Text List

Capitulum 15

Capitulum 15

Quis sensus maledictionis in serpentem latae

§. 15. Quis sensus maledictionis in serpentem latae.

SEd nunc ipsa maledictionis verba ad utrumque serpentem relata exponamus. Ac prius quidem in eum sensum quo dicta sunt ad serpentem corporeum. Non est autem absurdum, ut putat Lyranus, Dominum loqui serpenti bruto ac non intelligenti, quia nec absurde Christus imperavit mari & vento dicens: Tace & obmutesce. Fiunt enim haec propter hominem intelligentem, ut supra dictum est. Ac nihilominus effectum suum semper habent hujusmodi sermones in iis rebus ad quas diriguntur. Nam fieri non potest ut affectu suo frustretur Dei sermo, Isa. 55. Non prius autem interrogat Dominus serpentem dicens: Quare hoc fecisti? sicut virum & mulierem ante interrogaverat, tum quia a serpente muto & irrationali, postquam negotio suo peracto desiit eo uti diabolus, jam non expectabatur responsum; tum quia Diabolus ipse qui per serpentem fuerat locutus, nec confiteri peccatum suum poterat, nec habebat omnino unde se excusaret, ut ait Aug lib. 2. de Gen. contra Manich. cap. 17. Dicit itaque ad serpentem Deus: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia & bestias terrae: id est, quia fuisti instrumentum decipiendae mulieris, atque inducendae ad transgressionem mei praecepti, ideo in toto genere animantium terrestrium eris maxime contemptus & vilis, ipsique homini quam maxime exosus & execrabilia.

Haec maledictio tribus partibus explicatur. Prima est: Super pectus, & ut addunt 70. ventrem tuum gradieris. Cum enim caetera terrae animantia vel alis in altum tollantur, vel pedibus utantur, vel ad ingressum, vel ad saltum, solum serpentum genus tanquam abjectissimum, sine pedibus pectore in terram depresso prorepit; cujus motus vilitas eo argumento ostenditur, quia viliorem se facit homo, si reptationem hujusmodi voluerit imitari projectus humi, quam si aut volatum aut saltationem, aut quadrupedum incessum imitetur.

Secunda: Terram comedes cunctis diebus vitae tuae. Quo cibi genere nihil vilius. Terra enim infimum est & vilissimum elementum. Ex eo autem serpens venenum suum sugere dicitur. Unde quidam tenent serpentes plumbeis cistis inclusos alio quodam praebito alimento, ut eos habeant innoxios utpote veneni expertes.

Tertia: Inimicitias ponam inter te & mulierem, & semen tuum & semen illius. Ipsa conteret caput tuum, & tu insidiaberis calcaneo ejus. Haec inimicitia juxta literam est odium irreconciliabile inter Evam ejusque posteros, id est, genus humanum, & inter genus serpentum: Naturaliter enim homo odit serpentem, ipsoque ejus aspectu terretur, ut Moyses Exod. 4. eumque ubi potest perimere & perdere nititur, quod ut faciat caput ejus conterit, sine quo supervivere non potest, cum alia membra abscissa cum reliquo corpore adhuc coire soleant. Quod autem quidam leguntur amasse serpentum consortium, quale est quod de Tiberio Caesare narrat Suetonius, illi serpentem quendam adeo fuisse in deliciis, ut ex manu ejus cibum caperet; id ex naturali quadam affectione seu corporis seu animi provenisse arbitrandum est, sicut & illud quod quidam delectantur esu carbonum. Serpens quoque vicissim & aeque odit hominem, & perdere eum cupit; cumque in altum se erigere non possit, ut caput aut ventrem ejus petat, insidiatur calcaneo ejus, id est latenter & ex improviso pedi vel plantae ejus morsum infigere studet. Jam quomodo haec eadem mystice quadrent in serpentem incorporeum, id est, diabolum, breviter dicendum.

Maledictus est diabolus inter omnia animantia terrae; vel quia propter superbam suam aeternae maledictioni addictus omni creatura vilior factus est; vel quia quicquid corporaliter in bestiis obscoenum, truculentum, fraudulentum apparet, in totum multe magis in diabolo spiritualiter reperitur; vel denique quia cunctas bestias, id est, homines bestiis similes, hoc est, peccatores ipse unus malitia superat.

Super pectus ac ventrem graditur, exponente Augustino lib. 2. de Gen. contra Manich. cap. 17. quia duabus viis tentat homines seducere, scilicet, per superbiam quae significat pectus, & per libidinem quae ventre significatur. Vel secundum Gregorium lib. 21. moralium cap. 2. & 3. parte curae pastoralis admonitione 20. quia & cogitationem mali suggerit, & ad ejusdem consummationem impellit, ut per ventrem significetur executio operis luxuriae; per pectus autem ejusdem desiderium & voluntas. Caeterum Ambrosius lib. de paradiso cap. 15. & de fuga. saeculi cap. 7. & Hieronymus in quaestionibus super Genesim, hanc maledictionis partem interpretantur de versutia & fraudibus diaboli, tanquam flexuoso & tortuoso illo serpentis super terram incessu significatis.

Terram comedit diabolus, interprete Augustino ubi supra, & Gregorio in expositione psal. 4. poenitentialis; quia homines terrenis cupiditatibus infixi sunt esca diaboli, quam ille & avidissime captat, & devorare atque consumere nititur. Unde de eo ait Petrus 1. epist. cap. 5. Quod tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.

Inimicitiae inter serpentem & mulierem & inter semen utriusque significant inimicitias & pugnam perpetuam inter diabolum ejusque semen, qui sunt filii nequam, Matth. 13. id est, filii diaboli, (is enim per excellentiam tum eo loco, tum alibi nequam & malus vocatur) & inter mulierem ejusque semen, id est, homines electos. Non enim de quovis semine mulieris, id est, de quibuscunque hominibus juxta sensum mysticum haec loquitur Deus, sed de eo quod ex adverso opponitur semini diaboli, id est, hominibus reprobis. Sic autem Deus praedicit inimicitias inter utrumque semen futuras, ut tamen victoriam polliceatur semini mulieris adversus mysticum serpentem & semen ejus, nempe iis verbis: Ipsa conteret caput tuum, & tuinsidiaberis calcaneo ejus. Sensus enim est: Quamvis futurum sit ut tu calcaneo mulieris & semini ejus perpetuo insidieris; ipsa tamen cum semine suo victoriam de te reportabit conterendo caput tuum.

Quid vero per caput serpentis & per calcaneum hominis mystice significetur; non una est omnium sententia. Videntur autem illi congruentissime rem explicare, qui per caput serpentis intelligunt principatum diaboli, videlicet consistentem in eo quod hominem per peccatum sibi subjiciat: item per calcaneum hominis aliquid deterius atque inferius ipsius hominis, ut sunt bona ejus externa, & corporalia, & ipsum corpus respectu animae, & in partibus animae appetitus sensitivus. Itaque semen mulieris, id est, electi conterunt caput serpentis, quia dominium & tyrannidem diaboli in se expugnant, dum. per poenitentiam ac novam vitam peccata priora destruunt, nec ultra suggestionibus illius ad nova peccata consensum adhibent. Quo respexit Apostolus quando scripsit ad Roman. cap. ult. Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Quod & de justo homine canit psalmista: Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem.

Ipse vero serpens, id est, diabolus insidiatur calcaneo hominis, vel ut in Hebraeo est, conterit calcaneum ejus, quia quod ad electos attinet, tantummodo praevalet in illud quod in eis inferius ac deterius est, scilicet in bona externa quae saepe permittitur electis auferre per se vel per homines malos tanquam semen suum. Item in corpus quod permittitur varie affligere, & interdum occidere, sed sine animae detrimento; imo vero cum magno animae lucro, ut in SS. Martyribus, in S. Job, aliisque plurimis qui per haec ipsa damna corporalia ac temporalia diaboli victores effecti sunt. Conterit etiam seu mordet, ac suo veneno afficit calcaneum hominis per hoc quod inferiorem animae partem, id est, appetitum sensitivum, atque etiam voluntatem indeliberatam adhuc aliquo usque sub peccato captivam detinet propter vitium concupiscentiae quo partes illae manent infectae donec liberetur homo de corpore mortis hujus, ut ait Apostolus Roman. 7. Quae tamen captivitas non efficit hominem simpliciter diabolo subjectum. Nam ut statim sequitur cap. 8. Nihil damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus vitae per Christum liberavit eos a lege peccati & mortis; ac proinde & a potestate diaboli. Qui utique non regnat in nobis nisi per peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 15