Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

An primum hominis peccatum potuerit esse veniale

§. 7. An primum hominis peccatum potuerit esse veniale?

ETsi inter Theologos convenit, primum mulieEris peccatum, ut viri, mortale fuisse; non inuti¬ liter tamen quaeritur utrum veniale esse potuerit, & omnino, utrum in statu innocentiae potuerit homo venialiter peccare. Et quidem in eo quoque omnes consentiunt, non potuisse hominem in illo statu peccare venialiter eo peccato quod fit ex passione vel surreptione. Cujus ratio est, quia sensualitas in eo statu ita perfecte erat rationi subjecta, ut nec perverteret ejus imperium, nec ei resisteret. Ipsa quoque ratio sic ordinata, ut non exiret in actum aliquem nisi plene deliberatum.

Sed dubitatio est de tertio quodam genere venialis peccati, quod nimirum ex suo genere veniale est ob imperfectionem actus vel levitatem materiae, etiamsi plena deliberatione committatur, cujusmodi sunt, risus immoderatus, verbum otiosum, mendacium jocosum vel officiosum. De hoc genere peccati venialis dicit Scotus super hac distinctione quaest. 1. se non videre, cur negari debeat in statu inocentiae, non potuisse committi. Si enim, inquit, donum imnocentiae vel justitiae originalis non obstabat, quo minus potuerit homo peccare mortaliter, multo minus obstitisset peccato veniali. Nam hujus admissi non arguit inordinatam partem superiorem vel inferiorem hominis, nec ullam aliam ponit inordinationem, quam quae in ipso actu venialis peccati consistit. Eadem est opinio Altisiodorensis lib. 2. suae summae tract. 10. cap. 3. quaest. 4. Dicit enim quod ex consensu deliberato potuisset homo diligere uxorem vel filios plus debito, sed tamen citra Deum; non autem ex motu praeter voluntatem insurgente, quia non erat ineo fomes. Idem sentit Franciscus Maironis in hanc distinctionem.

Pro hac sententia adferri solet illud Aug. l. 14. de civit. c. 11. quod homo inexpertus divinae severitatis in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum. Potest & illud adferri, quod dicit ejusdem l. c. 10. primos homines fuisse permansuros in statu suae foelicitatis, si nec ipsi nec quisquam ex eorum stirpe iniquitatem committeret quae damnationem reciperet. Hoc enim ita dici videtur quasi potuerint aliquam iniquitatem committere, quae non reciperet damnationem, id est, quae tantum venialis esset.

At vero diversam sententiam multo plures iique graviores Theologi tradiderunt, ut Alexander in summa p. 2. q. 104. num. 6. S. Thom. 1. 2. q. 89. art. 3. & in praesentem dist. Item Albertus, Aegydius Rom. Bonaventura, Richardus, Durandus & alii scribentes in hanc dist. Et quidem Bonaventura communem hanc opinionem vocat, similiter & S. Thom. in dumma. His omnibus placet nullum omnino veniale peccatum in statu innocentiae committi potuisse. Ex quo consequens fit primum peccatum non potuisse esse veniale, siquidem propter peccatum veniale non excidisset homo ab illo statu; quia non excidisset a gratia, atque ita si primum fuisset, salvo innocentiae statu, commissum fuisset.

Haec sententia probatur. Primo, quia venialia etiam quae sunt tertii generis, non committuntur nisi ex aliquo inordinato affectu animi ad res creatas. Ideo enim nunc etiam a sanctis ejusmodi peccata committuntur interdum, quia ratio non est in illis perfecte ordinata, idque propter vitium concupiscentiae.

Secundo, quia statu illi repugnabat poena; ergo & culpa etiam venialis. Quae sequela tripliciter probatur, tum quia omnis culpa poenam meretur eamque secum traht. Quare data culpa, datur & poena in illo statu; tum quia debebat homo de peccato commisso dolere; tum denique quia culpa majus est malum quam poena quaecunque. Si ergo poena illi statui repugnabat, multo magis culpa¬

Tertio, idem probatur ex aliis effectibus peccati etiam venialis. Minuit enim fervorem charitatis, gignit difficultatem bene agendi, saltem multiplicatum relinquit post se dolorem & morsum con¬ scientiae, mentem aliquo modo obfuscat, imo sine P aliquo judicii practici errore eligi & committi non potest. Quae omnia aliena sunt ab integritate & perfectione illius status.

Quarto, tanta corporis sanitas fuisset in illo statu, ut nullo vel levissimo morbo affici posset; ergo & animi tanta rectitudo, quae ne minimam quidem culpae obliquitatem admitteret.

Postremo, non obscure sententiam hanc tradit Aug. I. 14. de civit. c. 10. Disserens enim de primo statu hominis; Nihil erat, inquit, quod carnem animumve hominis feliciter viventis offenderet: erat devitatio tranquilla peccati, qua manente nullum omnino aliunde malum quod contristaret, irruebat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad vescendum contingere, sed mori metuebant? ac per hoc & cupiditas & motus jam tunc illos homines etiam in illo perturbabat loco? Absit ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum: & cap. 26. Summa erat in carne sanitas, in animo tota tranquillitas. Sicut in paradise nullus actus aut frigus, sic in ejus habitatore nulla ex cupiditate vel timore accidebat bonae voluntatis offensio. Nihil omnine triste, nihil erat inaniter latum, &c.

Cum igitur haec sententia sit quam maxime probabilis, breviter ad argumenta prioris sententiae respondendum est.

Et quidem ad argumentum quod velut praecipuum ex Scoto adduximus, ita respondet Bonaventura, ut dicat ea quae sunt ex genere suo venfalia, ut verbum ociosum & similia, futura fuisse homini integro mortalia, propter status ejus perfectionem. Unde, inquit, quod dicitur communiter, aliquod esse peccatum ex genere suo veniale; hoc intelligendum est respectu natura lapsae. Sed hanc solutionem rejicit S. Thom. loco supra citato: Quia, inquit, dignitas personae est quidem circunstantia, a gravans peccatum, non tamen transfert in aliam speciem, &c. Unde id quod est de se veniale, non potuit transferri in mortale propter dignitatem primi status. Cum quo proinde respondendum est, ut in prima ratione jam indicavimus, omne veniale etiam quod ex genere suo tale est, contingere propter aliquem ordinis defectum, scilicet ex eo quod inferius non continetur firmiter sub superiori, quemadmodum ibidem S. Thom. docte declarat. In statu autem innocentiae erat infallibilis ordinis firmitas, ut semper inferius contineretur sub superiori, quamdiu quod in homine supremum erat, contineretur sub Deo, quemadmodum docet Aug. lib. 14. de Civit. cap. 13.

Ad id quod priori loco ex Augustino objicitur, respondet ibidem sanctus Thomas, veniale eo loco non dici, quomodo nunc de veniali loquimur, distinguentes illud a mortali, sed id cujus facile potest impetrari venia. Sic enim veniale in scriptis patrum interdum accipitur. Unde Greg. l. 33. moralium cap. 10. loquens contra praesumptionem misericordiae sic ait: Nemo dicat, quiae pius est, venialiter pecco, id est, facile veniam obtinebo peccati mei. Caeterum vera solutio petenda est ex ipso August. qui cap. 13. ejusdem libri de primis homnibus Adam "& Eva sic loquitur: Si voluntas in amore superio"ris immutabilis boni, a quo illustrabatur ut videret, „& accendebatur ut amaret, stabilis permaneret, „non inde ad sibi placendum averteretur, & ex hoc intenebresceret & frigesceret, ut vel illa verum crederet dixisse serpentem, vel ille Dei mandato uxoris praeponeret voluntatem, putaretque se venialiter transgressorem esse praecepti, si vitae suae sociam non desereret etiam in societate peccati. Ex quibus verbis intelligitur quod secundum S. Augustinum jam ante peccaverat homo sibi nimium placendo, quam ita fuit obtenebratus merito illius peccati, ut veniale putaret si ad obsequendum uxori transgrederetur praeceptum Dei. Quod etiam ex eo ostenditur, quia falli & errare non potuit homo, ut veniale putaret quod erat mortale, nisi prius peccato corruptus esset; quia in statu integro aullus esse potuit error. Unde nec primum peccatum potuit ex errore vel ignorantia committi, licet errorem judicii practici involveret.

Ad alterum Augustini locum dicendum: Illud, quae danmnationem reciperet, non esse determinationem restringentem, sed explicantem. Sensus enim est, primos nomines cum tota stirpe sua permansuros fuisse in statu foelicitatis, si nullus eorum committeSret iniquitatem. Hanc enim si committerent, futurum etiam ut ab illo statu dejicerentur & damnationem incurrerent. Plura argumenta cum solutionibus, vide apud Cajetanum super sanctum Thomam loco dudum citato.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7