Capitulum 4
Capitulum 4
Utrum Adam crediderit verbis serpentis
SEntentia Magistri est hac dist. §. D. non virum sed solam mulierem credidisse ea vera esse quae per serpentem diabolus promittebat. Quae quidem tria erant. Primum, eos quamvis de ligno vetito ederent, non morituros: Secundum, si de ligno ederent, futuros Deo similes: Tertium, boni malique notitiam accepturos. Nititur autem Magister partim verbis Apostoli 1. Timoth. 2. aperte negantis Adam seductum fuisse; partim authoritate Augustini qui libro I1. de Genesi ad literam cap. 42. & libro 14. de civitate cap. 11. negat virum credidisse i id verum esse quod serpens promittebat, credente licet muliere.
Deinde arbitratur ac supponit Magister serpentem accusasse Deum tanquam invidentem homini eam excellentiam quam per esum fructus vetiti fuerat consecuturus. In quem sensum verba serpentis ante Magistrum acceperunt Chrysostomus hom. 16. in Genes. Augustinus lib. 2. de Genesi contra Manichaeos cap. 15. Cyrillus lib. 3. contra Julianum, Rabanus, Rupertus, aliique non pauci commutantes in Gen. 3. Hoc autem viro persuaderi potuisse, scilicet Deum homini invidere, & invidendo prohibuisse ab esca illius ligni; Magister post Augustinum negat esse verisimile.
Accedit argumentum ex eo quod mulier quidem confessa est se esse seductam, Gen. 3. dicens: Serpens decepit me: vir autem nihil tale agnoscit, quod tamen libenter agniturus & dicturus erat pro sui excusatione, si vere inductus fuisset ad credendum verbis serpentis. Ac rursum ex illis Apostoli verbis 2. Corinth. 11. Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri. Cur enim de viro tacuit, si & ille seductus fuit?
Verum huic sententiae resistere videtur omnium pene patrum authoritas, qui diserte docent Adam verbis serpentis fidem habuisse, & ab eo deceptum ac seductum fuisse. Ignatius in epistola ad Trallianos: Diabolus, inquit, per mulierem seduxit patrem generis nostri. Irenaeus libro 3. contra haereses cap. 35. Adam seductus sub occasione immortalitatis, statim timore corrigitur. Hilarius can. 3. in Matth. Serpens Adam pellexerat, & in errorem fallendo traduxerat. Epiphanius haeresi 38. quae est Cajanorum: diabolus per mendacium decepit Evam & Adam. Ambrofius libro de paradiso capite 4. Mulier prior decepta est, & virum ipsa decepit. Scribunt in eandem sententiam Chrysostomus hom. 9. in 1. Tim. 2. Cyrillus lib. 2. in Joannem cap. 3. & libro 3. contra Julianum, Leo sermone 2. 3. & 4. de nativitate Domini. Prosper libro 2. de vita contemplativa cap. 19. & contra Collatorem cap. 19. & 21. Fulgentius libro de incarnatione & gratia Christi capite 22. Gregorius libro 29. moralium capite 6. Prudentius in Hamartigenia: Et iterum Ambrosius libro de Paradiso capite 21. & libro de Elia & jejunio cap. 4. Et in commentario super Luc. ad illud cap. 10. Qui etiam despoliaverunt eum.
Quin & Augustinus, quamvis in contrarium a Magistro citatus, nihil a praedictis patribus diversum sentire videtur. Scribens enim in Psal. 68. ad illud: Quae non rapui: Quis, inquit, rapuit divinitutem? Adam. Quis primum rapuit: Ille ipse qui seduxit Adam. Et Enchiridii cap. 45. in primo Adae peccato sacrilegium fuisse dicit, quia Deo non credidit. Item libro 11. de Gen. ad literam cap. 21. & 24. utrique parenti ascribit quod serpenti crediderint. Et libro 14. de civitate cap. 17. in utroque notat infidelitatem, qua Deo non crediderint. Dicit hoc idem concione 11. in Psalm. 118. & tractatu de Cantico novo capite 8. citatis verbis diaboli: Non morte moriemini, sed eritis sicut Dii, subdit de Adam Deum contempsit, serpenti credidit, & quod acceperat perdidit.
Neque vero haec patrum sententia destituitur scripturae testimonio. Nam Genes. 3. hujusmodi credulitatem Deus Adamo improperat his verbis: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum & malum. Significat enim hoc ironico loquendi schemathe, quid Adam ex gustatofructu arboris speraverit, nec tamen sit consecutus; scilicet ut esset sicut Deus, sciens bonum & malum. Quomodo eam sententiam intellexerunt Ambrosius libro de Elia & jejunio capite 4. & Prosper contra Collatorem capite 21.
Postremo: Si mulier quae & ipsa recta & integra, & spiritualis a Deo condita est, potuit per superbiam, ex suggestione serpentis conceptam, ita excaecari, ut promissioni ejusdem serpentis crederet: non debet incredibile videri, si & viri animus simili superbia obcaecatus dicatur ad credendum iisdem verbis serpentis induoi potuisse.
On this page