Capitulum 8
Capitulum 8
Utrum si sola mulier peccasset, peccatum in posteros transiret
Didam ex eo conantur extenuare mulieris peccatum prae peccato viri, quia si sola mulier peccasse, non ideo peccatum & mors in posteros ex ipsa & Adam transiret; quod tamen futurum fuisse dicunt, si vir solus peccasset. Quocirca peccati in quo nunc nascimur originem, quamvis etiam mulier peccaverit, id solum tamen Adamum referendum putant, utentes ad haec probanda testimonio apostoli dicentis Rom. 5. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, & per peccatum mors. Nam sine controversia unus ille homo est Adam, quem statim post nominatim apostolus designat dicens: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, &c. Quem etiam tum eo loco, tam 1. Corinth. 5. opponit. Christo tanquam primum hominem secundo, veterem novo, & authorem peccati ac mortis, authori justitiae & vitae.
Quod autem apostolus sic unum nominet ut plures excludat, videlicet vim potens in viro, videtur ostendi ex collatione Adae cum Christo. Nam Christus unus & solus est humani generis instaurator. Quare & Adam significatur unus & solus esse sui generis destructor. Item ex eo quod dixit, ex unc omnes, quomodo & in Actis dicit; quod Deus ex uno omne genus humanum fecit inhabitare super terram.
Huc accedit ratio. Solus enim Adam acceperat justitiam pro se & tota posteritate; igitur per solum ejus peccatum periit justitia a tota posteritate. Quare si mulier peccasset, nullum justitiae detrimentum posteritas sensisset.
Item peccatum traducitur a primo parente, in quantum ipse est causa movens & efficiens, in generatione filiorum. Unde si per miraculum aliquis tantum materialiter generaretur ex carne humana? non contraheret is peccatum originale, ut docet S. Thomas 1. 2. q. 81. art. 4. & alii plerique: Atqui secundum physicos principium activum est a patre: nam mater solum materiam subministrat. Ita enim docet diserte Philosophus lib. 2. de generatione animalium cap. 4. Igitur peccatum originale non contrahitur a matre, sed a patre solo, ac proinde sola muliere peccante non fuisset in nos transfusum peccatum; fuisset autem transfusum si vir solus peccasset. Haec est ratio S. Thomae art. 5. dictae quaest. Vide eundem in 2. dist. 31. q. 1. art. 2. & in 3. dist. 3. q. 1. quibus duobus locis ita distinguit, quod originalis corruptio quoad culpam contrahitur a patre, quoad poenam a matre; quia, inquit, mater materiam subministrat, pater est causa efficiens. Sed hoc bene retractat in summa loco jam citato ad 2. propterea quod immortalitas primi status non erat ex conditione materiae, sed ex justitia originali. Quare si muliere peccante non fuisset in posteris justitia deperdita, nec quidem poena mortalitatis ad eos transiisset.
Huc denique adducitur Magister, cujus in hac dist. §. G. haec sunt verba: Etiam peccante muliere si vir non peccasset, humanum genus minime peccatis corruptum periret.
Verum illi opinioni multa videntur adversari. Primum quod scriptura nonnunquam etiam in mulierem transfert causam originalis peccati & mortis. Dicit enim Ecclesiasticus cap. 25. A muliere initium factum est peccati, & per illam omnes morimur. Et David Psalm. 50. In peccatis concepit me mater mea.
Deinde Patrum sententiae in hanc partem admodum videntur propensae. Scribit enim Irenaeus lib. 5. contra haereses cap. 19 Quemadmodum astrictum est morti genus humanum per virginem, solvatur per virginem. Citat hoc Augustinus libr. 1. contra Julianum cap. 3.
En phanius haeresi 76. Eva mortis causa facta est hominibus. Per ipsam enim mors ingressa est in mundum. Item, Christus venit ut mortem ex muliere inductam excluderet. Nec loquitur Epiphanius de sola suasione, quasi per mulierem hac tantum ratione peccatum dicat intrasse in mundum, quia illa suasit viro, per quem deinde peccatum in posteros traductum est; quomodo dici potest etiam per diabolum qui primus suasit, intrasse peccatum in mundum; sed loquitur de ipsa transgressione praecepti divini, ut per quem mulier introduxerit mortem in genus humanum, quemadmodum patet locum inspicienti. Nam eo modo de muliere loquitur, quo apostolus de viro Rom. 5.
Ambrosius libr. de Tobia citante Augustino libr. 1. contra Julianum cap. 2. Eva maculata peccato obnoxiae successionis usuris omne genus defoeneravit humanum. Et libr. 5. de fide ad Gratian. cap. 3. Consi derate Evae illius primae mulieris haereditatem transfusam in omnes, immoderatae cupiditatis successione labantem. Et concludit: Haereditario igitur mulier delinquebat errore. Idem in exhortatione ad virgines: Christus, inquit, per virginem venit, & mulieris lapsus partu virginis solvit. Mulieris lapsus vocat peccata humani generis per mulierem vitiati.
Author commentarii in Paulum Ambrosii titulo, scribens super illud Roman. 5. Per unum hominem, &c. adeo favet huic sententiae, ut per hominem eo loco non Adamum, sed Evam intelligat. Quod & Epiphanius velle videtur loco paulo ante citato.
Augustinus eandem sententiam perspicue tradit compluribus locis, ut libro 1. de peccatorum meritis capite 16. & libro 2. capite 25. quaestione 40. super Leviticum, in expositione psal. 50. ad illud: Libera me de sanguinibus. Tract. 2. in Joann. ad illud. Qui non ex sanguinibus. Item in opere secundo contra Julianum verbis citatis a Beda in repetita expositione ejus quod dicit apostolus Roman. 5. Sicut per unum hominem. Idem Augustinus libro 1. contra Julianum capite 3. citat verba quaedam Ambrosii ex apologia David capite 11. & ex libro de Tobia capite 9. & 23. Ac rursum libro secundo contra Julianum capite 6. citat ejusdem Ambrosii verba ex libro de Sacramento regenerationis, qui hodie non extat. Quibus omnibus locis mulieri propagatio peccati tribuitur.
Ejusdem Augustini verba sunt libro secundo de symbolo capite 4. Per foeminam mors, per foeminam vita, per Evam interitus, per Mariam salus, &c. Et libr. 4. cap. 1. loquens de ecclesia: Haec solvit, quod illa ligaverat; vel prolem quam per inobedientiam suam morte damnavit, hac per obedientiam restituit vitae.
Gregorius libro 17. moralium cap. 10. Quia homo per mulierem culpae subditam nascitur, reatus primi infirmitas in prole propagatur. Bernardus in sermone cujus initium: Signum magnum: Vehementer nobis ovir unus & mulier una nocuere. His adde Anselmum & Hugonem scribentes in Roman. 5. Bedam & Theophylactum in Joannis 1.
Praeterea facit huc eorum sententia qui dicunt, ideo B. Virginem vel ante conceptum Filii Dei, vel in ipso conceptu fuisse purgatam a fomite peccati; quia Christus ex ea fine peccato erat nasciturus. Unde consequens videtur etiam ex sola matre non purgata a fomite, peccatum propagari. Dicunt autem illud Augustinus libro 2. de peccatorum meritis cap. 25. Damascenus lib. 3. de fide cap. 2. & 12. & alii qui citari solent ad dist. 3. libr. 3. Confirmatur item hac ratione: Si quispiam purus homo ex sola matre per miraculum nasceretur, vel etiam ex sola Eva natus fuisset, contraheret peccatum originale, quia naturam humanam ab ea acciperet non integram, quia non est talis in matre; ergo corruptam & infectam peccato. Hoc autem est contrahere peccatum originale. Idem argumentum confirmatur ex scriptura. Dicit enim Dominus Joannis 3. Quod natum est ex carne, caro est. Qui autem ex sola matre nasceretur, non purgata a fomite, nasceretur ex carne; quia omnis homo in quantum infectus est vitio concupiscentiae, caro est; ergo qui sic nasceretur, caro esset, & proinde eodem vitio concupiscentiae infectus.
Rursum, dicunt Patres peccatum originale contrahi ex concupiscentia & libidine, quae intervenit in actu generationis. Unde Augustinus Enchiridii 26. Quicquid per carnalem concupiscentiam nascitur, trahit originale peccatum. Atqui si sola mulier peccasset, nascerentur filii per carnalem concupiscentiam ex parte mulieris; ergo ex ejus parte traherent peccatum originale. Cui etiam argumento firmitas additur ex scriptura. Nam Joannis 1. non tantum damnatur nativitas ex voluntate viri, sed etiam ex voluntate carnis. Quae quidem intelligi potest ex parte solius mulieris, si sola peccasset. Atque idem efficacius probatur ex altera scriptura Joannis 1. Quod natum est ex carne, caro est. Nasceretur enim homo ex carne, id est, ex carnali concupiscentia, etiamsi sola mater peccato corrupta esset.
Item Catholici contra Calvinum docent peccatum originale contrahi non solum ab injustis parentibus, verum etiam a justis & sanctis; utique parentum nomine patrem & matrem intelligentes. Quae res pluribus demonstranda erit ad dist. 31.
Denique non parum hanc confirmat sententiam, quod cum pro ea tam multa apud veteres legantur, nihil expresse contra eam apud quemquam illorum scriptum inveniatur.
Haec argumenta partem quaestionis affirmativam reddunt valde probabilem; tametsi ea stante illud adhuc dubitari potest, utrum aequalis esset naturae corruptio in posteris, si sola mulier peccasset, aut etiam vir solus, cum ca quae nunc est, postquam uterque peccavit. Sed hujus dubii solutio pendere videtur ex quaestione qua quaeritur, quid sit peccatum originale. Si enim non aliud est quam privatio justitiae originalis, apparet corruptionem fore aequalem; si autem dicatur esse ipsum concupiscentiae vitium, sic non videtur tanta fore corruptio ex uno parente peccatore, atque ex duobus.
On this page