Capitulum 8
Capitulum 8
Quando et quomodo translati fuissent homines ad aliam vitam
STatum perfectae foelicitatis secundum corpus & animam, quem nos mortales per resurrectionem ex mortuis expectamus, primi homines & eorum posteri, si in justitia permansissent, accepturi erant sine morte media; scilicet per immutationem corporis & animae in melius, transferendi tandem ad perfectam immortalitatem atque coelestem illam beatitudinem ad quam conditi erant. Quaeritur autem quando & quomodo id futurum esset. Quod ad tempus attinet, S. Augustinus libr. 9. de Genesi ad literam, cap. 3. & 6. & ex S. Aug. Magister hac distinctione §. C. dubium relinquunt, utrum omnes simul completa humana generatione, & electorum hominum numero translatifuissent; an vero per successionem.
Prior sententia reperitur in glossa interlineari ad illud Genes. Ne forte sumat de ligno vitae, &c. Sic enim habet; Impleto numero electorum gustaturi erant de ligno vitae, & sic ad beatum statum migraturi. Posteriorem vero plerique Scholastici doctores amplectuntur: nec sine ratione. Primum, quia nisi prius geniti, prius etiam translati fuissent, nimia fuisset inaequalitas temporis vitae hujus animalis in diversis hominibus, maxime primis & postremis. Secundo, quia si omnium translatio differenda erat usque in finem, nimium fuisset multiplicatum genus hominum in terra, ita ut tandem omnes capere non posset. Quod ex eo patet, quia si nunc omnes homines qui ab initio mundi fuerunt, simul uno & eodem tempore viverent, commodae eorum habitationi non sufficeret orbis terrarum. Neque est cur dicamus in illo statu pauciores quam nunc futuros fuisse homines. Quomodo enim pauciores, ubi nullia conjugio vacassent, nec ulli vel ullae fuissent steriles, nec ullus fuisset irritus seminum jactus, ut ait S. Augustinus?
Tertio, quia totum tempus vitae animalis erat tempus meriti, hoc autem tempus verisimiliter certo annorum numero definiendum erat. Quo finito statim praemium caelestis beatitudinis essent accepturi. Quomodo & nunc animae sanctae non expectant ut impleatur numerus electorum; sed quae tempus meriti prius absolverunt, prius etiam, nisi quid obstet, ad gloriam admittuntur. Unde & improbabilis est illa quorundam imagmatio, duplicem translationem ponentium; unam priorem, qua transferrentur ad statum confirmationis in bono qui totum tempus datum ad merendum juste sancteque transegissent, quomodo nunc translati sunt Enoch & Elias. Quam translationem, quia subsequitur tempus meriti, censent non omnium simul futuram fuisse, sed aliorum post alios. Alteram vero posteriorem, qua tandem omnes simul transferrentur ad perfectam beatitudinem; Hoc, inquam, improbapile est, quia completo tempore meriti, non magis tunc differri debuisset hominum beatitudo quam nunc animarum sanctarum. Quarto, quia nulla ratio est cur primi homines tamdiu permanerent in vita animali: Nam in posteris eorum futura erat sufficiens scientia & prudentia ad vitam bene agendam, sive quoad usum rerum corporearum, sive quoad cultum Dei.
Jam quod ad modum illius translationis attinet, quidam opinantur lignum vitae eam vim habuisse ut semel gustatum redderet hominem perfecte immortalem, qualis scilicet nunc fit per resurrectionem. Unde dicunt non ante de eo sumpturum quemquam fuisse, quam transferendus esset ad statum perfectae foelicitatis, utpote ea sumptione perfectam corporis immortalitatem assecuturus. Ita sentire videtur author glossae interlinearis in verbis supra citatis. Item in glossa ord inaria, ad illud: Faciamus hominem ad imaginem, &c. Dicit enim quod primus homo multiplicata progenie, Deo jubente, sumeret etiam de ligno vitae, quo perfecte immortalis factus cibi ulterius adjumenta non requireret.
Eadem sententia videtur placuisse Chrysostomo & Theodoreto, quorum ille homilia decimaocta va in Genes. iste quaestione 26. in Genes. dicunt lignum vitae positum fuisse in medio paradisi, tanquam praemium obedientiae. Unde sequi videtur quod per ejus esum transferendi erant homines ad eam immortalitatem, quae illis pro praemio justitiae erat expectanda.
Sed in contrarium est quod habet communis scholasticorum sententia ex doctrina S. Augustini, quam variis locis tradit, ut ad superiorem distinctionem ostendimus, lignum vitae institutum fuisse ad arcendam mortem quae accidere solet ex senio, & ob id saepius eo utendum, donec tempus advenisset quo transferendus esset homo ad vitam perfecte immortalem. Est & perspicua ratio contra praedictam opinionem. Sicut enim nunc perfecta corporum immortalitas non expectatur a ligno vitae, vel alia quapiam causa externa, id est, extra hominem posita, sed ejus causa erit perfecta beatitudo ipsius animae redundans in corpus sibi subjectum; ita tunc futurum erat, ac proinde frustra ponitur istiusmodi virtus in ligno vitae, quippe cum ad effectum perfectae immortalitatis & gloriae corporis sola animae beatitudo & gloria sufficeret. Satis igitur apparet illius translationis non alium quaerendum esse modum, quam quod homo post absolutum tempus meriti divina virtute glorificandus secundum animam, simul etiam consequenter glorificaretur in corpore, nimirum animae gloria in corpus redundante & in eo dotes beatae immortalitatis producente, quemadmodum & in nostris fiet corporibus, quando per resurrectionem animabus beatis sociabuntur.
On this page