Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quomodo per serpentem locutus fuerit diabolus

§. 2. Quomodo per serpentem locutus fuerit diabolus?

EXplicandum restat quomodo per serpentem? Ediabolus locutus fuerit, cum serpens non habeat instrumenta apta ad vocem hominis formandam. Nam quod Josephus lib. 1. antiquitat. capite primo, ita de serpente loquitur, ut de animali ratione praedito, & loquendi facultatem a creatione sibi inditam habente, quam ei Deus in poenam suae malitiae qua adversus hominem usus fuit, postea ademerit, id tanquam fabulis poetarum simile, me¬ rito exploditur. Sed illud recipiendum quod ex sententia B. Ephrem refert Barcephas in libro de paradiso cap. 27. serpenti concessam a Deo fuisse ad tempus facultatem loquendi, simul & intelligendi, ut per eum obedientia primorum hominum tentaretur. Nam facultas intelligendi dari ei non potuit nisi mutata ejus natura, ut ex animali bruto fieret intellectivum animal. Loquendi autem facultatem frustra haberet, quae sine instrumentis ad loquelam necessariis exire non posset in actum. Et hi quidem authores non tam diabolo quam serpenti totum seductionis negotium tribuunt; nisi quod hic posterior scribat satanam a Deo petivisse ut serpenti facultatem sermocinandi daret. At jam ante ostendimus non tam serpentem quam diabolum in serpente loquentem fuisse homini suasorem ad peccandum.

Rectius igitur sanctus Augustinus libro II. de Genesi ad literam capite 27. de hac re disserens, dicit, sic locutum esse diabolum per serpentem, quomodo per vates & pythonissas aliosque a se obsessos, tanquam per organa quaedam ad significandum quae vellet, saepe locutus legitur. Verum quia homines per quos daemon loquitur, instrumenta naturalia habent apta ad humanas voces formandas, quae sibi ad usum locutionis daemon subjicit, sicut manus eorum ad apprehendendum, & pedes ad progrediendum; serpens autem, ut dictum est, illis instrumentis caret, fit ut ista comparatio sumpta ab hominibus daemoniacis rem non satis explicet. Optime vero res explicatur exemplo asinae Balaam, per quam angelum bonum locutum fuisse scriptura Numerorum testatur. Quod exemplum ut aptissimum ad rem praesentem idem S. Augustinus adducit ejusdem libri cap. 29. Dicitur ergo diabolus per serpentem locutus fuisse, quia sermonem humano similem quo Evam alloqueretur, in ore serpentis formavit; sicut angelus Domini per asinam locutus, quia in ejus ore verba formavit quibus Balaam alloqueretur. Fecit autem uterque ea virtute qua naturaliter valent angeli ad varios & miros effectus occultarum causarum commissione producendos.

Jam ne ea res incredibilis videatur, sicut visa est Juliano apostatae, qui ex eo quod serpens scribitur locutus, libros Christianorum fabulosae vanitatis accusat; suppetunt hujus rei exempla etiam in probatis gentilium historiis. Nam Plinius lib. 8. cap. 41. inter prodigia refert, eo anno quo pulsus est regno Tarquinius, latrasse serpentem, & Valerius Maximus lib. 1. tit. de miraculis, exempla commemorat de bestiis humana voce locutis. Ac plura etiam hujus generis extant apud Julium Obsequentem libro de prodigiis. Quae quidem omnia facta existimandum est per angelos seu bonos seu malos, eo modo quo diximus. Scribit de hac eadem re Cyrillus contra Julian. lib. 3. & exemplis ex ipsa gentilitate productis apostatae calumnias recte retundit; tametsi illud in Cyrilli sententia minus probandum, quod affirmat serpentem illum non fuisse verum & naturalem; sed speciem dumtaxat serpentis a diabolo assumptam, sub qua mulierem alloqueretur, quomodo in specie humana angeli saepe locuti sunt hominibus. Quam opinionem Procopius scribens in Genes. etiam aliis nonnullis attribuit. Facile autem refutatur cum ex iis quae superiori capite dicta sunt, tum hoc argumento. Nam si non fuisset verus. serpens, sed tantum species assumpta, mox peracta tentatione eam diabolus deposuisset; quod non est factum. Mansit enim serpens in paradiso post peccatum a muliere & deinde a viro commissum: Et in eum non ut serpentis simulacrum, sed ut verum serpentem converso ad ipsum sermone prolata est a Domino maledictio, his verbis: Quia fecisti hoc, maledictus eris, &c. Si quaeras qua lingua locutus fuerit serpens, haud dubium quin ea qua primi homines utebantur, qua & Deus ipse illos allocutus est Genes. I. 2. & 3. Evam autem Hebraeam fuisse fere omnium opinio est. Quam veram esse tum nomina primis hominibus eorumque filiis indita, quorum Hebraica est etymologia, satis evidenter ostendunt; tum illud imprimis arguit, quod scriptura Genes. 2. ubi de nominum impositione animalium agit, ita loquitur: Omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus, id est, iis nominibus quae Adam animalibus imposuit, etiamnum hodie a nobis appellantur. Sunt enim ea verba Moysi Hebraice scribentis, & ad eos quibus Hebraea lingua nativa erat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2