Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Ad caetera objecta responsio

§. 6. Ad caetera objecta responsio.

EX hoc nudo & simplici verborum apostoli inEtellectu jam patet nullum esse argumentum quod adferebatur ex Genes. 3. & 2. Corinth. 11. quibus locis peculiariter de muliere dicitur quod fuerit seducta vel decepta. Jam enim ostensum est virum proprie non fuisse seductum, & tamen credidisse verbis serpentis.

Ad locum Augustini qui est lib. I1. de Gen. ad literam capite 42. respondent quidam Augustinum eo loco non absolute negare Adamum credidisse promissis serpentis, sed tantum dicere eum non credidisse seductum; eo scilicet modo quo apostolus loquitur. Verum si locus ipse inspiciatur, plus aliquid Augustinum dicere voluisse facile apparebit. Nam pro ratione sui dicti adfert, quod Adam jam spiritali mente praeditus erat, quasi ob id non potuerit induci ad credendum, quod eos Deus ab esca illius ligni invidendo prohibuisset. Qua ratione sequeretur quod nec ad caetera credenda potuisset induci. Deinde haec ratio etiam mulieri proculdubio communis est. Nam & illa ante peccatum spiritali mente praedita erat. Unde consequeretur nec mulierem serpenti credidisse, vel illud de quo loquitur Augustinus, vel quicquam aliud. Rectius igitur alii respondent Augustinum in eo opere multa disputando magis quam definiendo dixisse, quemadmodum ipse fatetur in retractationibus. Sicut ergo alibi de muliere aliter loquitur, agnoscens in ea peccatum, sicut omnino agnoscere oportet mentem spiritualem, perinde ut in viro, licet non aequaliter, ita & de eo quod negat virum credidisse verbis serpentis, existimandum est. Quod quidem patet ex aliis locis in contrarium ex ipso allegatis superiori capite. Ac sane si potuit mulier, quod de ea August. sentit, credere atque in animum inducere, Deum prae invidia prohibuisse hominibus ne fructum illius ligni ederent; potuit & animus viri per superbiam prius conceptam usque adeo excoecari, ut hoc idem crederet. Si enim culpam suam in Deum quodammodo rejecit dicendo: Mulier quam dedisti mihi, &c. potuit & invidiae crimen Deo ascribere.

Quod vero idem Augustinus libro 14. de civitate cap. 11. adducto exemplo Aaronis & Salomonis, docet Adamus uxori non tanquam verum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse; id videtur intelligendum de ea seductione qua putaretur non esse a Deo praeceptum ut de ligno non ederent. Hoc enim modo non vir sed mulicr seducta fuit juxta quintam sententiae apostolicae expositionem; atque hoc discrimen inter virum & mulierem ponit eodem loco Augustinus, nempe quod vir sciens prudensque peccaverit, id est, praeceptum sibi datum transgressus fuerit, non autem mulier; ubi & haec verba subjungit: Hos autem seductos intelligi voluit, qui id quod faciunt non putant esse peccatum, ille autem scivit. Verumtamen juxta postremam expositionem apostolicae sententiae verba Augustini nullam habent difficultatem. Negat enim virum seductum fuisse, sed non negat eum credidisse vera esse quae dixerat serpens.

Quin potius id affirmat eodem lib. cap. 17. reprehendens. Adamum in eo quod Deo non crediderit; utique propter hoc quia crediderat serpenti, saltem in eo quod dixerat: Non moriemini: Nisi enim hoc credidisset, non se in certam moriendi necessitatem per esum fructus vetiti conjecisset.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6