Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Quaedam objectiones solvuntur

§. 10. Quaedam objectiones solvuntur.

ADversus jam dicta primum objiciunt quidam, quod Greg. in homil. 16. super Evang. dicit Christum per suggestionem tentari potuisse. Sed facilis est responsio Greg. loqui de suggestione exteriori, ut ex ipso loco planum est. Addit enim: Arque ideo omnis illa diabolica tentatio foris, non intus fuit.

Dices, Greg. eadem hom. 16. in evang. dicit de Christo: Justum erat ut sic tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut mortem nostram venerat sua morte superare; ergo justum erat & ut sua tentatione carnis, nostram tentationem carnis superaret. Negatur consequentia, quia tentatio carnis habet aliquid repugnans fatisfactioni & placationi divinae; non ita caeterae tentationes, in quibus B ex parte Christi nihil erat mali adversantis legi divinae.

Secundo, objici potest Theoph. & aliorum quorundam sententia, qui Christum a diabolo tentatum dicunt, non in specie aliqua exteriori, sed per hoc quod ejus phantasiae objecerit imagines talium rerum de quibus & ex quibus eum tentabat. Quomodo & nonnulli existimant eum a diabolo tentatum fuisse pendentem in cruce, juxta illud quod Lucas ait cap. 4. diabolum ab illo receffisse usque ad tempus, scilicet passionis. Sed dicendum utramque Christi tentationem, & eam quae post baptismum ejus a tribus evangelistis facta narratur, & eam quam in cruce passus est, non nisi exterius factam fuisse; illam quidem a diabolo immediate, hanc vero a malis hominibus instigante diabolo, ut ex evangeliis manifestum est. Qualis & illa fuit tentatio, de qua ipse tentantes alloquitur dicens: Quid me tentatis, hypocritae? Eorum porro qui diversum sentiunt, ut & Ruperti, qui putat primos homines prius interius a diabolo tentatos & tentatione prostratos fuisse, quam per sepentem exterius tentarentur, necnon Cajetan. qui totam serpentini colloquii historiam trahit ad interiorem peccati per diabolum suggestionem; horum, inquam, authoritatem dicimus hac in parte non esse recipiendam.

Tertio, potest objici quod dicit Aug. lib. 32. contra Faustum in fine, carnem Christi a Diabolo tentatam fuisse. Verum his verbis non vult Aug. diabolum in Christo excitasse aliquam carnis vel sensualitatis tentationem; sed seosus est Christum in carne, id est, Christum hominem fuisse tentatum a diabolo; qui sensus patet ex contexu¬

Postremo, contra rationem ex S. Tho. allatam objecerit aliquis, non solum per suggestionem interiorem, verum etiam per eam quae foris fit immutari phantasiam ejus cui aliquid suggeritur, dum nimirum suggestio exterior per auditum penetrat ad sensum interiorem atque ad ipsum intellectum. Respondeo id ad naturalem hominis conditionem pertinere, ut exterius objecta vel proposita videat vel audiat, atque ea deinde sensu interiori & intellectu percipiat; sed non pertinet ad primam ejus conditionem, ut clausis exterioribus sensibus, imaginatio ejus ab alio movente externo, praeterquam a Deo, vel ejus jussu a bono angelo immutetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10