Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Christus et primi parentes quatenus tentati

§. 9. Christus & primi parentes quatenus tentati.

COntra praedictos tentationis gradus notandum nec Christum, nec primos homines in innocentiae statu potuisse tentari interna tentatione, neque per carnem, ut quae perfecte subjecta esset rationi, neque per suggestionem diaboli interius phantasiam commoventis; quippe cum imaginandi facultas nulla in se rerum phantasmata reciperet, nisi ex deliberato judicio rationis. Neque enim in illo rectitudinis statu, in quo ratio perfecte subjiciebatur Deo, multoque minus in Christo fieri poterat, ut motus vel operatio facultatis cujuspiam inferioris nutum dominantis rationis praeveniret. Phantasiae autem per phantasmata immutatio non fit sine ipsius phantasiae operatione. Nec obstat quod homini etiam somnia accidebant in statu integro. Nam ad ea semper erat saltem habitualis consensus rationis, quia somnia erant semper bona, erantque velut ecstases divinitus immissae, ac forte numquam sine praesenti rationis usu, qui utique somnio non repugnat, ut ad superiorem dist. diximus.

Probat eandem doctrinam S. Thom. 2. 2. q. 165. art. 2. ad 2. hac ratione, quia diabolus minimum potestatis habebat in homine ante peccatum. At per suggestionem interiorem immutatur a diabolo saltem hominis phantasia; per exteriorem vero immutatur sola exterior creatura. Quare non potuit eum diabolus interiori suggestione, sed solum exteriori, tentare.

Denique ita diserte docet Ambr. tit. comment. in ep. ad Rom. 1. his verbis: Ante praevaricationem & priusquam homo se manciparet morti, non erat daemoni potestas ad interiora hominis accedere, & cogitationes adversas inferre. Postquam autem circumvenit eum, potestatem in eum accepit, ut interiorem hominem pulsaret, copulans se menti ejus, &c.

Patet igitur solam exteriorem tentationem locum habuisse non tantum in Christo, verum etiam in hominibus integris. In nobis vero, in quibus ex contagione primi peccati caro concupiscit ad versus spiritum, & rationis imperium super facultates inferiores, magna ex parte subversum est; quando etiam merito primae transgressionis diabolus in nos potestatem accepit, uterque modus interioris tentationis supra dictus saepe suboritur, ut modo a daemone, modo a carne tentemur, modo ab utroque simul. Quarum tentationum sicut ea gravior est, quae fit a carne, quam quae a daemone; quia ut ex Greg. ait Magister, hostis interius oppugnans de nostro contra nos roboratur, ita ea gravissima quae fit ab utroque.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9