Text List

Capitulum 11

Capitulum 11

Respondetur ad objectiones

§. 11. Respondetur ad objectiones.

NUnc proferenda sunt quaedam in contrarium argumenta, ut ex eorum solutione planiora fiant quae dicta sunt.

Primum tale est: Peccatum Aug. definiente libro 22. contra Faustum cap. 27. est dictum, factum vel concupitum contra legem Dei. At ignorantia nihil ho rum est; ergo non est peccatum.

Secundum: Si ignorantia aliqua in nobis est peccatum, ea non est peccatum originale. Hoc enim remissum est in baptismo; ergo est peccatum actuale. Quod non videtur dici posse, quia omne actuale peccatum est actus a voluntate elicitus vel imperatus, quorum neutrum est ignorantia.

Tertium: Peccatum non opponitur nisi virtuti vel actui virtutis: Ignorantia autem non opponitur virtuti sed scientiae; ergo non est peccatum; vel brevius hoc modo: Scientia agendorum non est virtus; ergo ignorantia agendorum non est peccacatum.

Quartum: Privatio gratiae non est peccatum; ergo nec privatio scientiae, quae est ignorantia, peccatum est.

Quintum: Sicut multa peccata committuntur ex ignorantia, ita & ex infirmitate seu passione. Sed tamen ipsa infirmitas & passio non ideo sunt peccata; ergo nec ignorantia.

Sextum: Peccatum per poenitentiam tollitur; ignorantia saepe non tollitur, sed manet in homine poenitente; ergo non est peccatum.

Septimum: Si ignorantia esset peccatum; igitur ea durante homo continuo peccaret, quod est absurdum.

Octavum: Ignorantia omnis aliqua ex parte excusat peccatum; ergo ipsa nunquam est peccatum. Nam peccatum conjunctum peccato potius aggravat quam extenuat.

Nonum: Nulla ignorantia est simpliciter voluntaria; ergo nulla peccatum est. Probatur antecedens, quia teste philosopho, omnes homines naturaliter scire desiderant, sicut enim voluntas naturaliter tendit in bonum, ita intellectus naturaliter in verum.

Decimum: Mors & morbi aliaeque miseriae non sunt peccata, licet eas contrahant homines sua culpa, scilicet per intemperantiam vel aliter, imo etiamsi adsit negligentia cavendi; ergo nec ignorantia peccatum est, licet incurratur ex peccato, vel etiam adsit negligentia vel contemptus sciendi.

Postremum: Augustinus libro 3. de libero arbi) trio capite 19. ignorantiae peccata tantum vult improprie peccata esse, quomodo sermo improprie lingua vocatur.

Ad haec singula respondemus. Ad primum, in eo quod dicitur dictum, factum vel concupitum, intelligi debere negationes oppositas. Unde sicut omissio ejus quod faciendum est, vere peccatum est; ita & ignorantia ejus quod sciendum est, scilicet inquantum quis negliget discere ea quae scire tenetur.

Ad secundum simili modo respondetur. Nam ignorantia pertinet ad genus actualis peccati, quatenus sub actu comprehenditur debiti actus negatio vel omissio. Est autem ignorantia quam peccatum dicimus, a voluntate imperata saltem indirecte seu interpretative, ut explicatum est supra

Ad tertium respondetur scientiam eam quae in praecepto est, esse virtutem seu actum virtutis, non quidem moralis sed intellectualis, quae & ipsa suo modo perficit hominem, quemadmodum fides quae in intellectu est. Sicut autem non tantum praecipitur homini comparare scientiam agendorum, sed & ipsum scire, juxta illud: Cognosce Dominum, ita prohibetur ipsum ignorare.

Ad quartum respondet sanctus Thomas, licet privatio gratiae secundum se non sit peccatum, posse tamen eam habere rationem peecati ratione negligentiae praenarandi se ad gratiam, sicut & ignorantia, tametsi dissimilitudo sit in eo, quod scientiam acquirere potest homo per suos actus, non autem ipsam gratiam. Item gratia est habitus, scientia quae est in praecepto, est actus.

Ad quintum similiter dici potest quod inquantum infirmitas hujusmodi & passio subjacet nostrae potestati, ut eam tollere vel evitare possimus, eatenus etiam sit peccatum. Unde & firmitas illi infirmitati opposita, & passionibus, quibus tentamur ad peccatum, carere aliquatenus in praecepto est.

Ad sextum dicendum cum S. Thoma, licet ignorantia remaneat sublato per poenitentiam reatu, ejus non tamen remanere negligentiam voluntatis, sine qua ignorantia non habet peccati rationem, quia definit esse voluntaria. Ac breviter ignorantia non manet secundum rationem peccati, sicut concupiscentia quae peccatum est in non renatis, post baptismum eadem manet, sed sublata ratione peccati.

Ad septimum, sicut in aliis peccatis omissionis solo eo tempore quis peccat actus, pro quo praeceptum affirmativum obligat; ita quoque sentiendum de peccato ignorantiae. Quocirca non continuo peccat is qui ignorat, quamdiu ignorat, sed tunc solum quando tempus est comparandi scientiam quam tenetur habere.

Ad octavum, ignorantia excusat peccatum non qua ratione ipsa peccatum est, sed quatenus tollit aliquid de voluntario, ut infra dicetur. Et hoc modo non est absurdum peccatum conjunctum peccato ipsum extenuare.

Ad nonum respondetur, homines saepe aliis affectibus impulsos facere contra id quod naturaliter appetunt. Nam mater naturaliter amat filium, quem tamen potest ex aliqua causa odisse; & quisque naturaliter amat vitam, quam tamen aliqui sibi auferunt. Sic ergo naturaliter homines amant scientiam, quam tamen repellunt aliquando ut liberius peccent; & lapis naturaliter movetur deorsum, qui tamen projectus sursum movetur.

Ad decimum respondetur ignorantiam prohiberi lege Dei, non autem prohiberi mortem, aut morbos aut hujusmodi miserias, sed tantum prohiberi intemperantiam, & alia vitia per quae homo sibi ipsi istiusmodi miserias accersit, sicut & lege naturae praecipitur custodia sanitatis & vitae. Itaque nunc peccat homo quando sua culpa in morbum vel mortem incidit, non autem peccat aegrotando vel moriendo. Ibi autem ipsa ignorantia prohibetur, & proinde ipsa durante manet peccatum, nisi praecedens voluntas mala, qua eam homo contraxit, corrigatur per poenitentiam.

Si quaeras, cur potius ignorantia prohibeatur quam morbus? Respondeo, quia scientia praecipitur, non sanitas. Hujus autem ratio est, quia scientia est actus mentis per se bonus, & ad alias actiones bonas necessarius, idemque voluntati aliquo modo subjectus. Unde & illi opposita ignorantia per se mala est & bonarum actionum impeditiva. Sanitas vero non est actus noster, sed dispositio quaeedam corporis quae simpliciter non subjacet imperio voluntatis; & ideo praecepti ratio non potest ad eam extendi. Solutionem hanc insinuat sanctus Thomas 1. 2. q. 74. art. 1. ad 2. ubi dicit defectum apprehensivae virtutis, si nullo modo subjaceret voluntati, non fore peccatum, sicut in iis patet qui laborant ignorantia invincibili.

Ad postremum, Augustinus in ea sententia illud proprie non opponit ei quod est improprie, seu figurate; sed ei quod est minus proprie. Vult enim illud maxime proprie peccatum dici, quod scienter & omnino volenter committitur, sine praevia infirmitate, passione vel necessitate aliqua hominem impellente. Unde addit pro ratione: Non enim libera voluntate & a sciente committitur, id est, minus libere committitur, propterea quod non fiat a non sciente, sed ignorante. Loquitur autem non de ignorantia, sed de ignorantiae peccatis, id est, quae ex ignorantia committuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11