Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Quae ignorantia sit peccatum

§. 10. Quae ignorantia sit peccatum.

DOcet Magister §. H. tribus modis committi peccatum, scilicet ignorantia, infirmitate, industria; & gravius esse dum peccatur infirmitate quam ignorantia, graviusque dum industria, quam infirmitate. Cujus doctrinae authorem allegat Isidorum, qui id habet libro 2. de summo bono cap. 17. tametsi & ante hunc idem docuit Gregor. 25. moral. capite 16. Qua occasione circa hanc distinct. paulo plenius disputari solet non solum de ignorantia & ignorantiae peccatis (de qua re Magister ipse nonnulla subjicit) verum etiam de peccatis quae per infirmitatem, & de iis quae ex industria committuntur.

Quod ad ignorantiam attinet, quae nihil aliud est quam scientiae privatio, dum scilicet alicui deest scientia eorum quae aptus natus est scire, ut ait sanctus Thomas 1. 2. qu. 76. art. 2. Primo loco ostendendum, non solum ex ignorantia quaedam peccata committi, verum ipsam interdum ignorantiam peccatum esse. Quod quidem ex scripuris late docet Hier. lib. 1. dialog. contra Pelagianos ab initio capitis 10. usque ad finem libri 1. ita praefatus in fine cap. 9. Nunc mihi latissima scripturarum spatia peragranda sunt, ut doceam errorem & ignorantiam esse peccatum. Sic ille.

Prius tamen ad totius hujus materiae intellectum praemittenda nobis est multiplex ignorantiae divisio. Ignorantia namque alia voluntaria est, alia involuntaria; alia vincibilis, alia invincibilis. Item alia juris, alia facti; & ea quae juris, alia divini juris, alia humani. Rursum quae juris divini, alia est juris divini positivi, alia naturalis. Denique ignorantia alia privativa, ut quae solam importet privationem; alia positiva quam vocant pravae dispositionis, quae proprio nomine error vocatur. Horum autem singulorum membrorum explicatio patebit ex sequentibus.

His igitur praemissis, dicimus omnem & solam eam ignorantiam peccatum esse, qua quis ignorat quod scire tenetur. Quandocunque enim scientia in praecepto est, consequenter opposita ei ignorantia prohibita censetur, & non alias. Sicut enim omittere quod quis tenetur facere, peccatum est omissionis, ita nescire quod quis scire tenetur, peccatum est ignorantiae.

Multa autem sunt scripturae testimonia quae docent scientiam esse in praecepto. Quorum aliquot enumerat August. epist. 95. libro 2. de peccatorum meritis cap. 5. & libro de gratia & libero arbitrio cap. 2. & 3. cujusmodi est illud Deut. 32. Intelligite insipientes, & stulti aliquando sapite. Oseae 4. Non est scientia Dei in terra. Et ubicunque in scriptura nobis praecipitur ut Deum cognoscamus & voluntatem ejus, & ut verbo Dei credamus, sive per seipsum, sive per prophetas & apostolos, & omnino per ecclesiam suam nobis loquatur. Quae omnia sunt scientiae praecepta.

Consequens igitur est earumdem rerum ignorantiam, utpote praeceptis Dei contrariam, peccatum esse. Quod quidem non minus apertis scripturae testimoniis ostenditur, ut 1. Corinth. 14. Si quis ignorat, ignorabitur. Psalm. 24. Delicta juventutis meae, & ignorantias meas ne memineris. Psalm. 78. Jerem. 10. Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt. 2. Thess. 1. Dare vindictam in eos qui ignorant Deum. Sic Jerem. 5. reprehenduntur ignorantes viam Dei sui. Similia sunt, Roman. 1. Ephes. 4. Sapient. 13. & passim alibi.

Verum scire oportet, sicut ad rationem peccati requiritur ut sit voluntarium; ita nullum ignorantiam nisi aliquo modo voluntaria sit, peccatum esse.

Verissime enim ab Augustino dictum est lib. 3. de li bero arbitrio cap. 19. & lib. de duabus animabus capite 12. non imputari ad culpam, quod quis invitus ignorat. De eadem re vide Gregorium & Isidorum locis supra citatis.

Est autem ignorantia voluntaria vel directe, vel indirecte. Directe voluntaria, quae & affectata dicitur, ea est in quam voluntas directe fertur, eligens ignorare, sive ad hoc ut magis libere & sine remorsu peccet, sive ob alium quemcumque finem. De hac dictum est, Psal. 35. Noluit intelligere ut bene ageret, & Job. 21. Qui dixerunt Deo, recede a nobis, & scientiam viarum tuarum nolumus. Et Proverb. 1. Imprudentes odibunt scientiam. Sic ignorant qui dicunt doctis bene consulere volentibus: Nolo facias mihi scrupulum. Indirecte voluntaria eorum est qui vel laborem fugientes vel certe aliud agentes, negligunt discere ea quae scire tenentur. Hujus ignorantiae non raro meminit scriptura, ut locis jam citatis, Psal. 24. & 78. & 1. Corinth. 14. De hac ignorantia locus est apud sanctum Augustinum libro de natura & gratia, capite 17. & libro 3. de libero arbitrio capite 22. ubi dicit merito animae deputari in reatum quod scire non studuit, & quod dignam facultati comparandae ad recte faciendum operam non dedit.

Jam ut quae sint ea, quorum scientia in praecepto est, intelligamus; advertendum in duplici genere esse ea quae praecipiuntur. Quaedam enim praecipiuntur lege naturae, quale est istud: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Et in universum praecepta decalogo comprehensa. Quaedam lege dumtaxat positiva, sive divina, sive humana, cujusmodi sunt: Quod oportet baptizari, credere in Christum mediatorem, diem dominicum sanctificare, praescriptos jejuniorum dies observare, vectigal solvere & alia innumera.

Porro inter jus naturale & positivum, hoc est discriminis, quod jus naturale obligat omnem hominem, quatenus rationis usum participat, absque alia ulteriori obligatione. Positivum vero, sive illud divinum sit, sive humanum, non obligat nisi positive promulgatum; quia nec legis rationem obtinet absque promulgatione. Ex quibus patet ignorantiam legis naturalis semper peccatum esse, sive externa accesserit doctrina & instructio, sive non; ut v. g. ignorantiam qua nescitur unum Deum colendum esse, fornicationem, ebrietatem, mendacium omne vitandum esse. Ignorantiam vero positivae le- P gis, etiam divinae, non esse peccatum iis quibus non fuerit promulgata. Quocirca ea infidelitas qua in Christum non credunt, quibus Christus non est annuntiatus, sive ut scriptura loquitur, quibus nihil est annunciatum de eo, non est peccatum. Quod & Domini verba significant Joan. 15. Si non venissem, & locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, videlicet infidelitas qua in me non credunt, hoc est, non credere in me non esset eis peccatum. Unde Aug. eum locum exponens tract. 86. in Joan. testatur eos ad quos evangelii praedicatio non pervenit, excusari a peccato, quod in Christum non crediderint; damnandos autem propter alia peccata quorum excusationem non habent, utpote in legem naturae commissa. Similia suntapud eundem Aug. lib. 3. contra duas ep. Pelagianorum capite 3. Late autem & ex ipsis fundamentis hanc rem tractat Bern. epist. 77. Item videatur Hieron. libro 1. dialog. contra Pelagianos a capite 10. usque ad finem, ubi late docet ex scripturis ignorantiam peccatum esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10