus erat, licet cum ecstasi mentis conjunctus. Nam Hebraea dictio significat altum & profundum somnum, qualis item eodem vocabulo significatur Genes. 15. 1. Reg. 26. & Isa. 29. Ex quibus locis patet non includi in eo vocabulo ecstasin mentis, seu intensionem virium rationalium, ut de sopore imaginatur Alensis. Neque sane existimandum est Deum homini adhuc integro immisisse aliquid quod per se ad miseriam pertineret. Denique hanc sententiam satis indicat S. Augustinus libro 14. de Civitate Dei, cap. 26. neque quisquam veterum legitur contrarium sensisse.
Facile est autem ad rationes Alexandri respondere. Sicut enim sumptione cibi in illo statu praeventurus erat homo defectum corporis, ne eveniret; ita & voluntaria assumptione somni praeventurus omnem languorem & fatigationam sensuum; ipsum autem dormire per se non removet hominem a naturali dispositione, sed potius ad bonum naturae ordinatur, ut ait sanctus Thomas 1. quaestione 97. articulo secundo. Unde nec oppressio sensuum a somno poena dicenda est, sed quaedam sensuum vacatio naturalis. Eadem responsio sit de causis somni ab Avicenna & Galeno assignatis. Si quae autem somni causae nunc vere poenales sunt, eae non erant futurae in primo statu. Ex his ergo patet quid respondendum ad tres primas rationes.
Ad quartam dici potest, ad somni rationem sufficere quietem animalium virtutum, & proinde illi non repugnare continuam & nunquam intermissam mentis contemplationem, juxta illud: Ego dormio, & cor meum vigilat. Qualis utique contemplatio erat in Christo dormiente, qualis etiam in Adam, quando sopore pressus revelationem accepit propheticam de Christo & Ecclesia. Atque hujusmodi contemplatio, primo homini loco somniorum & illusionum quas nos patimur, fuisset. Quae autem, vel qualis fuerit primo homini de Deo cognitio, vide apud sanctum Augustinum libro 11. de Genesi ad literam capite 33. & apud sanctum Thomam 1. quaestione 94. articulo 2. & in secunda secundae quaestione 5. articulo 1. ubi Hugonis sententiam interpretatur.
Ad ea vero quae ex Isidoro & Gregorio objiciuntur, respondendum eos loqui de somno, non qui fatigationem, sed quem fatigatio praevenit, ut facile ex ipsorum verbis est colligere. Nam Gregorius etiam de cibo similiter loquitur. Dicit enim quod homo nunc cibo reficitur ut subsistat. Certum est autem cibi ac potus usum in primostatu futurum fuisse. Sed neque omnem alternationem actionis & cessationis ab illo statu Gregor. exclusam voluit. Sic enim aliquando edere & bibere, & generare, & terram colere, nec usquam progredi debuisset. Haec enim non perpetua sunt opera, sed certis temporibus facienda. Sentit ergo eam alternationem illic futuram non fuisse, quam defectus aut excessus aut fatigationis molestia jam praesens & exposita postularet.
On this page