Capitulum 1
Capitulum 1
Quod fuerit primum Adae peccatum
NOn unum fuisse primi hominis peccatum, sed multa, in quae per diaboli tentationem inciderit, docent Ambrosius scribens in Luc. 4. ubi de tentatione Domini agitur, Augustinus Enchiridii c. 45. & Gregorius hom. 16. in evangelia, cujus verba commemorat Magister in superiori dist. §. D. Enumerant autem hi authores aliquot peccata, quae dicunt in una illa primi parentis transgressione reperiri. Quae omnia revocari possunt ad haec octo, quae sunt superbia, amor uxoris inordinatus, curiositas experiendi fructum vetitum, dubitatio de intellectu praecepti divini, opinio quod transgressio ejus esset venialis, peccatum gulae, peccatum inobedientiae, & peccati a se commissi excusatio; in quo postremo continetur, etiam accusatio Dei.
Quidam putant infidelitatem; tum quia hoc primum serpens conatus fuit persuadere dicens: Non moriemini; tum quia sicut fides est initium & radix justitiae, sic infidelitas initium esse videtur & radix injustitiae & transgressionis. Ita quidem nonnulli nostri temporis haeretici, scilicet ut tueantur illud suum dogma, sola infidelitate gratiam Dei amitti.
At inter Catholicos Bonaventura & Scotus opinantur primum Adae peccatum fuisse inordinatum amorem erga conjugem; non quidem amorem carnalis concupiscentiae, quae nondum excitata erat in membris ejus, sed socialis vitae atque humanae amicitiae, quo amore inductus ne conjugem contristaret parvipenderit praeceptum Dei; quomodo saepe accidere nobis solet ut offendamus Deum, ne offendamus amicum. Hujus sententiae videri cuipiam posset Augustinus author. Nam lib. 14. de civitate cap. 11. sic ait: Credendum est illum virum suae foeminae, uni unum, hominem homini, conjugem conjugi ad Dei legem transgrediendam, non tanquam verum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. Et lib. 11. de Genes. ad litteram cap. 42. Noluit Adam Evam contristare, non quidem carnis victus concupiscentia, quam nondum in membris suis senserat, sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus ne homo ex amico fiat inimicus. Sic ille.
Verum huic quaestioni jam ex parte responsum est ad dist. superiorem, ubi de primo mulieris peccato agebamus. Si enim in muliere, ita & in viro praecessit occulta mentis elatio, priusquam in apertam praecepti divini transgressionem prorumperent. Neque enim credibile est hominem in tanta excellentia justitiae ac sapientiae conditum, Deo, conditori suo inobedientem futurum fuisse in re tam modica, ut erat ab una arbore inter tot alias concessas, abstinere, cum praesertim ad eam nulla sensus aut appetitus inclinatione moveretur, si non prius a Deo per superbiam recessisset. Quod quidem contigisse existimandum est non ante externam & a diabolo profectam tentationem, sed post audita illa tentatoris verba: Eritis sicut dii scientes bonum & malum. Quamvis enim scriptura non dicat verba serpentis ad virum prolata fuisse; non tamen dubitandum est quin ea mulier viro retulerit, quando eum ad esum vetiti fructus invitavit. Scriptura enim rem quam brevissime narrans multa relinquit intelligenda; tametsi satis aperte ex ipsa scriptura probatur, quia Deus Adae postea improperat quod voluerit esse sicut Deus sciens bonum & malum. Hoc enim quomodo voluit, nisi sugge stio serpentis per mulierem ad se pervenisset. Sic igitur statuendum est Adam verbis serpentis quibus dixerat: Eritis sicut dii, &c. per uxorem ad se relatis, priusquam ei consentiret ad praecepti divini praevaricationem, superbiam animo concepissePer ea enim verba ad considerationem propriae ex cellentiae inductus, ita ad semetipsum conversus est, ut a Deo recederetu cor ejus; quemadmodum testatur Ecclesiasticus cap. 10. dicens: Initium superbiae hominis apostatare a Deo, quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Quod & Tobias significat cap. 4. his verbis: In superbia sumpsit initium omnis perditio. Et Sapiens Proverb. 16. Ante ruinam exaltabitur corQua sententia ad hanc rem utitur Aug. libr. 14. de civitate cap. 13. Quin & Paulus Rom. 5. dum peccatum Adae vocat inobedientiam, dicens: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita & per unius obeditionem justi constituentur multi; significat illud peccatum superbiam fuisse; quia primus actus superbiae est nolle subjici alterius imperio, quae proprie dicitur inobedientia. Quare & Augustinus lib. 14. de civitate cap. 13. & lib. 8. de Gen. ad literam cap. 14. pro iisdem habet superbiam & inobedientiam, nec non humilitatem & obedientiam. Loquitur autem ibi Apostolus de primo Adae peccato, quia de illo peccato agit per quod amissa est justitia & infecta peccato tota posteritas. Hi autem sunt effectus primi peccati. Peculiariter autem Adami superbia taxata est a Deo non sine sarcasmo, quando expellens eum e paradiso dixit: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum & malum. Ex quibus verbis plane constat Adam appetivisse id quod serpens promiserat; scilicet ut esset sicut Deus, sciens bonum & malum. Hoc autem fuisse primum ejus peccatum, satis apparet tum ex eo quod tentationem hujus tantae promissionis nulla alia tentatio legatur praecessisse; tum quia quodcunque aliud ejus nominetur peccatum, id magis natum est sequi ex superbia, quam contra, ut mox docebimus.
Hanc vero sententiam constanter tradunt Patres, ac praecipue Augustinus multis locis, ut libro 8. de Genes. ad literam cap. 13. & 14. & lib. 11. cap. 5. 30. 39. & 42. libr. 14. de civitate cap. 13. ubi docta ratione demonstrat tam in homine, quam in daemone non aliud esse potuisse malae voluntatis initium, nisi superbiam. Quod & repetit ejusdem libro capite 15. Item Ench. 45. ubi enumerans peccata primae transgressionis hominis, superbiae primum assignat locum. Ejusdem Augustini in concione II. super psal118. haec verba sunt: Primi homines per serpentem decepti & dejecti non fuissent, nisi plus quam acceperant habere, & plus quam facti fuerant esse voluissent. Hoc quippe ille promiserat dicens: Eritis sicut dii. Similia tradit concione 9. & 21. super eundem psal. Vide ejusdem enarrationem in psalm. 18. 68. 70. & 82. & ejus titulo dialogum 65. quaestionum q 4. Quin & generalis est Augustini sententia lib. 2. de peccatorum meritis cap. 19. Praecedit in voluntate hominis appetitus quidam propriae potestatis, ut fiat inobediens per superbiam. Eadem est de primo homine doctrina Basilii in hom. quod Deus non est author malorum; Ambrosii in Luc. 4. ubi dicit hominem non cibi appetitu, non praecepti oblivione; sed promissi honoris ambitione illecebrosa deceptum fuisse. Item Chrysostomi hom. 16. in Genes. & hom. 11. ad populum Antiochenum, & lib. 1. de providentia; Leonis sermone 5. de Nativitate Domini; Prosperi lib. 2. de vita contemplativa capit19. ubi de primis hominibus ait: Non desererent Deum, nisi superbirent, & similitudinem Dei damnabiliter appetivissent. Item Fulgentii libr. 2. de Incarnatione & gratia Christi c. 22. Eucherii lib. 1. in Gen. Gregorii lib. 4. moralium cap. 9. lib. 13. cap. 17. & lib. 34. cap. 17. Damasceni lib. 2. de fide cap. 10. Bernardi sermone 1. de Adventu; Rupertilibr. 3. in Genes. & libr. 10. in Matth. 26. Denique Magistri hac dist. & omnium pene scholasticorum ac nominatim S. Thomae in 2. 2. quaest. 163. art. 4. & Cajetani in eundem locum sententiam communem contra Scotum defendentis.
Est autem haec eorum ratio potissima: Inter actus malos priores sunt interni quam externi, tam circa objecta spiritualia quam sensibilia. Non potuit autem esse in animo cupiditas inordinata boni sensibilis, nisi prius ipse animus a Deo fuisset aversus. Quamdiu enim Deo manebat subjectus, manebat etiam pars inferior perfecte subjecta superiori, neque ab ea deficere poterat nisi prius superior deficeret a subjectione Dei. Jam autem inter actus internos qui versantur circa objecta spiritualia, prior est ille qui circa finem, quam qui circa media versatur. Nam media appetuntur ob finem, finis autem hominis in malis est excellentia propria, quae proprium est objectum superbiae; necesse est igitur superbiam primum peccatum primorum hominum fuisse. Haec ra) tio est apud Thomam, eademque consona doctrinae quam de primo hominis peccato tradit pluribus verbis Augustinus libro 14. de civitate cap. 13.
Alia ratio: Primi homines primo omnium tentati sunt peccato superbiae per illa verba: Eritis sicut dii; ergo per illud primum ceciderunt.
Alia: Diabolus voluit hominem trahere in ruinam per illud peccatum per quod primum ipse ceciderat; cecidit autem per superbiam, ut monstratum est ad dist. 6. ergo per eam in lapsum praecipitatus est homo. Hanc rationem continent verba Basilii hom supra citata, & Gregorii lib. 34. moralium cap. 17.
Alia: Christus per humilitatem & obedientiam genus humanum e statu peccati in statum gratiae restituit atque erexit; ergo Adam per superbiam & inobedientiam genus humanum e statu primae innocentiae in statum peccati dejecit. Indicat hanc rationem Augustinus lib. 14. de civitate capite 13. Fundatur autem in multis scripturis Christi humilitatem & obedientiam nobis praecipue commendantibus in negotio reparationis nostrae, ut Rom. 5. Philip. 2. & alibi. Item in precibus ecclesiae qualis illa: Deus qui in filii tui humilitate jacentem mundum erexisti, &c.
On this page