Text List

Capitulum 14

Capitulum 14

In quem serpentem prolata sit maledictio

§. 14. In quem serpentem prolata sit maledictio.

REstat postremo explicandum, quem sensum haRbeat maledictio adversus serpentem a Deo pronunciata his verbis: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia & bestias terrae, &c. Ubi primo addendum utrum ad verum & naturalem serpentem pertineat illa maledictio, an ad Diabolum qui in serpente loquebatur. Sunt enim qui eam ad solum Diabolum sub serpentis nomine & figura pertinere arbitrentur, ut Augustinus libro 2. de Gen. contra Manichaeos cap. 17. & 18. & lib. II. de Genes. ad literam cap. 36. Beda in Hexam. Hugo in quaest. super Gen. Rupertus lib. 3. in Gen. cap. 18. & libr. 2. de victoria verbi Dei cap. 15. Lyranus super Gen. 3. Cajetanus ad eundem locum.

Alii vero, ut Chrysostomus in Gen. Epiphanius inl haeresi Origenis, citatis Methodii verbis, Basilius hom. 9. Hexa Ephrem diaconus apud Barcepham lib. de paradiso cap. 27. maledictionem hanc referunt ad utrumque serpentem, corporeum & incorporeum. Unde quorundam sententia est ea ad literam ad utrumque serpentem pertinere. Quod quidem satis probabile est, dato quod ejusdem scripturae plures sint aliquando sensus literales. Sed quia hoc merito in dubium vocatur, eo quod pluralitas sensuum literalium in eadem scriptura frustra poni videatur, cum sensus mysticus non minus vere quam literalis sit intentus a spiritu sancto; propterea dicendum potius verba maledictionis juxta literam ad corporeum serpentem pertinere, juxta allegoriam vero ad serpentem incorporeum & mysticum, id est diabolum.

Quod enim ad corporeum serpentem pertineant, ex contextu historiae perspicuum est; illi namque serpenti maledixit Dominus de quo dixerat Eva: Serpens decepit me & comedi. Unde mox sequitur dixisse Dominum ad serpentem: Quia fecisti hoc, &c.

Idem probant verba maledictionis, in quibus serpens comparatur cum aliis bestiis terrae & ea Deus illi imprecatur, quae nunc in serpentum genere conspicimus.

Accedit & generalis ratio. Cum enim haec Moysi narratio de maledictione serpentis non minus historica sit, quam omnia superiora, nec minus etiam quam quod statim subjicitur de maledictione mulieris & viri; necesse est ut similiter accipiatur secundum propriam verborum quibus describitur, significationem.

Sed difficultas occurrit, quomodo ad verum ser¬ pentem recte referatur haec maledictio, cum ea quae Deus serpenti imprecatur, velut quod terram comesturus sit, & super pectus suum progressurus, sint vero serpenti naturalia, & quae ei jam ante tentationem hominis, atque ab initio suae creationis competebant; & proinde supplicii loco infligi non potuerint. Quod enim naturale cuiquam est, cum sit bonum naturae ejus, non infertur ei pro poena. Atque haec ratio est eorum qui verba maledictionis ad solum diabolum referunt. De qua re nominatim vide Rupertum lib. 2. de victoria verbi Dei cap. 15.

Verum e contra similis difficultas etiam de serpente mystico moveri potest. Neque enim Diabolus tunc demum quando mulierem tentando decepit, maledictioni factus est obnoxius; sed ab eo tempore quo per superbiam a Deo se avertit. Ex tunc enim addictus fuit aeternis suppliciis, neque ejus poenae augmentum illum meruit, quando Evam ad peccatum induxit, nihilo magis quam novam poenam meretur tot deinde subsecutis ac quotidianis hominum tentationibus. Quare si hujusmodi argumento credendum sit, de neutro serpente verificari poterunt maledictionis verba.

Quidam ea referentes ad verum serpentem, ut dictam difficultatem evadant, dicunt serpentem primum fuisse de genere quadrupedum ac more eorum herbas comedisse; sed postquam Diabolus eo usus fuit instrumento ad hominem tentandum, divinae maledictionis sententia pedibus orbatum humi repere coepisse, terramque pro cibo accepisse. Quae sententia est Josephi lib. 1. antiquitatum, Bisilii hom. 9. Hex. Chrysostomi in Gen. & Ephrem diaconi apud Moysen Barcepham loco supra citato, & Pauli Bargensis cum aliis nonnullis. Ac ne illud de serpente, quod pedes aliquando habuerit, incredibile putetur, allegatur Plinius lib. 11. c. 46. referens visos aliquando serpentes anserinis pedibus.

Alii vero non quidem pedes aliquando serpentem habuisse dicunt, sed tamen anteriori parte ac toto pectore celsum & erectum incessisse opinantur, quo modo adhuc Basiliscus incedit, Plin. auth. l. 8. c. 21.

In hac sententia sunt Beda Genesin explicans, & Magister historiae scholasticae, qui praeterea addit Phariam serpentem adhuc, ut traditur, crectum incedere. Prudentius quoque in Hamart. ita se sentire significat.

Has autem opiniones non debere absurdas aut improbabiles videri, quidam ostendere nituntur ex eo, quia cum propter hominem omnia animantia fuerint creata, nihil mirum, si aliqua species animalis quoad formam exteriorem & membra propter hominem sit aliquantulum mutata, quando etiam tota terra propter hominem maledictio subjecta est. Imo nec mirum si dicatur serpens propter hominem pedibus privatus, cum inter ipsos homines multi sint claudi, caeci, mutili, quos tamen singulos natura praestantiores esse qualibet tota specie animalis ratione carentis nullum est dubium. Addunt exemplum maris mortui perpetuum fumum exhalantis. Hoc enim tale factum esse constat ob peccata hominum.

Aliis porro contra videtur, per hanc maledictionem nihil in serpentis natura ac forma mutatum esse. Si enim Deus nec angelo nec homini quicquam eorum quae naturalia sunt, ademit propter ipsorum peccatum; igitur nec serpenti propter peccatum alienum: Et ut demus, inquiunt, illum ser pentem qui Diaboli instrumentum fuit, ita mulctatum fuisse a Deo, ut aliquid naturale ei auferretur; nulla tamen ratio erat, ut omne genus serpentum etiam eorum qui ex illo non essent procreandi, cadem poena plecteretur.

Nam quod de terra maledicta & mari mortuo adfertur, id simile esse negant, cum in neutro natu¬ ra elementi sit mutata, sed tantum inductae qualitates deteriores quidem, sed quarum secundum naturam primitus institutam utrumque capax erat; tametsi non apparet mare mortuum antea omnino fuisse. Nam locum illum occupabant civitates & agri Pentapoleos.

Horum igitur sententia est maledicta serpentis, absolute loquendo fuisse serpenti naturalia, sed quodam modo post illam tentationem, & ex ea consecutam primorum hominum transgressionem, facta fuisse ei velut poenas & supplicia, non quidem habito respectu ad serpentem, qui nullam ex illis poenam sensit, sed respectu hominis. Nam quae antea fuerant serpenti naturalia, post hominis transgressionem per eum ut instrumentum procuratam, cesserunt ei apud homines in aeternum opprobrium, odium & execrationem. Qui enim antea non fuisset homini invisus & execrabilis, post peccatum propter ista homini invisus & execrabilis factus est. Est autem quaedam velut poena serpentis, quod ex illo tempore eum homo super alia animalia oderit, horrescat, abominetur, & quoquo modo laedere & perimere conetur.

Eam rem declarant exemplo mortis, quae propter peccatum accidit homini. Mors enim homini naturalis est, si sola ejus natura spectetur, secluso dono immortalitatis, cum quo creatus fuit, & tamen eadem mors facta est homini poena peccati post transgressionem, postquam illo dono spoliatus, suae permissus est naturae. Sicut ergo mors homini, sic humi reptatio serpenti facta est poena, quae prius erat natura. Addunt simile de arcu caelesti, quem, cum ante diluvium naturaliter in caelo appareret, Deus post diluvium instituit in signum inundationis terrae nunquam amplius futurae.

Ad hunc modum in verum serpentem competere maledictionem significat author quaestionum veteris & novi testamenti qu. 31. Sequuntur autem complures ex Neotericis.

Verum sive hoc modo, sive aliter intelligatur a Deo maledictum esse vero serpenti; quaeri tamen adhuc potest, cur punitus fuerit serpens qui non peccavit, nec omnino peccare potuit?

Hoc enim argumentum Lyranus & alii contra hunc intellectum objiciunt. Sed facile respondetur, id factum non propter serpentem, sed propter hominem, utpote cujus usui cuncta animantia ut & caetera corporalia subservire debebant, sive illis hoc bonum esset sive malum. Nam ad usum hominum occiduntur animalia & duris laboribus applicantur. Quare nec mirum si serpens qui non, peccavit, propter hominem qui peccavit, factus est maledictioni obnoxius, idque ob has causas. Primo in detestationem diaboli, qui ad hominem tentandum & perdendum hoc instrumento usus fuerat. Secundo, in abominationem ipsius instrumenti, id est, serpentis per quem homo inductus fuit ad peccatum, & cum quo mulier ipsa peccaverat. Sic enim & in lege Lev20. jubetur interfici pecus cum quo quis peccavit. Tertio, ut homo quoties serpentem aspiceret, sui casus admoneretur. Quam causam indicat Prudentius in Hamartigenia.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 14