Capitulum 3
Capitulum 3
Quo sensu serpens callidior cunctis animalibus
QUod scriptura dicit, serpentem fuisse cunctis animantibus callidiorem, sive ut 70. verterunt, prudentiorem, duobus modis intelligi potest. Uno quidem modo, ut hoc illi tribuatur ob propriam & inhaerentem ei calliditatem naturalem, qua revera excelluerit inter animantia, quomodo & vulpi astutiam, & apibus atque formicis providentiam ascribimus, non a mente & ratione profectam, qua cunctae bestiae carent, sed in solo naturae atque imaginationis instinctu, quo ad certas operationes impelluntur, positam. Huic intellectui favet illa Christi sententia, qua ad imitandam serpentis prudentiam discipulos hortatur dicens, Estote prudentes sicut serpentes. Matth. 10. Apparet autem ea sive prudentia sive calliditas serpentis potissimum in tribus. Primum in eo quod, ut vulgo notum est, quando periclitatur, velut dum saxo aut ferro ab homihe petitur, statim caput occultat vel terrae illud inserens, vel spiris sui corporis circumvolvens; sicque ejus servandi gratia reliquum corpus ictibus ac periculo exponens. Deinde, quod bibiturus prius venenum expuat ac deponat, ne cum eo bibens aquas inficiat & corumpat, & per hoc eas postea sibi ad potum inutiles noxiasque reddat. Refert hoc Epiphanius in haeresi Ophitarum. Tertio, quod ne auditis incantatorum carminibus capiatur, alteram aurem terrae vel lapidi applicet, alteram cauda obturet. Quo pertinet illud Davidis psal. 57. Sicut aspidis surdae & obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantium. Super quem locum vide Augustinum, & aliorum commentarios. Caeterum plura naturalis calliditatis ac prudentiae serpentinae argumenta legere est apud Plinium libr. 8. cap. 17. Videantur etiam Hugo Victorinus lib. 3. de bestiarum proprietatibus, capite 53. & Bonaventura ad praesentem dist. Putat autem Epiphanius, ubi supra, primam serpentis calliditatem, quam ex conditione acceperat, magna ex parte post ejus maledictionem esse imminutam, ut mirum non sit serpentem nunc ab aliis quibusdam animantibus, velut cane, vulpe, elephanto, naturali prudentia superari. Quanquam ut non sit imminuta, nec aliquando major fuerit, (quod aliis magis placet) recte tamen dicitur serpentem cunctis animantibus esse prudentiorem, non quoad omnia, sed quoad naturales instinctus, &, ut ita dicam, artes vitae adversum pericula conservandae. Quod sane praecipuum aestimari debet prudentiae genus. Cui tamen & alterum accedit, quo naturaliter valet ad occulte & insidiose nocendum homini, cum quo est ei inimicitia naturalis. Nam & hujus frequenter scriptura meminit.
Porro alter intellectus est, ut serpenti calliditas tribuatur propter diabolum in illo loquentem, cujus calliditas & versutia nobis ex sacris literis notissima est; quomodo linguam dolosam dicimus, non quod ei dolus insit, sed quod eam moveat mens dolosa. Hunc sensum tradit S. Augustinus libro II. de Genesi ad literam capite vicesimonono, & Magister in textu §. B. At priorem plerique amplectuntur, ut praeter Epiphanium Joannes Chrysostomus homilia decimasexta & decimaseptima in Genes. & author quaest. veteris & novi testamenti quaest. 31. ac fere recentiores. Utrumque vero sensum conjunxit sanctus Augustinus memorati libri capite secundo. Sane verisimile est Moysen etiam ad posteriorem sensum respexisse, dum significare voluit diabolum ingenio vafrum ac subtilem, per serpentem animal natura callidum, & proinde suis machinationibus accommodum, ad hominem tentandum accessisse, sive sponte hoc elegerit, ut putat Joannes Chrysostomus homilia decimasexta in Genes. sive ideo serpentem assumpserit, quod non fuerit permissus alio instrumento uti, cui utique, sicut sancto Augustino videtur lib. 11. de Genesi ad literam cap. 3. valuisset aliud animal assumere, ut ovem aut columbam, cujus simplicitate ad mulierem facilius decipiendam abuteretur.
On this page