Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quomodo dicat Apostolus Adamum non esse seductum

§. 5. Quomodo dicat Apostolus Adamum non esse seductum.

DOctrinae superiori contrarium illud imprimis videri potest quod ex Apostolo allegabatur dicente i. Tim. 2. Adam non est seductus, mulier aud tem seducta in praevaricatione fuit. Verum haec Apostoli verba apud patres varias recipiunt interpreta¬ tiones. Quidam sic intelligunt: Adam non est prior seductus, sed mulier. Hoc enim exprimebatur in sententia praecedenti; Adam primus formatus est, deinde Eva. Sic Ambros. lib. de paradiso cap. 4.

Quidam hoc modo PAdam non est seductus a serpente secum loquente, sicut Eva. Alii hunc reddunt sensum: Scriptura non commemorat Adam seductum esse. Quo nimirum sensu Hebr. 7. Melchisedech dicitur sine patre, sine matre, &c. Author commentarii Ambrosio inscripti in Paulum, interpretatur Adam non fuisse seductum in praevaricationem, id est, sic ut mulieri praevaricationis author esset, quomodo mulier seducta viro fuit author praevaricandi: In eo enim commentario verba Apostoli expressius e Graeco sic leguntur: Mulier autem seducta facta est in praevaricationem.

Porro nonnulli sic exponunt: Adam non peccavit seductus, mulier autem peccavit seducta; id est viro non fuit persuasum Deum non praecepisse ne comederet de ligno, sed sciens & prudens transgressus est praeceptum Dei; mulicri autem hoc a serpente persuasum fuit, ut ad quam notitia praecepti non immediate a Deo, sed per virum venerat. Unde factum ut facilius crederet serpenti suggerenti non esse putandum quod Deus eos prohiberet ab esu illius ligni. Cum hoc autem consistit virum credidisse serpenti, eo quod dixit, Non moriemini, & eritis sicut Dii, &c.

Alii denique sentiunt Apostoli verba proprie & formaliter accepta veritatem habere; nec tamen inde consequi virum non credidisse vera esse quae serpens dixerat. Multa enim falsa credimus non proprie seducti ac decepti ab aliquo, sed alio quocunque modo ad credendum inducti. Nam is proprie decipere aliquem dicitur, qui fallendi animo falsum ei persuadet. Hoc modo serpens decepit mulierem, non mulier virum. Serpens enim fallere voluit; mulici autem etsi falsum viro persuasit, hoc fecit decepta non decipiens, seducta non seducens, quia non fecit animo fallendi. Putabat enim verum esse quod suadebat. At neque serpens proprie seduxit virum, quia sermo ejus non fuit cum viro, sed cum muliere. Quare nec suasione vel adhortatione aliqua serpentis dicendum videtur virum inductum fuisse ut verbis illius ad se relatis crederet, sed amore propriae potestatis, quo peccato primum peccaverat. Libenter enim credit quisque quod amat. Itaque proprie mulicr virum non seduxit, quia fallere noluit; serpens quoque virum non seduxit, quia nullam viro suasionem adhibuit. Unde concluditur virum non fuisse seductum.

Harum sex expositionum nulla cogit intelligere Adamum non credidisse vera esse quae serpens promiserat.

Si quaeras, quae sit harum expositionum optima? videtur id dijudicandum ex scopo Apostoli. Cui propositum erat ostendere quod mulier neque docere debeat, neque dominari in virum. Quod enim dominari viro non debeat, sed ei subjecta esse, probat, quia prior Adam formatus est, deinde Eva: Quod autem docere non debeat, sed potius discere, hinc probat, quia Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. Quae quidem ratio eo spectat ut ostendatur mulierem non ita pollere judicio ac vigore mentis, ut virum, sed simplicioris esse ingenii, minorisque prudentiae, qua occasione facilius seduci ac decipi queat, ac propterea diabolum, non ad virum, sed ad mulierem decipiendam accessisse. Huic intentioni Apostoli sola postrema expositio videtur apte congruere. Secundum hanc enim ostenditur virum proprie non fuisse seductum saltem immediate, sed solam mulierem. Caeterae autem expositiones etiam in viro seductionem agnoscunt, quia de seductione non ita proprie loquuntur. Nam patres apud quos illae expositiones leguntur; ut & alii superiori capite citati, cum diserte dicunt Adam deceptum ac seductum fuisse vel a muliere vel a serpente; seductionem intellexerunt materialiter, qua nimirum fit ut quis ad falsum credendum inducatur, sive hoc ab eo qui falsum dicit, fiat animo fallendi & vi suasionis ejus, sive simpliciter & per occasionem tantum, & sive mediate sive immediate.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5