Text List

Capitulum 12

Capitulum 12

Tentatio carnis utrum esse possit sine: peccato

§. 12. Tentatio carnis utrum esse possit sine: peccato?

TEntationem quae fit ab hoste sive exterius sive Petiam interius suggerente quod malum est, fieri posse sine peccato ejus qui tentatur extra contro¬¬ versiam est, sed quaeritur utrum & ea quae fit a carne interius hominem ad peccandum commovente, sine peccato esse possit. Vocatur, autem tentatio carnis non ea sola qua quis tentatur ad libidinem Veneream, vel etiam ad quodcumque aliud peccatum ad quod appetitus sensitivus inclinat, sed in genere omnis illa tentatio quam in nobis excitat concupiscentia, cujus sedes est non tantum in appetitu sensitivo, verum etiam in voluntate rationali; quemadmodum satis ostendit Apost. Gal. 5. ubi cum dixisset: Caro concupiscit adversus spiritum, &c.statim post caetera opera carnis, recenset multa spiritualia peccata.

Quoties igitur ex vitio corruptae naturae tentamur ad quodcumque peccatum, tentatio carnis est. Quod etiam ex eo perspicuum fit, quia tentatio ut talis, neque est a mundo, quippe cujus tentatio solum est exterior; neque a diabolo, quia ut talis non procedit ex suggestione diaboli, sed ex nobis ipsis. Consequens est igitur a sufficienti divisione, omne hoc genus tentationum pertinere ad tentationem carnis, quam alio nomine vocare licet tentationem concupiscentiae.

Hoc igitur declarato ad quaestionem imprimis respondetur, nullum actum habere veram ac propriam peccati rationem, si non sit aliquo modo voluntarius. Id quod patres olim diligenter inculcaverunt contra Manichaeos, & multis locis diserte docet Aug. lib. I. de lib. arbitrio c. 1. & l. 3. c. 17. Item l. 2. de nuptiis & concupisc. c. 28. I. de vera relig. c. 18. & l. 1. retractationum cap. 13. & 15.

Hinc sequitur motus carnis interius hominem tentantis, quamdiu non sunt voluntarii, id est, quamdiu voluntas eis nullo modo consentit, non esse peccata. Quod & scripturae testimoniis facile comprobatur. Docet enim in evang. Dominus sola ea quae de corde, id est, de voluntate exeunt, coinquinam hominem, Matth. 15. utique loquens de coinquinatione peccati. Et Apost. Rom. 7. de motibus concupiscentiae rationem praevenientibus, atque ob id in voluntariis disputans, cum inter alia dixisset: Si quod nolo illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Tandem ita concludit: nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant; damnationis nomine vel peccatum proprie dictum intelligens, quod videlicet sit damnatione, id est, punitione dignum, vel certe reatum seu obligationem ad poenam, qui est effectus omne peccatum inseparabiliter consequens.

Praeterea Jacobus c. 1. concupiscentiam tentantem ab ea quae concipit & parit peccatum, aperte distinguit. Unde plane sequitur tentationem concupiscentiae priusquam concipiat & pariat, esse sine peccato. Ratio quoque manifesta est, quia non est in nostra potestate ut concupiscentia non moveatur, utque tentatio carnis non insurgat. Est autem in potestate hominis quilibet actus peccati. Peccatum enim definiente Aug. lib. 1. retractationum c. 15. est. voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat, & unde liberum est abstinere. Item durante tentatione carnis, fideles orant ne in tentationem inducantur, & dolent & displicet eis quod tentantur, & tentationi resistunt; ergo tunc non peccant, nec vero peccasse dicendi sunt Benedictus & Franciscus quando carnis pruriginem passi, alter nivi, alter vepribus se involvit, donec tentatio cessaret.

Haec porro SS. Patrum indubitata doctrina est.

Et primum Aug. multis locis ut li 2. de Gen. contra Manichaeos c. 14. lib. 1. de peccatorum meritis c. 35. & lib. 2. c. 4. & alibi. Apud quem illud etiam frequens est:. Propter eos concupiscentiae motus quibus voluntas non consentit, non esse dicendum: Dimitte nobis debita nostra, ut libro de perfectione I justitiae sub finem, ep. 200. ad Asellicum, in expos. psal. 11. con. 3. & hom. ult. inter 50. Idem Aug. lib. contra Secundinum Manichaeum c. 15. negat ullum. defectum culpabilem esse qui non sit voluntarius. Quod notandum contra eos qui etsi motus involuntarios concupiscentiae non dicant esse peccata, culpam tamen in iis agnoscunt, quasi possit esse culpa sine peccato.

Similia scribunt Hilar. cujus verba sunt apud Aug l. 2. contra Julian. c. 8. Methodius apud Epiphanium in haeresi Orig. Chrys. hom. 52. in Matth. Cyril. l. 4. in Joan. c. 51. Prosp. l. 3. de vita contemplativa c. 2. & Beda super Jacob. I.

Haec quoque S. Tho. doctrina est in 1. 2. qu. 80. art. 3. ad 3. ubi respondens ad verba quaedam Aug. ex lib. 19. de civit. cap. 4. Dicendum, inquit, quod concupiscentia carnis contra spiritum, quando ratio ei actualiter resistit, non est peccatum, sed materia exercendae vurtutis. Et 2. 2. qu. 152. art. 1. ad 2. dicit quod delectatio carnis consequens pollutionem, potest accidere sine peccato, si sit praeter propositum mentis; ubi tamen est tentatio carnis. Et q. 154. art. 5. in corpore sic ait: Omne peccatum dependet ex judicio rationis, etiam primus motus sensualitatis non habet quod sit peccatum nisi in quantum judicio rationis exprimi potest; & ideo sublato judicio rationis tollitur ratio peccati. Idem Bonaven. in hac dist. art. 2. q. 1. ubi dicit quod sicut ad alias tentationes, ita etiam ad tentationem carnis sequitur approbatio vel reprobatio hominis propter assensum vel dissensum. A carne enim, inquit, sive a carnis concupiscentia homo pulsatur & quasi tangitur; cui tactui sive pulsationi si consentiat, probatur & reprobatur: si vero dissentiat, probatur & approbatur. Et in dist. 23. a. 1. q 3. ubi in secundo modo respondendi ad q. 1. an tentatio desiderari debeat a viro justo, dicit tentationem consideratam ut est impulsus ad illicitum, non esse desiderandam, sed fugiendam; ut autem est materia exercendae virtutis, posse desiderari a justis perfectioribus. Loquitur autem de tentatione generaliter, ut comprehendit etiam tentationem carnis, ut ex quaestione & argumentis manifestum est. Quae doctrina falsa esset, si tentatio carnis non posset esse sine peccato.

In eadem sententia est Henricus a Gandavo quodlibeto 6. q. 2. & 2. 2. & alii probatiores scholastici.

His accedit tandem Ecclesiae definitio in concilio Trident. sess. 5. in quo asseritur, manentem in haptizatis concupiscentiam, seu fomitem, non consentientibus, sed viriliter per Jesu Christi gratiam repugnantibus nocere non posse. Noceret autem proculdubio si motus ejus non posset esse sine peccato.

Sed plenior hujus rei tractatio pertinet ad dist. 32. ubi docetur concupiscentiam renatorum non esse peccatum. Huc etiam conducunt quae ad dist. 31. lib. 4. tradentur de actu conjugali, quatenus fieri possit absque peccato.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 12