Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Cur mulier serpentem eumque loquentem non horruerit

§. 4. Cur mulier serpentem eumque loquentem non horruerit?

NOn difficile est rationem reddere, cur mulier non exhorruerit ac refugerit aspectum serpentis, sicut Moysen prae horrore refugisse legimus Exodi 4. Erat enim homo bestiarum dominus, neque adhuc a perfecto illius dominii usu per peccatum exciderat. Sed & bestiae hominem ut dominum suum naturali instinctu verebantur, unde nullum tunc homini noxium erat animal, quemadmodum ad distinctionem decimamquintam ostendimus. Nulla igitur causa erat horroris in illo statu, sicuti nunc est, quando & dominium in bestias bona parte amisimus, & insuper multas earum etiam inimicas ac noxias experimur. Sic docet Joannes Chrysost. homilia 9. & 16. in Genes. & ex Joan. Chrysostomo sanctus Augustinus libro primo contra Julianum capite 6.

Illud difficultatem habet, cur non horruerit aut certe non admirata fuerit mulier serpentem audiens loquentem, cum non ignoraret hoc esse praeter naturam, ut brutum animal loqueretur. Respondet Magister §. B. quia cum nosset eum creatum esse, ipsum etiam loquendi officium a Deo accepisse putavit. Sed contra eam responsionem parata est opjectio, nullum in primo statu errorem esse potuisse, veluti ostendemus ad distinctionem 23.

Huic objectioni respondens sanctus Thomas 1. p. quaest. 94. art. 4. dicit mulierem putasse quod hoc loquendi officium acceperat serpens, non per naturam, sed aliqua supernaturali operatione. Intelligit autem supernaturalem operationem, non quae naturam absolute superaret; sed naturam serpentis. Non enim miraculum erat, quod in serpente fiebat per diabolum. Addit S. Thom. non esse necessarium authoritatem Magistri sequi in hac parte. Verum quoniam eadem responsio reperitur apud Cyrillum libro tertio contra Julianum, etiam aliter defendi illa potest; nempe si dicamus Evam hoc, quod Magister ait, putasse non assentiendo seu judicando quod ita res se haberet, sed cogitando ac reputando secum, num forte sic se haberet. Quem sensum Cyrillus satis clare expressit; juxta quam declarationem non error fuit in illa mulieris cogitatione, sed prudens quaedam rei latentis aestimatio. Quo sensu etiam illud accipiendum quod ait Apostolus Phil. 2. Superiores invicem arbitrantes. Non enim de eo, quod est, unumquemque proximum virtute aut gra¬ tia apud. Deum nobis superiorem esse certum a nobis assensum requirit, sed saltem suspensum judicium, quo cogitemus forte ita rem se habere.

Quod autem sanctus Thomas tam loco jam citato quam in hanc dist. scribens, & ibidem "Bonaventura", existimant Evam putasse quod per serpentem spiritus angelicus secum loqueretur, non videtur probabile ob duas rationes. Tum quia sic, pro ea prudentia quam habebat, secum reputasset, cur spiritus ille vellet per serpentem secum loqui, atque ita sermonem serpentis tanquam a superiori natura profectum diligentius examinasset, ac doli suspicionem ex verbis ejus illico concepisset. Deinde, quia sic scivisset postea se non a serpente, sed a spiritu per illum loquente deceptam fuisse, neque dixisset: Serpens decepit me, sed angelus malus decepit me. Quare magis apparet probabile quod sentiunt Cyrillus Magister; scilicet Evam putasse (suspenso ut jam dictum est judicio) quod serpens facultatem loquendi haberet a natura. Nesciebat enim eam facultatem soli homini propriam esse. Nam ut recenter erat creata, & quidem posteaquam Adam bestiis omnibus ad se adductis nomina imposuisset, ut liquet ex historia Genes. 2. nondum naturae rerum & in his bestiarum experientiam habebat. Sed neque perfectio conditionis muliebris exigebat ut congenitam sibi haberet omnium rerum naturalium scientiam, sicut hoc exigebat perfectio viri protoplasti. Haec sententia eo potior habenda videtur, quod per eam tota Moysi de serpente narratio secundum historicum intellectum expedita est, & probe sibi constat; non item, si ponatur mulier existimasse quod non tam cum serpente, quam cum angelo seu bono seu malo, sibi colloquium esset.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4