Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Varii modi ac gradus tentationis explicantur

§. 8. Varii modi ac gradus tentationis explicantur.

OCcasione ejus tentationis qua primos parentes ad peccandum sollicitavit diabolus, generaliter hic aliquid dicendum de variis modis tentationis, deque gradibus quibus ea perfici solet, nomine tentationis intelligendo sollicitationem ad peccandum. Modi seu causae tentationis multiplices sunt, quarum aliquot enumerat Augustinus in explicatione Psalm. 106. Imo cum omnis tentatio de qua nunc loquimur, persecutio quaedam sit saluti animae intentata, quot sunt genera hujusmodi persecutionis, tot sunt & tentationis. Unde quod dicit S. Job. Militia est vita hominis super terram. 750. pro militia tentationem scripserunt.

Verum omnis illa multiplicitas ad hanc generalem divisionem revocari potest, qua a Magistro §. E. post. Greg. hom. 16. in Evangelia, tentatio in interiorem & exteriorem dividitur. Sub qua comprehenditur & illa vulgata divisio in eam quae a mundo est, & a carne, & a diabolo. Harum enim prima exterior est, secunda interior, tertia aliquando exterior, ut ea qua Christus & primi homines tentati sunt, aliquando interior, ut ea qua nos a diabolo tentamur.

Sciendum autem quod tentatio a mundo, ut distinguitur ab ea quae est a carne, id est, a concupiscentia, sit ea sola, qua quis tentatur a malis hominibus suadendo, blandiendo, incitando, cogendo, terrendo, inducentibus sive impellentibus ad peccatum: Nam tentationes quae sunt ab aliis rebus quae vel male concupiscuntur, vel male timentur, ut sunt aurum & argentum, cibus & potus, forma mulieris, mors, fames, paupertas: item inclinationes quae dicuntur esse ab astris, a vino & sicera, atque aliis corpus humanum sic immutantibus, ut propensus fiat homo ad certa quaedam peccata aut vitia, revera sunt tentationes carnis. Neque enim putandum est Dei creaturas, in quibus nihil est quod Deus non fecerit, nos sollicitare aut inclinare ad malum. Sic enim ipse Deus tentator esset ad malum, contra illud Jacobi c. 1. Nemo cum tentatur dicat, quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est; ipse autem neminem tentat. Sed omnis illa tentatio provenit a fomite peccati qui est in homine, quique occasione a rebus per se bonis accepta excitatus concipit prava desideria. De quo consequenter ibidem Jacobus: Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus & illectus.

Jam quod ad gradus quibus tentatio perficitur, attinet, docet Gregorius hom. 16. in evang. tribus eam perfici, suggestione, delectatione, & consensu. Quod ipsum ante Greg. Augustinus tradidit libro 2. de Gen. contra Manichaeos cap. 14. lib. 1. de ser¬ mone Domini in monte ad illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, &c. & serm. 44. de verbis Domini. Et post utrumque Beda scribens in Jacobi 1. ad illud: Concupiscentia cum conceperit, &c. Quamvis apostolus eo loco suggestionis non meminerit, sed magis videatur hos gradus tentationis facere, primum concupiscentiae motum qui non est peccatum, cum dicit: Unusquisque vero tentatur, &c. secundum motum quo jam commovetur atque illicitur voluntas, qui proinde non est sine peccato, cum dicit: Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum. Consensum voluntatis deliberatum quo jam peccatur mortaliter, cum dicit: Peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8