Capitulum 1
Capitulum 1
De quo serpente loquatur scriptura Genesis
POST explicatam hominis integri conditionem, iis dumtaxat exceptis quae ad tractatum gratiae pertinent, de quibus infra suis locis, nunc videndum quomodo idem homo per peccatum ab eo statu dejectus, & in hujus mortalitatis miseriam sit praecipitatus: Id quod scriptura factum esse commemorat fraudulenta persuasione serpentis. Circa quam narrationem prima quaestio occurrit; utrum quae Genes. 3. de serpente Moyses scribit, intelligenda sint de corporeo serpente ac vero animali, an de incorporeo, id est, diabolo. Nam Origenes quidem sicut alia pleraque quae de paradiso, deque formatione primorum hominum a Moyse scribuntur, ita traxit ad allegoriam, ut sensum historicum excluserit; sic & de serpente fecit, & de toto ejus cum muliere colloquio: videlicet per serpentem diabolum intelligens, qui occulta & interna suggestione mulierem ad praecepti divini transgressionem induxerit. Qua in parte cum Origene sentit Cajetanus in commentario super Genes. ad initium capitis tertii. Quo loco multis rationibus suam sententiam nititur confirmare, quas, nos, quia nec admodum urgent, & ex iis quae deinceps dicturi sumus, facile dissolvi possunt, praetermittemus.
Ad quaestionem vero indubitanter respondendum dicimus, de vero, corporeo ac naturali serpente scripturam loqui secundum litteram. Primum enim ipsa scripturae verba quibus dicitur serpentem fuisse cunctis animantibus terrae callidiorem, manifeste significant serpentem fuisse unum ex animantibus terrae. Sic enim hoc dicitur, quomodo dicere solemus leonem esse fortissimum animalium, & quomodo scriptura dicit Moysen fuisse virum mitissimum super omnes homines habitantes in terra, Num. 12. Deinde id ipsum & maledictionis contra serpentem prolatae verba declarant. Experientia enim notum est, serpentem corporeum super pectus gradi, terram comedere, & hominum calcaneo insidiari. Huc accedit ea ratio quae sumitur a modo tentationis. Non enim videtur consentaneum, ut diabolus interna tentatione, quae fit per imaginationem in homine commotam, permissus fuerit aggredi hominem adhuc innocentem, sicut nec Christum eo modo tentare permissus est, ut infra plenius a nobis probabitur; ergo tentatio qua mulierem tentavit, exterior quaedam fuit suggestio peccati; & proinde corporeus fuit serpens per quem id factum scriptura testatur. Quin & ex eo quod diabolus Christum in externa specie tentavit, argumentum sumi potest etiam primos parentes similiter tentatos fuisse.
Porro doctrinam hanc de vero ac naturali serpente contra Origenis allegorias concorditer tradunt patres, Basilius homilia ultima Hexam. & in homilia, quod Deus non est author malorum. Sanctus Ambrosius libr. de paradiso, capite secundo, Epiphanius in haeresi Ophitarum, id est, eorum qui serpentem colebant tanquam authorem scientiae boni & mali. Joannes Chrysostomus homilia decimasexta & decimaseptima in Genes. Theodoretus quaestione 31. & 32. super Genes. Joannes Damascenus libro secundo de fide capite decimo. Item sanctus Augustinus compluribus locis, sed praecipue libro 11. de Genesi ad litteram capite secundo, & sequentibus, & iterum capite 27. & sequentibus, & libro 14. de Civitate Dei, capite undecimo. Quem sequuntur Beda, Rupertus, Magister sententiarum, & omnes Scholastici. Hujus autem rei testimonium & argumentum ab experientia profert idem sanctus Augustinus in memorato libro 11. de Genes. ad literam, capite vicesimooctavo, enimirum in eo quod videmus vim diabolicam etiam hodie multo magis apparere in serpentibus incantandis, quam in aliis animantibus, ob id sane, quia per hoc animal primum aditum ad hominem fallendum diabolus sibi paravit. Qua etiam ratione apparet, ideo nunc plerumque multo plures foeminas quam viros a diabolo induci ad artes magicas & ad omne genus superstitionum, nec non per inania spectra, quasi spiritus hominum mortuorum, judificari; quod hic sexus primo ab eo tentatus & seductus fuerit; Deo videlicet ista permittente ad rimi illius facti memoriam commendandam, ut sanctus Augustinus loquitur ibidem capite vicesimoseptimo. Ex his omnibus illud quoque jam patet, in serpente corporeo serpentem incorporeum, id est, diabolum fuisse locutum. Quod quidem ex scripturis perspicuum est, quaecumque testantur diabolum humani generis seductorem ac deceptoD tem deceperit hominem, ut 2. Corinth. 11. Timed rem fuisse, ut Sapient. 2. Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Joann. 8. Ille erat homicida ab initio. Nominatim vero, quae diabolum serpentem aut draconem vocant ex eo quod per serpenne sicut serpens Evam decepit astutia sua, &c. Apocal. 12. Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus & satanas. Et cap. 20. Et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus & satanas. Ex qua etiam draconis appellatione refellitur Eugubinus, qui in sua Cosmopoeia sentit serpentem illum quo usus est diabolus ad hominem supplantandum, fuisse Basiliscum, tanquam regem totius generis serpentum. Item Pererius, qui libro 9. commentar. in Genes. eum serpentem scitalem fuisse suspicatur, quod sit animal formosum & pulchritudine sua capiens ac detinens aspectantes. Nam in haec duo genera non competit draconis vocabulum. Est enim draco proprie serpens ingentis magnitudinis in quam plena tandem aetate exccreverit. Omnino autem eum serpentem intelligi oportet in quem quadrent partes maledictionis in ipsum pronunciatae, quae sunt gradi super pectus, terram comedere, & insidiari calcaneo hominis.
On this page