Capitulum 3
Capitulum 3
Quae fuerit primorum hominum superbia
SUperbiam non fuisse primum hominis peccatum hoc argumento quidam conantur ostendere: Si superbia fuisset primum hominis peccatum, id commisisset appetendo eam excellentiam quam serpens promittebat dicens: Eritis sicut Du, hoc est, divinitatem. Atqui homo priusquam peccaret, sciebat id sibi esse impossibile, utpote nullo adhuc errore affectus. Quare nec appetere illud potuit. Necesse est igitur aliud peccatum ponere primum, ut infidelitatem vel aliquod simile. Quaerit hoc argumentum, in quo proprie sita fuerit primorum hominum superbia, id est, quam excellentiam appetiverint.
Ad hanc difficultatem explicandam quidam ponunt gradus quosdam in peccato superbiae primorum hominum. Dicunt enim tam in praevaricatoribus Angelis quam in primis parentibus fuisse superbiae quoddam initium & progressum & consummationem. Initium, in nimia, & inordinata consideratione propriae excellentiae; progressum, in rebellione contra Deum; consummationem, in apperitu aequalitatis cum Deo, non qua simpliciter esset Deus, sed Deo similis, in hoc quod nulli subesset, sed sui tantum esset arbitrii.
Ad hoc dicendum allegant Augustinum loco jam saepe citato de civitate Dei, ubi cum superbiam definivisset, perversae celsitudinis appetitum, hoc ipsum exponens ita subjungit. Perversa enim celsitudo est, deserto eo cui debet animus inhaerere principio, sibi quodammodo fieri atque esse principium. Hoc autem fit cum sibi nimis placet. Et infra: Delectavit quod dictum est: Eritis sicut Dii. Quod melius esse possent, summo veroque principio cohaerendo per obedientiam, non suum sibi existendo principium per superbiam. Et iterum: Homo plus appetendo, minus est, qui dum sibi sufficere delegit, ab illo qui ei vere sufficit, defecit. Et quae sequuntur. Idem August. concione 21. super Psal. 118. Quod homo suus esse voluit, id esse dicit inobedientiae primum & maximum malum. Idem tractatu 4. in epistolam Joannis, in eo ponit hominis superbiam, quod voluerit esse suae potestatis, & non subjici voluntati Dei. Similia apud eum leguntur in expositione Psal. 68. libro 8. de Gen. ad literam cap. 13. & lib. 2. de Gen. contra Manichaeos cap. 15. & apud Prosperum in epist. ad Demetriadem. Ex his aliisque hujusmodi patrum sententiis colligunt primos parentes aequalitatem Dei hactenus appetivisse, quod sicut Deus nulli alteri subest atque a nullo dependet, sed ipse sibi ad omnia sufficiens est, omniumque suarum actionum primum principium; ita illi Deum tanquam illuminatorem atque rectorem suum amplius habere noluerunt; ita sibi placentes in excellentia propria, ut seipsos sibi sufficere putarent ad beatam vitam. Nam & revera qui hoc sentiunt & appetunt, illi divinam proprietatem, quae est sui juris ac suae potestatis esse, nullumque habere superiorem, sibi vendicant. Unde tales divinitatem ipsam interpretative & ex consequenti vere appetunt; quia nimirum eam appetunt excellentiam, quae soli Deo propria est, adeo ut creaturis eam communicari sit impossibile.
Porro quibusdam aliis videtur eo processisse hominis superbiam, ut proprie atque expresse divinitatem appetiverit, ac Deus esse voluerit. Quod imprimis probari videtur exemplo Satanae tentatoris ejus, de quo ad dist. 6. ostendimus probabile esse quod divinitatem proprie appetiverit. Est autem verisimile ab eo propinatum fuisse homini idem venenum quod ipse hauserat; ut per quod ipse ceciderat, illum quoque in lapsum traheret. Deinde, quia patres assignantes rationem, cur hominem lapsum & non Angelum reparare voluerit Deus, nusquam dicunt hoc ideo factum, quod homo minorem appetiverit excellentiam, quam Angelus; sed quia Angelus non tentatus, homo vero tentatus peccavit; vel certe alias adferunt rationes.
Huc accedit quod dicit Augustinus sermone 25. de tempore cap. 3. Tu cum esses homo, Deus esse voluisti? Ille cum esset Deus homo esse voluit. Quae antithesis hoc poscere videtur ut sicut Deus vere & proprie homo esse voluit, ita significetur hominem vere ac proprie Deum esse voluisse. Item quod in expositione Psalmi 68. ad illud: Quae non rapui tunc exsolvebam, dicit primos homines voluisse rapere di vinitatem; Quomodo etiam loquitur tract. 17. in Joannem. Sic & Rupertus lib. 3. in Gen. cap. 7. & 8. & lib. 10. in Matth. 26. scribit primos homines divinitatem appetivisse. Quod & apud alios patres legitur, ut apud Irenaeum lib. 3. contra haereses cap. 22. Prosperum lib. 2. de vita contemplativa, cap. 19. Cyrillum lib. 3. contra Julianum.
Sane dicendum videtur quod etsi non fuerit impossibile hominem appetere divinitatem proprie & per essentiam, ita ut vere vellet esse Deus eo modo quo primum Angelum appetivisse divinitatem probabiliter ostendimus ad sextam distinctionem, ideóque nonnulla probabilitate posset idem dici de homine, quod ibi de Angelo dictum est; non tamen eadem prorsus est ratio de utroque¬
Primum, quia multo nobilior & excellentior est Angeli natura, quam hominis, ac proinde longe majoris superbiae poterat illi esse occasio.
Secundo, quia Angelus peccavit non tentatus, & ob id merito permissus in superbiam longe majorem incidere.
Tertio, qui scriptura non similiter de utroque loquitur. Angelus enim sub persona regis Tyri dixit: Deus ego sum, idemque a Christo adorari voluit ut Deus. Homini autem Deus hoc tantum improperat: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum & malum.
Quarto, quia nec patres similiter de utroque loquuntur, ut intelligi potest ex testimoniis eorum citatis ad 6. distinctionem collatis cum iis quae hoc loco adduximus.
Quinto, quia non est ascribenda homini major superbia, quam ea ad quam legitur a diabolo per serpentem fuisse tentatus. Atqui serpens non dixit Eritis Dii, sed: Eritis sicut Dii, scientes bonum & malum; vel sicut Deus. Nam & hoc modo verti potest ex Hebraeo; non ergo tentando promisit divinitatem, sed Dei similitudinem; quare nec dicendum hominem plus appetivisse.
Denique hoc discrimen expresse tradit ex Scholasticis Altisiodorensis libro 2. suae summae tractatu 10. capite 3. quaestione 1. & 2.
Videntur itaque recte sentire, qui superbiam primorum hominum in eo sitam fuisse dicunt, quod voluerint esse sicut Dii, id est, quod Dei quandam similitudinem appetiverint, non qualemcunque; (Nam & nos omnes jubemur niti ad similitudinem Dei, scilicet per imitationem virtutum juxta illud: Estote perfecti, sicut & pater vester perfectus est) sed homini inconcessam & impossibilem; ita nimirum ut sicut Deus omnium habet scientiam, nec indiget rectore, nec cujusquam subditus est potestati; sic & ipsi omnia scirent, nec ab ullo regerentur, nec cuiquam alteri subditi essent, sed independenter suo jure atque arbitrio viverent. Quamvis ut supra dictum est, qui hoc volunt, consequenti ipsam divinitatem appetunt. Sunt enim haec Deo propria. Hanc superbiae hominis declarationem satis perspicue tradit Augustinus locis initio allatis: Atque ejusdem superbiae semina, in humano genere ex primo illo peccato relicta esse non est dubium, sed apud illos praecipue qui suam volentes statuere justitiam, justitiae Dei nolunt esse subjecti. Qualis utique fuit superbia Philosophorum, Pharisaeorum & Pelagianorum. Quam & significavit parabola filii luxuriosi, qui relicto patre sui juris ac potestatis esse voluit Ad ea quae pro diversa opinione allata sunt, ita responderi potest.
Ad primum, Satanam tentasse hominem per superbiam, quoniam ipse per superbiam ceciderat; non tamen eum tentare voluisse per eandem superbiam, qua ipse ceciderat, sed per eam ad quam facilius illum induci posse sperabat, utpote a conditione naturae humanae minus alienam
Ad secundum, ideo patres non assignare illam rationem hominis prae Angelo reparati, quod in utroque conspicerent commune crimen superbiae; subtilem vero criminis distinctionem existimarent egere majori perscrutatione.
Ad ea quae ex patribus, verba eorum cum exag geratione dicta, juxta sensum quem alibi tradunt, interpretanda esse. Voluit enim homo esse Deus; interpretative seu consecutive, propter appetitum illum similitudinis divinae, id est, ejus excellentiae, quae revera nequeat nisi in Deo reperiri. Qua ratione & divinitatem & Dei aequalitatem appetivisse & rapere voluisse non incongruenter dicitur. Nam & de homine reparato sic interdum patres loquuntur, ut dicant, Deum factum hominem, ut homo fieret Deus, id est, Deo similis per gratiam & opera virtutum.
On this page