Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Utrum vir an mulier gravius peccaverit

§. 7. Utrum vir an mulier gravius peccaverit.

EX quaestione superiori dependet aliquatenus determinatio quaestionis praesentis, uter gravius peccaverit vir an mulier. Quamvis enim hujus rei certa cognitio non ad humanum, sed occultum Dei judicium sit referenda; probabiliter tamen de ea aliquid ex his quae per scripturam revelata nobis sunt, dici potest.

Magister supponens, ut supra dictum est, solam mulierem credidisse verbis serpentis promittentis Dei similitudinem ex esu fructus vetiti; consequenter putat mulierem gravius peccasse, quod sola vel similitudinem vel aequalitatem divinitatis usurpare voluerit. Citat autem ad hoc eodem loco ex Augustino, quae produxerat ad docendum Adam non credidisse verbis serpentis. Sequitur hac in parte Magister ut in multis aliis, Hugonem haec eadem docentem in summa sententiarum tractatu 3. capite 6.

Ante hos eadem fuit sententia Chrysostomi homilia 7. ad populum Antiochenum; ubi inter tres illos, serpentem, mulierem, virum, viri peccatum facit levissimum. Et homilia 25. in epistolam ad Roman. in expositione morali, ubi mulierem plus quam virum punitam fuisse dicit, quod viro causa fuerit perditionis, sicut & Jezabel majores poenas dedit quam Achab vincae raptor, eo quod ipsa totum negotium texerat, regique lapsus occasionem ) tractans illa verba scripturae: Mulieri quoque dixit

dederat. Rupertus etiam libr. 3. in Genes. cap. 22. multiplicabo, &c. Triplici poena, inquit, mulier punitur, quia triplex majus fuit peccatum ejus quam Adam. Primo, quia credendo serpenti plus quam Deo, seducta est. Deinde, quia ligni vetiti pulchritudinem & suavitatem delectabiliter concupivit. Tertio, quia non contenta transgressione propria, virum quoque ad transgressionem induxit. Merito igitur triplici peccato triplex vindicta praeter communem sibi cum viro mortem reddita est. Haec ille & plura in eandem sententiam. Huic opinioni suffragatur S. Thomas in 2. 2. q. 163. art. 4. & tam ipse quam alii plerique Scholasticorum scribentes in hanc distinctionem.

At contra S. Ambrosius libro de institutione virgmis capite 4. de hac re disserens ex professo multa adfert argumenta quibus ostendat viri peccatum gravius fuisse. Idem in commentario super Lucam ad illud cap. 4. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus; dicit Evam mobilitate magis animi quam pravitate peccasse. Quae verba leguntur in officio ecclesiastico semel & iterum per annum, scilicet in quadragesima & sabbato post Pentecosten. Adde Isidorum qui lib. 2. de summo bono capite 17. gravius esse dicit industria peccare, quomodo peccavit Adam, quam ignorantia, quomodo peccavit Eva. Verba Isidori recitant Magister in textu §. H. & Hugb loco supra citato, atque ea ne suae sententiae videantur adversa, solvere conanturCum his sentit Cajetanus scribens in Genes. 3. ubi peccatum Evae quinque rationibus extenuat, ac minimum fuisse docet, tametsi in iis quae scripserat super Thomam, secus videatur sensisse authorem suum secutus.

Porro Augustinus libro 11. de Genes. ad literam ca. 35. loquens de primo utriusque parentis peccato, id est, superbia, dicit Evam peccasse impari sexu, pari fastu. Et libro 14. de civitate cap. 11. dicit Adamum quamvis seductus non fuerit, non minus. reum fuisse quam mulierem. Ex quibus videri potest Augustini sententiam esse, quod aequaliter peccaverint, vir & mulier.

Ut in hac sententiarum varietate quid potius tenendum sit, videamus; notandum peccati gravitatem majorem aut minorem ex multis aestimari posse, principaliter quidem ex objecto & fine; deinde ex circunstantijs vel personae, vel intentionis, vel frequentiae actus, vel magnitudinis nocumenti quod ex peccato consequitur, vel ex iis circunstantiis quas ex Isidoro Magister in textu enumerat, scilicet ignorantiae, infirmitatis, industriae. Si ergo peccatum primorum hominum consideremus ex objecto & fine; aequale fuit peccatum utriusque, quia uterque credidit serpenti, uterque voluit esse sicut Deus, uterque comedit de ligno vetito, denique uterque peccatum suum excusavit. Quae non solum erat prioris peccati circunstantia, sed etiam per se novum peccatum. Et ad hunc modum recte intelligitur quod dicit Augustinus; Evam pari fastu peccasse cum viro, scilicet objecti ratione. Nam uterque voluit esse sicut Deus.

Caeterum pensatis circunstantiis, peccatum viri simpliciter gravius fuisse videtur. Primum ex consideratione personae. Magis enim in viro ratio vigebat, per quam tentationi peccati fortius resistere debuisset.

Secundo, quia cessit mulieri simplici, jamque seductae; cum e contrario mulieri cum calidissimo hoste fuerit negotium.

Tertio, quia vir immediate a Deo praeceptum acceperat, non mulier. Unde & ille sciens ac prudens fecit contra praeceptum Dei: haec vero per ignorantiam peccavit in eo quod transgressa est praeceptum, ut supra ex Augustino & Isidoro ostensum est. Et quamvis in eam ignorantiam mulier per superbiam inciderat; eatenus tamen per illam exculabatur, quatenus aderant causae diminuentes, quia nec tam certam praecepti cognitionem acceperat, nec parem cum viro rationis excellentiam sortita fuerat.

Quarto, quia vir caput est mulieris, non contraQua ratione graviter a viro peccatum est, quod uxori socium se in peccato exhibuerit, quam debuisset ut caput ejus & gubernator, e peccato retrahere & ad poenitentiam peccati commissi adducere.

Quinto, accedit quod etiam in peccati defensione seu excusatione gravius a viro peccatum fuerit. Haec enim res arguit ipsam quoque praecepti transgressionem graviorem fuisse, quemadmodum generaliter de iis qui peccata sua excusant, docet Bernardus libro de praecepto & dispens. Quod autem vir gravius peccaverit se excusando, satis ostendunt ipsa excusantis verba, quibus culpam suam adeo non agnovit, ut etiam in Deum oblique eam retorserit dicens: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, & comedi. De hac peccati defensione vide Ambrosium lib. de institutione Virginis cap. 4. Augustinum libro 11. de Genes. ad literam cap. 25. & Bernardum tam loco jam citato, quam in sermone primo de omnibus sanctis.

Sexto, quia vir gravius punitus est quam mulier, authore eodem Ambrosio, contra quam opinati sunt Chrysostomus, Rupertus, Magister, Thomas, & Bona ventura, qui mulieris poenam censent esse graviorem, quoniam ei dictum est? In dolore paries filios, &c. Revera enim major poena perpetua cura & sollicitudine angi pro filiis educandis & instituendis, maxime postquam adoleverint, quae cura patri praecipue incumbit; quam exigui temporis dolorem pati in partu, & molestiam in prima filiorum educatione. Alias insuper rationes vide apud Ambrosium & Cajetanum locis dudum citatis.

Praeter haec autem poterit fortassis & hujusmodi argumento suaderi Adamum gravius peccasse. Angeli enim secundum proportionem naturae gratiam acceperunt, & juxta modum utriusque praevaricatores plus minusve peccaverunt, velut ex mente S. Thomae probabiliter ostendimus ad dist. 6. cum de praefecturis daemonum ageremus. Et confirmatur ex dicto Philosophi: Rerum meliorum pejores sunt corruptiones. Unde qui supremus & optimus fuerat omnium angelorum, nunc pessimus est omnium daemonum: Ergo & primi homines secundum hanc proportionem peccasse existimandi sunt, quoniam in eis natura prius nondum fuerat vitiata. Atqui vir mulierem excellebat tam in naturalibus quam gratuitis; igitur & gravius fuit ejus peccatum, tanquam corruptio melioris & praestantioris.

Porro quamvis possint etiam adferri quaedam circumstantiae, quae mulieris peccatum & transgressionem augeant, velut quod viro causa fuerit peccandi, non contra, quod serpenti plus credidit, quod ad viliorem concupiscentiam, scilicet gulae, sese dejecerit; omnibus tamen hinc inde consideratis atque collatis facile apparet, absolute gravius fuisse viri quam mulieris peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7