Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Responsio ad objectiones

§. 2. Responsio ad objectiones.

SOlvenda nunc eorum argumenta qui non superbiam, sed aliud quoddam faciunt primum hominis peccatum. Et quidem ad illa duo quae pro infidelitate adferebantur, respondemus.

Ad primum, In verbis serpentis prius quidem audiri illud: Non moriemini, quam istud: Eritis sicut dii, &c. sed intentantis intentione prius fuisse ut homo hoc posteriori audito moveretur ad amorem inordinatum propriae excellentiae, quam ut crederet quod dicebatur priori loco; atque ita factum fuisse¬ Tota enim propositione serpentis audita haesit cogitatio hominis tam viri quam mulieris in verbis postremis, quae continebant insignis cujusdam excellentiae promissionem. Hinc igitur concepta superbia, statim per eam ita excaecati sunt, ut etiam illud quod primum erat in verbis tentatoris, scilicet: Non moriemini, verum esse crederent.

Ad alterum; collectionem esse vitiosam, ac potius oppositum consequentis sequi ex illo antecedente. Quod enim primum est in generatione, id ultimum esse solet in resolutione. Nam in animali primum vivit cor, & ultimum moritur, ut & radix in plantis. Sic in aedificio primum ponitur fundamentum, sed ultimum evertitur; & ita in aliis. Quare si fides initium est & fundamentum justitiae, sequitur eam in destructione justitiae non primam, sed potius postremam auferri. Itaque infidelitas, qua fides velut emoritur, atque evertitur, non principium, sed potius finis ac complementum erit injustitiae. Quod & scripturis sacris consentaneum est, quae docent per malam vitam eo tandem delabi fideles ut ipsam quoque fidem amittant. Unde Apostolus 1. Timoth. I. Habens, inquit, fidem & bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt. Et capite 6. Radix omnium malorum cupiditas, quam quidam appetentes errauerunt a fide. Hinc Prosper ait, justo Dei judicio fieri ut amittat inutilem fidem, qui noluit exercere charitatem. Quocirca recte August. non superbiam ex fidelitate nasci, sed ipsius infidelitatis matrem esse testatur, lib. de Pastoribus cap. 8.

Porro ad loca Augustini quae pro se adducunt qui inordinatum amorem uxoris fuisse putant primum Adae peccatum, ex ipso August. prompta est responsio. Nam sentit quidem ille hujusmodi amorem viri erga uxorem fuisse priorem inobedientia aperta qua transgressus est praeceptum divinum. Et recte sentit. Siquidem & ipsa scriptura satis hoc significat, ubi memorat Deum dixisse ad Adam: Quia audisti vocem uxoris tuae, & comedisti de ligno, &c. non tamen vult. August. illud peccatum fuisse in viro omnium primum. Quin aperte docet occultam superbiam jam in eo praecessisse: Nisi enim, inquit, inter alia lib. 15. de Civitate cap. 13. ad sibi placendum averteretur a superiori immutabili bono, non Dei mandate uxoris praeponeret voluntatem, putaretque se venialiter esse transgressorem praecepti, si vitae suae sociam non desereret etiam in societate peccati.

Nec obstat quod lib. 11. de Genesi ad literam cap. 42. dicit idem August. Adam tunc quando consensit uxori ad esum fructus vetiti, nondum concupiscentiam sensisse in membris suis; quasi hinc sit consequens eum ante hunc consensum non amisisse primam innocentiam. Cui utique amissae continuo successit concupiscentiae vitium & lex membrorum; Non enim dicit Augustinus quod concupiscentiam in membris suis nondum habebat, sed quod eam nondum senserat. Inest enim concupiscentia etiam quando non sentitur.

Deinde fieri potuit ut quamvis ei inesset concupiscentia; non statim tamen existeret in membris ejus illa rebellio quae postea sese prodidit, quando consummata transgressione, quemadmodum scriptura loquitur, aperti sunt oculi amborum, & cognoverunt se esse nudos. Imo hoc ipsum valde congruebat justitiae divinae, ut quando homo peccavit interius, etiam exterius puniretur per vitium concupiscentiae inficientis vires animae; quando autem prorupit in opus externum transgressionis, etiam puniretur per apertam & conspicuam membrorum rebellionem, de qua dicitur: Et aperti sunt, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2