Capitulum 11
Capitulum 11
An omnia peccata commitantur tentante diabolo
PRimum peccatum primi angeli nulla ex tentatione ortum habuisse satis constat. Nam priusquam esset in mundo peccatum, nihil erat exterius a quo ad peccatum angelus tentaretur. At neque in seipso habebat unde sollicitaretur ad peccatum, utpote totus rectus & in abundantia gratiae conditus. Peccavit igitur non tentatus, sed sola ac liberrima voluntate. Reliqui vero angeli qui ceciderunt, ten¬ tati fuerunt sola tentatione exteriori; scilicet a primo angelo sollicitante eos ad simile peccatum, ut ostendimus ad 6. dist. Similiter a sola tentatione exteriori ortum habuit primum peccatum primorum hominum; mulieris quidem, diabolo per serpentem loquente; viri autem, muliere verba serpentis referente. Sed jam ulterius quaeritur de sequentibus hominum peccatis, utrum ex instinctu, seu tentatione diaboli, vel daemonum ministrorum ejus, omnia committantur. Nam quod quidam nostrae aetatis haeretici nullam tentationem proprie a diabolo immitti dicunt, sed eos quos daemones dicimus hominum tentatores, non aliud quam propensiones atque instinctus malos corruptae naturae esse volunt; id quam sit a Catholica veritate alienum & manifestis scripturis contrarium, diximus ad dist. 3. hujus libri.
Quod autem omnia peccata committantur instigante & tentante diabolo per se vel subditos sibi daemones, videri posset.
Primum, quia peccatores propterea dicuntur esse ex patre diabolo, quia desideria ejus faciunt, ut dicitur Joan. 8. id est, quia suggestionibus ejus obsequuntur. Unde ibidem dicit ad Judaeos Dominus: Ego quod vidi apud patrem meum loquor, Et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis. Quae quidem visio non videtur esse nisi per inspirationem: Atqui Christus nihil loquitur nisi quod vidit apud patrem; igitur & mali ut tales, nihil faciunt, nisi quod apud patrem suum diabolum viderunt, id est, quod diabolus eis suggessit.
Secundo, Petrus Act. 5. dicens ad Ananiam: Curtentavit Satanas cor tuum mentiri te spiritui sancto, &c. praesupponere videtur omnia peccata committi tentante Satana. Similiter & Paulus 1. Thessal. 3. Ne forte tentaverit vos is qui tentat: Et Ecclesia in hymno quodam matutino ita canens: Quo fraude quicquid daemonum in noctibus deliquimus, &c.
Tertio, Idem videtur praesupponere can. Si quis suadente diabolo, &c. qui habetur 17. q. 4. Nam si quis diceret se non suadente diabolo, sed propria tantum voluntate clericum vel monachum percussisse, non admitteretur ejus exceptio¬
Quarto, Dionysius I. de divinis nominibus c. 4. parte 4. dicit multitudinem daemonum causam esse omnium malorum sibi & aliis. Et Aug. l. 3. contra -duas ep. Pelagianorum cap. 3. vocat diabolum authorem & principem omnium peccatorum, & I. de natura & gratia cap. 28. dicit neminem fidelium ignorare quod ille primus author sit omnium peccatorum. Damascenus quoque l. 2. de fide cap. 4. dicit omnem malitiam, omnemque immunditiam a diabolo excogitatam esse.
Quinto, adfertur illud Ambr. lib. 4. super Lucae 4. Anima a corpore non vinceretur, nisi prius a diabolo tentaretur.
Septimo, Gregorius hom. 18. in evang. de Judaeis Christo maledicentibus ait: Nisi impleti essent daemonio, tam perversa de Deo loqui non possent.
Postremo adducitur haec ratio: Sicut boni angeli deputantur ad custodiam nostram, ita mali ad impugnationem: Atqui nihil boni facimus, nisi ex suggestione bonorum angelorum, quia divina ad nos non nisi mediantibus angelis perferuntur; ergo nec mali quidquam facimus nisi ex suggestione daemonum.
Tractat hanc quaestionem sanctus Thom. 1. quaest. 114. art. 3. & rursus 1. 2. quaest. 80. art. 4. docetque non omnia peccata committi instigante diabolo, sed quaedam ex sola libertate arbitrii & carnis corruptione. Idque probat ex Origene qui lib. 3. Periarchon cap. 2. dicit, etiamsi diabolus non esset, hominos tamen habituros appetitum eorum quae sensibus sunt delectabilia. Circa quae contingit multimplex inordinatio, maxime supposita corruptione naturae.
Unde concludit nullam esse rationem cur dicamus omnia hominum peccata ex instinctu diaboli provenire. Et recte quidem. Si enim primus angelus nullam habens in se inclinationem ad malum, sed rectissimus a Deo conditus, nullo instigante peccavit; nihil mirum si homo in iniquitatibus conceptus, & hostem domesticum, id est, carnem semper circumferens, inter tot peccatorum occasiones saepe nullo alio impulsore ad peccandum moveatur.
Favet huic doctrinae imprimis illud Jacob. 1. Unusquisque tentatur a concupiscentia propria abstractus & illectus: Et cap. 4. Unde bella & lites in vobis? nonne ex concupiscentus vestris quae militant in membris vestris? Et illud Pauli de concupiscentia Rom. 7. Peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, id est, omnis generis prava desideria. Et alia quae eodem c. de lege peccati quae est in membris nostris, dicuntur. Significant enim hujusmodi scripturae concupiscentiam per se sufficientem esse causam committendiomnis generis peccata, etiamsi tentator alius non adsit. Quo pertinet & illud Gen8. Sensus & cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Unde & Daniel cap. 13. ad senem qui in amorem Susannae exarscrat, non ait: Diabolus decepit te; sed, Species decepit te & concupiscentia subvertit cor tuum.
Tradit aperte hanc sententiam Gennadius lib. de ecclesiasticis dogmatibus cap. 82. Non omnes inquit, cogitationes nostrae malae a diabolo excitantur, sed aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt. Et Prudentius in Hamart. his versibus: "Sed quid ego omne malum, mundique hominumque maligni Hostis ad invidiam detorqueo? quum mala nostra Ex nostris concreta animis, genus, & caput, & vim Quid sint, quid valeant, sumant de corde parente." Augustinus quoque serm. 3. de diversis reprchendit eos, qui cum peccaverint, dicunt, diabolus mihi fecit. His adde quod non est existimandum daemonibus semper accessum patere ad homines tentandos; nam, ut alibi diximus, saepe a bonis angelis repelluntur, ne propius ad eos quorum illi sunt custodes, accedant, praesertim ad homines justos & sanctos; & tamen certum est neminem vivere posse sine frequentibus & quotidianis peccatis; ergo hujusmodi peccata non possunt omnia referri in tentontionem diabolicam.
Denique, ratio cur homines vivere nequeant sine peccatis, nusquam a patribus ea redditur, quod hominibus semper adsint daemones tentatores; sed quia propter vitium primae originis nemo est qui concupiscentia careat semper inclinante ad malum.
Ad primum respondetur omnes peccatores esse ex patre diabolo, quia in hoc quod peccant, illum ut primum peccati authorem imitantur, & imitando desideria ejus faciunt. Est enim generale & perpetuum diaboli desiderium, ut in peccato & consequenter in poena omnes homines habeat consortes. Dicuntur autem omnes mali dum peccant facere quae apud patrem suum diabolum viderunt, non quod singula ex ejus inspiratione hauserint, sed quia ab eo tanquam Magistro generale quodam modo disciplinam male agendi acceperunt. Nec urgenda est similitudo de Christo per omnia & singula audiente patrem in se loquentem, quia non est ejusdem modi paternitas. Unde & longe aliter Deus pater loquitur filio, quam quaevis creatura alteri. Item, dato quod hoc argumentum ali¬ quo modo concludat de peccatis malorum hominum, quales erant Judaei quibus Dominus loquebatur, nihil tamen pertinet ad peccata justorum, qui patrem habent Deum, non diabolum.
Ad secundum respondeo, Petrum qui ex Dei revelatione sciebat peccatum Ananiae, eodem revelante didicisse, quo tentante peccaret. Quanquam etiam sine revelatione merito praesumitur, si quis valde graviter peccaverit, eum ad hoc tentatum fuisse a diabolo. Ex qua praesumptione solvitur etiam quod ex Paulo objiciebatur. Eadem quoque solutio est tertii argumenti.
Ad id quod quarto loco ex Dion. Aug. & Damas. objicitur, una responsio est, in diabolum authorem recte referri omnia hominum peccata, non quod singula singulis peccantibus suggerantur ab ipso vel angelis ejus, sed ob duas rationes; vel quia diabolus suggessit primum hominis peccatum, ex quo deinde caetera omnia orta sunt; vel quia nullum est peccati genus quod per daemonum suggestiones non disseminetur in genere humano. Priori modo intelligendus est Aug. ut plane liquet ex loco de natura & gratia: Posteriori sensu locuti sunt reliqui duo¬
Ad quintum respondeo verba illa posse intelligi de tentatione primorum hominum; qui nisi prius a diabolo tentatifuissent, eique tentationi succubuissent, neque ipsi neque nos tentationem pateremur a carne: quia rebellio partis inferioris contra superiorem non habet originem nisi ex illo peccato.
Ad sextum Hieron. intelligit generale imperium seu regnum quod habet diabolus super peccatores. Hoc autem non consistit in eo quod singulis suo imperio subjectis sigillatim imperet aut suggerat facienda, sed quod eos quos gubernat, ad finem suum quoquomodo adducat, sive illi sponte sua faciant huic fini congruentia, sive ea faciant monitis, suggestionibus, jussionibus, vel aliis modis inducti atque impulsi, sicut & in regnis humanis res se habet. Omnia igitur peccata dumtaxat eorum qui sunt in regno diaboli, fiunt ad ejus imperium, quatenus tendunt ad finem ab illo propositum, qui est averti a DeoSic fere hanc rem explicat sanctus Thomas 3. p. q. 80. art. 7. ad 2.
Septimum argumentum solvitur ex praesumptione, sicut secundum & tertium. Neque enim facile quisquam in blasphemiam Christi prorumpet nisi diabolo ad tale facinus instigante; tametsi notandum Greg. non dicere, nisi instigati essent a daemonio, sed nisi impleti essint daemonio. Non est autem necesse ut qui impletus est daemonio, omnia faciat eo instigante. Potest enim diabolo suadente actum avaritiae eligere, actum prodigalitatis aut luxuriae, vel contra. Quod est, certum argumentum non omnia a peccatoribus etiam maximis fieri daemonum instinctu.
Ad postremum respondet S. Thom. p. 1. ubi supra, non esse simile: Quia potest, inquit, homo per seipsum ruere in peccatum, sed ad meritum proficere non potest nisi auxilio divino, quod homini exhibetur mediante ministerio angelorum. Et ideo ad omnia bona opera nostra cooperantur angeli; non tamen omnia peccata nostro procedunt ex daemonum suggestione. Secundum alios aliter responderi potest, scilicet negando omnia bona a nobis fieri ex suggestione bonorum ang lorum, cum non ita angelicae naturae subjecta videatur humana, ut nihil boni agat nisi ex ejus directione, sd libertatem, sicut & illa habeat immediate sub Deo.
On this page