Capitulum 9
Capitulum 9
Objecta dissolvuntur
REstat ut videamus quemadmodum ad argumenta diversae partis responderi possit. Ad id quidem quod ex apostolo Roman. 5. adferebatur, non bona est quorundam responsio, dicentium per unum hominem intelligi mulierem, quae prima peccavit. Nec ea parte recipienda est expositio authoris innominati commentantis in Paulum, supra citata; tum propter rationes in argumento allatas, tum quia sic consequens videretur juxta apostolum, qui vim facit in uno, per solam mulierem propagatum esse peccatum ea ratione, qua ex eodem apostolo alii contendunt illud per solum virum propagari.
Quocirca melius respondetur unitatem, quam urget apostolus, utrimque suo modo esse intelligendam, ex parte Christi simpliciter, quia Christus ad reparationem seu regenerationem humani generis non egebat alterius cooperatione. Caeterum ex parte Adae hactenus, quia Adam cum uxore erat quodammodo unum, juxta illud: Erunt duo in carne una. Inde enim concludit Dominus in Evangelio: Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Neque enim Adam solus sufficiebat generationi humani generis, sed muliere opus habebat, velut adjutorio sibi simili, ut dicit scriptura, cum qua constitueret unum primum generativum principium totius generis hominum.
Ex hac declaratione solvenda est etiam prior ratio. Cum enim dicitur quod solus Adam acceperat justitiam pro se & tota posteritate, intelligitur quatenus erat principium generis; & proinde non excluditur Eva, quae unum constituebat principium generis cum Adamo, ut jam dictum est.
Ad posteriorem respondetur, quod revera uterque parens est effectivum ac proprie generans principium filiorum, licet mas sit principale ac potentius in agendo, foemina vero plus materiae subministret. Nam alioqui non videretur mulier vere esse mater ac genitrix filii, quae nomina significant causam efficientem, sed tantum esset principium susceptivum & materiale, quod est absurdum. Atque haec Galeni & omnium medicorum sententia est, multo certe probabilior ea quam tradere videtur Aristoteles, & quam ex eo S. Thomas hausit. Quanquam idcirco peccati & corruptionis origo magis viro quam foeminae tribui solet in scripturis, quigenerationis initium a viro est, tanquam a principaliori; quemadmodum ex August. annotarunt Beda & Anselmus in Rom. 3.
Verba Magistri quae postremo loco objiciebantur juxta expositionem Bonaventurae ad textum, accipi possunt in hunc sensum: Si mulier peccasset, viro non peccante, non futurum fuisse ut vir ex ea jam peccando corrupta sobolem suscitare vellet, quam sciret corruptioni & peccato nascituram obnoxiam, sed exspectaturum fuisse super procreatione filiorum significationem voluntatis divinae.
On this page