Text List

Capitulum 13

Capitulum 13

Ad quasdam in contrarium authoritates responsio

§. 13. Ad quasdam in contrarium authoritates responsio

CUm superiori doctrina pugnare imprimis videntur expressa Magistri verba in §. E. affirmantis, eam tentationem quae ex carne est, non fieri sine peccato; eam vero quae fit ab hoste, nisi ei consentiatur, non habere peccatum, sed esse materiam exercendae virtutis. Apparet autem Magistrum hoc accepisse ex Greg. qui in ult. ep. quae est ad Augustinum Anglorum episcopum, scribit voluptatem car¬ nis etiam in opere conjugali, sine culpa nullatenus esse posse.

Deinde allegantur quaedam loca Aug. Nam libro 14. de civit. capite 10. dicit: Neque enim nullumpeccatum est, ea quae lex Dei prohibet, concupiscere; & libro 19. cap. 4. Neque enim nullum est vitium, cum, sicut dicit Apost. Caro concupiscit adversus spiritum. Cui vitio contraria virtus est, cum sicut idem dicit: Spiritus concupiscit adversus carnem. Idem lib. I. de nuptiis & concupisc. c. 23. dicit illud Non concupisces, a nobis non fieri, propter motus concupiscentiae, licet illud fiat: Post concupiscentias tuas non eas. Et c. 27. significat motus involuntarios prohibitos esse lege Dei, citans enim illud Apost. Si quod nolo malum, hoc facio, consentio legi quoniam bona est, addit, quia hoc & illa non vult quod & ego nolo. Non vult enim ut concupiscam, quae dicit, Nor concupisces, & ego nolo concupiscere. In hoc itaque consentiunt voluntas legis & mea. Verum quia concupiscere nolebat, & tamen concupiscebat, sed eidem concupiscentiae nequaquam consentiendo serviebat, adjunxit atque ait: Nunc antem jam non ego operos illud, sed quod habitat in me peccatum. Haec illae. Voluntas autem legis praeceptum vel prohibitio legis est. Quare si motus involuntarii lege Dei prohibentur, consequens fit eos esse peccata. Nam quicquid lege Dei prohibetur, peccatum est, vel eo ipso quo prohibetur.

Quin & S. Th. huc adducitur; scribens enim in hanc dist. q. 1. a. 2. dicit tentationem diaboli ideo in nobis non esse peccatum; quia peccatum unius non consistit in actu alterius, sed in actu proprio, juxta illud: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. In tentatione autem carnis ipsum appetitum illicitum secundum quem aliquis tentari dicitur, esse actum ejus qui tentatur. Non enim, inquit, sola caro concupiscit, sed conjunctim. Et ideo talis tentatio est peccatum in eo qui tentatur, quod & repetit in resp. ad 2. Idem p. 3. suae summae q. 41. art. 1. ex eo docet Christum non potuisse tentari a carne, quod tentatio carnis non sit sine peccato. Et in 1. 2. q. 74. art. 3. ad 2. docet quomodo hujusmodi motus subsint rationabili voluntati & proinde sint voluntarii; & ad 3. quod motus sensualitatis rationem praeveniens est peccatum veniale. Et hoc idem velle videtur art. 4. ejusdem que docens in sensualitate posse esse peccatum veniale, non autem mortale. Nam & rationes ejus eo tendunt, quod sine consensu sit in sensualitate peccatum.

Item objicitur expressa sententia Bonaven. qui ad textum Magistri quaestionem a se motam, cur potius tentatio ab hoste possit esse sine peccato, quam tentatio a carne, solvit eodem fere modo quo S. Thoconcluditque tentationem carnis nunquam esse in nobis sine aliqua saltem veniali culpa. Quin & super dist. 24. art. 2. q. 2. dicit delectationem sensualitatis consequentem apprehensionem delectabilis. antequam ratio eam advertat, esse absque dubio veniale peccatum. Et paulo post ait: Dum tentatio inchoatur a sensualitate, planum est esse veiale, & iterum: Cum percipitur delectatio, si statim repellitur, tunc leve est peccatum. Denique art. 3. q. 1. docet ex professo in primis motibus sensualitatis esse veniale peccatum.

Porro Durand. quaest. 1. super hanc dist. aperte resolvit tentationem carnis semper esse peccatum; non item tentationem daemonis aut mundi, nisi accedente consensu vel delectatione. Et probat, quia tentatio carnis nunquam est sine consensu & cooperatione nostra: Quia, inquit, mens non prohibet sicut prohibere potest. Eandem doctrinam repetit super dist. 24. quaestione 5. Idem prorsus docet Altisiodorensis libro 2. summae, tractatu 28. quaestio1. & 2. Cum his sentit Cajet. scribens in 1. 2. quaest. 74. art. 3. & 4. Docet enim omnem motum sensualitatis quo tentatur homo ad illicitum, habere rationem peccati imperfecti, id est, venialis. Quod probat hoc modo, quia omnes motus mali, quos voluntas potest & debet praevenire, si non praevenit, sunt peccata. Potest autem voluntas & debet singulos motus hujusmodi praevenire, loquendo de imperfecta ratione potentiae & debiti, quae nimirum sufficiat ad commissionem imperfecti, id est, venialis peccati. Eam autem imperfectam potentiam ponit in eo quod homo potest reprimere & obviare singulis motibus malis, licet non omnibus, quia dum attendit uni reprimendo, resurgit alius. Quam declarationem vldere etiam est apud Durandum & Altisiod. locis praedictis.

Sed ad haec objecta respondeamus. Authoritatem Magistri flac in parte quidam repellunt, annumerantes hanc ejus sententiam illis in quibus non tenetur ejus doctrina. Sed quia Magister similiter cum Greg. loquitur, consentaneum est ut utriusque sententiam eodem modo explicemus. Dicunt igitur tentationem ac delectationem carnis non posse esse sine peccato seu culpa, non quod talis motus proprie peccatum sit, sed quia ad peccatum inclinat & sollicitat suapte natura, nec quicquam ei deest ad propriam rationem peccati, nisi consensus voluntatis. Hoc enim sensu motus concupiscentiae peccata dici interpretatur Augustinus libro 4. contra Julianum capite 2. & libro 6. capite 5. & 8. & sermone 5. de verbis Apost. Quam interpretationem approbavit synodus Trid. sess. 5. can. 5. exponens quomodo concupiscentia post baptismum remanens ab Apostolo peccatum vocetur, Roman. 7. Ac sane Gregorii locus diligenter inspectus hunc intellectum sententiae ejus omnino postulare videtur. Ad primum locum ex Aug. depromptum facilis est responsio: nam post verba citata continuo subjungit. Atque ab his abstinere timore poenae, non amore justitiae. Unde patet eum loqui de concupiscentia voluntaria, quaeque ab opere solo supplicii metu prohibetur.

Ad secundum locum Augustini respondent, aliud esse vitium, aliud peccatum. Nam concupiscentia post baptismum remanens, licet non sit peccatum, sine dubio tamen vitiosa est, ut latius docebimus infra ad dist. 30. & idem judicium de moribus ejus involuntariis. S. Thom. 1. 2. qu. 80. art. 3. aliter solvit, quia pro vitio legit peccatum, forte lapsus memoria, aut priorem locum cum posteriori confundens.

Ad tertium locum respondeo, propter motus concupiscentiae illud, Non concupisces, a nobis non fieri, ex mente Augustini, quia non perficitur. Nam generali hac prohibitione continetur etiam praeceptum, quo jubemur illuc anniti & ad eam perfectionem tendere, ut omni motu concupiscentiae careamus. Quod tamen in hac vita non impletur.

Ad quartum similis est responsio. Lex enim velle dicitur, ne omnino vel sola carne concupiscamus, quia non tantum prohibet consensum, sed etiam praecipit ut in nobis concupiscentiae motus opprimamus & mortificemus, & ipsam concupiscentiam persequamur, eamque conemur extinguere & ab ea tandem liberari. Quod totum non perficitur nisi post hanc vitam.

Ad ea quae ex S. Thoma objiciuntur, dicendum vel eum tacite retractasse in summa quod dixerat in scripto super Magistrum, ac sententiam mutasse, quomodo respondet Medina in 1. 2. qu. 74. art. 3. vel de peccato locutum fuisse generalius, eo modo quo Gregorium & Magistrum locutos fuisse diximus. Quae posterior responsio verior apparet ex eo, quod etiam in summa similiter locutus inveniatur. Illud tamen quod ex tertia parte allatum est, potest etiam ad hunc modum intelligi: Tentationem carnis non esse sine peccato, non quod ipse motus carnis semper peccatum sit, sed quia in quocunque est illa tentatio, aliquando peccatum excitat, & quia propter eam sine peccato non vivimus. Si ergo Christus eam habuisset, non vixisset sine peccato. Aliter Medina, quia, inquit, motus carnis in Christo non poterat praevenire rationem, & ita semper fuisset in eo cum consensu voluntatis, & proinde peccatum. Sed haec solutio non videtur vera, quia S. Thomas dat rationem generalem cur Christus non fuerit tentatus a carne, quod scilicet illa tentatio non sit sine peccato, id est, non contingat in homine sine peccato. Nam dicere alioqui debuisset, ideo Christum non fuisse tentatum a carne; quia in ipso peculiariter esse non poterat hujusmodi tentatio sine peccato, propter perfectum rationis ejus dominium super vires inferiores.

Jam nec concedendum, ut quidam concedunt, Bonaventuram in diversa fuisse sententia. Nam primo quidem loco, ideo dicit tentationem carnis non esse sine peccato; quia non est sine aliqua inordinatione, eo quod per illam sensualitas moveatur inordinate, id est, praeter rationis ordinem, ut ipse exponit. Hoc autem non est peccatum nisi generali ratione supra dicta. Remittit autem lectorem ad dist. 24. velut ibi magis expresse de ea re acturus. Quo quidem loco articulo 3. qu. 1. tandem in fine sententiam suam clare aperit, dicens, tentationem carnis non esse sine peecato, quatenus peccatum consideratur ut habet rationem vitii, non autem ut habet rationem culpae. Nam ut vitium sonat, inquit, sic dicit inordinationem alicujus potentiae respectu actus sibi debiti secundum suam naturalem institntionem; & quia talis deordinatio habet esse in sensualitate, ita quod illa deordinatio est via ad opus vituperio dignum, sic ponitur in sensualitate esse peccatum. Haec ille. Quae responsio plane convenit cum solutione, quam ad verba aliorum doctorum jam dedimus.

Quoniam vero Durandus, Altisiodorensis & Cajetanus manifeste diversam opinionem profitentur; solvenda est eorum ratio sumpta ex eo, quod dicunt primos motus sensualitatis esse in nostra potestate, saltem eatenus ut ratio si vigilanter attendat, possit singulos etsi non montes impedire. Solvitur autem negatione ejus quod sumitur; quia quantumvis advigilet homo pius, saepe tamen surgunt in eo motus hujusmodi, quos ne singulos quidem impedire & avertere potest, licet exortos possit statim reprimere. Nam aliud est statim reprimere tentationem carnis exortam, quod de singulis fatemur possibile, aliud impedire ac prohibere ne oriatur, quod possibile negamus. Quam rem bene declarat Medina in 1. 2. q. 74. art. 3. in fine sui ad eum locum commentarii, explicans quo sensu dictum sit a S. Thoma posse hominem rationali voluntate reprimere singulos motus inordinatos sensualitatis, si praesentiat, licet non omnes, atque id solum sufficere ad rationem peccati voluntarii. Porro impossibile esse ut impediantur singuli motus, probatur; quia efficere non potest homo quin ex repentino aspectu, vel auditu, vel tactu rei delectabilis, vel etiam interna corporis immutatione consurgat in sensualitate motus inordinatus statim quidem ut percipitur reprimendus per rationem, sed cujus prima perceptio, simulque inde commota tentatio, non sit in hominis potestate. Quod manifestum est in iis qui sensualitate per somnium commota subito evigilant, quo momento utique in potestate non habent hujusmodi motum ne sit, sed tantum ne illi consentiant. Deinde etsi detur possibile quod dicti authores volunt, scilicet singulos concupiscentiae motus anteverti posse per rationem, ne insurgant; nondum tamen consequens erit omnem ejusmodi voluntarium esse, quia nec hominum peccata sunt Deo voluntaria, quamvis ea possit impedire, sed voluntaria est eorum permissio. Sic igitur potest subesse justa ratio, velut in conjugatis & iis qui confessionibus audiendis occupantur, vel qui pro salute proximorum de hujusmodi materia docere aut praedicare aut consulti respondere debent, cur tales motus in se oriri permittant; dum tamen eosdem reprimere, & opprimere studeant, priusquam trahant ad consensum. Hoc enim si illicitum esset & peccatum, sequeretur inter alia conjugalem concubitum sine peccato exerceri non posse, contra Augustini & alio rum patrum doctrinam. De qua re in 4. dist. 31.

Quaeret aliquis quomodo Cajetani opinio differat a doctrina in Concilio Trid. condemnata sess. 5. can. 5. Respondeo eatenus differre, quia non dicit concupiscentiam seu fomitem qui relinquitur post baptismum, esse peccatum, nec motus ejus si sint involuntarii, esse peccata; sed putat omnes motus concupiscentiae esse aliquo modo voluntarios, & proinde peccata. Quia in re ab errore a patribus condem nato non omnino recedit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 13