Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Quod fuerit primum mulieri peccatum

§. 6. Quod fuerit primum mulieri peccatum?

DE primo mulieris peccato, quodnam illud fuerit, non una est omnium sententia. Rupertus libro 3. in Genes. capite quinto, & eum secutus Joannes Ferus super Gen. 3. censent mulierem ante peccasse quam serpens cum ea loqueretur. Peccatum autem ejus faciunt, quod corpore & oculis vaga & circumquaque prospectans occasionem serpenti dederit sermonem cum ipsa conferendi. Sed haec opinio merito ab aliis omnibus exploditur; nam & repugnat scopo Moysis scribentis, qui utique voluit ostendere qua via peccatum & per peccatum mors habuerit ingressum in genus humanum, scilicet per suggestionem serpentis; & aliis scripturis adversatur, quae docent diabolum fuisse hominibus primum peccandi authorem.

Porro Magister in hac distinctione Hugonem Victorinum secutus primum mulieris peccatum in eo ponit quod dubitaverit de comminatione mortis apposita praecepto divino. Probat autem ex eo, quia quod Deus affirmando dixerat: Morte, moriemini, mulier quasi dubitando retulit dicens; Ne forte moriamur. Quo audito serpens negando subjecerit: Nequaquam moriemini; quae ergo dubitavit, ait ex Hugone Magister, ab affirmante recessit, & neganti appropinquavit. At haec revera non satis firma probatio est. Nam vocabulum, Forte, non semper dubitationem significat in scriptura sacra, ut patet ex eodem capite, ipso Domino, qui profecto non dubitabat, dicente: Ne forte mittat manum suam, &c. Deinde, ut detur ea voce dubitationem aliquam significari in verbis mulieris; non tamen consequens est eam dubitasse de eo quod Deus affirmaverat, videlicet ipsos morituros esse, si de ligno vitae comederetur. Rectissime enim intelligeretur dubitatio pertinere ad eventum rei commmatae, idque propter incertitudinem transgressionis. Nam quia liberi erant arbitrii, nec in bono confirmati, incertum eis erat utrum comesturi essent de ligno vetito, atque ita morituri. Similem locutionem alibi quoque reperire est in sacris litteris, ut Daniel. 4. Amos 5. Actorum 8. Adde quod 70. interpretes non addiderunt, forte. Quocirca & veteres qui 70. versione usi sunt, ut sanctus Basilius, sanctus Ambrosius, Joannes Chrysostomus, sanctus Augustinus, & alii, dubitationis hujus nullam faciunt mentionem. Plane igitur existimandum est mulierem simpliciter ac bona fide retulisse verba praecepti a Deo dati.

Alii vero aliud in muliere reprehendunt. Sanctus Ambrosius libro de paradiso capite decimo, culpat eam quod addiderit aliquid praecepto, nempe illud: Ne tangeremus. Hoc enim in praecepto non legitur fuisse dictum. At Joannes Chrysostomus homilia decimasexta in Genes. reprehendit quod cum serpente sermonem miscuerit, eique interrogata responderit, quod praeceptum aperuerit; denique quod tentantem & falsa contra Dei verbum ac mandatum suggerentem non statim fuerit aversata. Verum hi patres non tam quid revera fuerit in Eva reprehensibile, quam quid in homine corrupto, qui facile etiam levi tentatione commovetur, merito soleat ac debeat reprehendi, velut accepta occasione ex hujus mulieris facto, docere voluisse videntur. Nam Eva addendo, Ne tangeremus, nihil immutavit de sensu praecepti; quin vero magis illud confirmavit. Tactum enim intellexit eum quo fructus ex arbore decerpitur & accipitur ad edendum. Quem tactum eodem praecepto quo esum prohibitum fuisse, nemini dubium est. A Rursum quoniam mulier adhuc integra erat, & proinde satis fortis ad resistendum tentationi, praesertim ei quae tantum extrinsecus ingerebatur; fit, ut nec inceo quod serpentem audierit, eique responderit, proprie culpa aliqua ejus ponenda videatur. Quomodo neque nunc si quisquam satis prudens & doctus cum haeretico disputandi certamen ineat, isque verborum illius occasione pervertatur & haereticus fiat, in eo proprie reprehendendus erit, quod disputationem cum haeretico susceperit: sed quia cum satis instructus non esset contra ad versarium sese passus sit seduci. Recte tamen tam de illo, quam de muliere dixerit quis eos reprehensione dignos, quod neque fecerint quod infirmos facere convenit, id est, congressum cum adversario vitaverint; neque quod fortes facere debent, id est, audita refutaverint atque rejecerint. Certe si mulier tentationi serpentis fortiter restitisset, nemo facile eam propter audita & in aures amissa serpentis verba reprehendendam judicaret, uti nec virum doctum & prudentem ob disputationem cum haeretico susceptam, si eum disputande supera verit.

Quod autem in nullo eorum quae jam dicta sunt, primum mulieris peccatum sit constituendum; ea scriptura convincit, quae initium omnis peccati superbiam esse docet, Ecclesiastici 10. & Tob. 4. Quocirca primum mulieris peccatum non aliud quam superbiam fuisse credendum est. Quae quidem communis est Theologorum sententia. Sic sanctus Augustinus libro undecimo de Genes. ad literam capite tricesimo. Quando, inquit, verbis serpentis crederet mulier, a bona atque utili re divinitus se fuisse prohibitos, nisi jam inesset menti amor ille propriae potestatis, & quaedam de se superba praesumptio? Quae verba notanda sunt contra sectarios, qui non superbiam, sed infidelitatem volunt primum fuisse peccatum hominis. Quod diserte hic negat sanctus Augustinus, docens infidelitatem non potuisse locum invenire in mente mulieris, nisi prius inesset superbia. Vide eundem sanctum Augustinum ejusdem libri capite quinto & tricesimoquinto, & latius prosequentem eandem sententiam libro decimoquarto de Civitate Dei, capite decimotertio. Sic & Prosper libro secundo de vita contemplativa capite decimonono, & sanctus Gregorius libro quarto moralium capite 9. & alii quos citabimus ad proximam distinctionem, ubi de primo peccato Adae disputabitur. Eadem sententia est sancti Thomae prima secundae quaestione 63. articulo tertio, & secunda secundae quaestione 163. articulo primo, ejusdemque & aliorum Scholasticorum in hanc distinctionem scribentium. Quanquam quod in dicta quaestione 89. articulo tertio ad tertium dicit sanctus Thomas, mulierem statim ad mentionem praecepti a serpente factam illis verbis, Cur praecepit vobis, &c. in elationem erupisse; non est verisimile, cum sanctus Augustinus aliique patres, ut infra docebimus, interpretentur primos parentes tunc demum in superbiam fuisse elatos, quando audierunt illud serpentinum: Eritis sicut dii. Eva quidem ex ore serpentis, Adam autem referente uxore. Quod etiam solum a Deo postea ipsi. Adae improperatum est, cum diceret: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6